Quaestio 1
Quaestio 1
⁋ Utrum esse vbique et in omnibus rebus per essentiam. prisentiam. potentiam. sit proprium soli deo.
⁋ Quod non. et primo quod non conueniat deo. quia deus non est in omnibus per essentiam probo. quia illud quod conuenit alicui per essentiam conuenit sibi necessario et semper. sed esse in omnibus non couenit deo necessario et semper. quia ante mundi creationem non fuit in eis
⁋ Preterea si sic. deus esset in loco. consequens falsum. falsitas consequentis patet. quia sicut se habet informabile qualitate ad illud quod habet qualitatem. sic se habet esse in loco ad illud quod habet locum. sed quod est informatum qualitate necessario est alterabile secundum qualitatem. ergo omne quod est in loco necessario est mobile secundum locum. sed deus nullo modo est mobilis secundum locum. ergo non est in lo co. et per consequens non est in omnibus rebus:
⁋ Preterea quod non sit proprium deo videtur. quia vniversale. est vbique per essentiam. et per consequens per potentiam illo modo quo habet potentiam
⁋ In ista questione conclusio est certa apud theologos. scilicet quod proprium est soli deo esse in omnibus rebus existentibus et possibilibus si ponantur. per essentiam. praesentiam. et potentiam.
⁋ Sed vna est difficultas specialis. an. ex hoc quod deus est in omnibus rebus per potentiam. ita scilicet quod est causa immediata omnium rerum. sequatur ipsum vbique esse per essentiam.
⁋ Et dicunt aliqui quod sic. vnde dicunt quod deus est in omnibus per potentiam inquantum eius potestati omnia subduntur. est per praesentiam in omnibus inquantum "omnia nuda sunt et aperta oculis suis". est in omnibus per essentiam in quantum adest omnibus vt causa essendi. Istud vltimum probant ipsi. quia oportet agens coniungi ei in quod immediate agit secundum philosophum. vii. phi. "mouens et motum debent esse simul". sed deus est causa agens cuiuslibet rei. ergo est in omnibus rebus.
⁋ Sed illud vltimum generaliter acceptum non est verum. quia non semper oportet mouens et motum agens et patiens simul esse scilicet localiter. et adduco ad hoc vnam experientiam. et probo quod sol immediate causat lumen in aliquo corpore hic inferius. et tamen non est praesens isti corpori. quia volo quod radius solis intrans per fenestram vel foramen aliquod terminetur ad corpus opacum Tunc quaero. aut illud lumen in corpore opaco (scilicet inter quod et solem est fenestra vel foramen) causatur immediate a sole. et habetur propositum. Non potest dici quod causatur a lumine sibi propinquo. quia omne principium actiuum equaliter approximatum diuersis eque passiuis eque dispositis et nullo existente impedimento. habe¬¬ bit effectus equales in illis passiuis sed lumen pro¬¬ pinquum illi parti illuminande equaliter approximatur illi passo et vni alteri passo inter quod et solem est aliquod corpus opacum. ergo equalem effectum et eque intensum lumen causabit in alio corpore inter quod et solem est corpus opacum medium. cuius oppositum manifeste patet ad sensum. ergo oportet dicere quod sol immediate causabit lumen in illa parte. et non tantum lumen propinquum
⁋ Si dicatur quom lumen propinquum non causatur nisi in virtute solis a quo causatur et conseruatur. et ideo quia inter solem et inter aliud corpus passum est corpus medium. et in ter solem et aliud passum non est corpus opacum. ideo inten¬¬ sius lumen causatur in vno quam in alio. hoc non valet quia quaero. qualiter illud lumen propinquum causat in virtute solis aut quia non potest esse nisi a sole conseruante. aut quia non potest agere nisi sole aliquam virtutem sibi immittente aut quia non potest agere nisi sole sibi coagente. primum non potest dici. quia tale actiuum equaliter agit in diuersa passa equaliter approximata quamuis conseruanti illud actiuum non equaliter approximentur. sicut patet de luna il¬¬ luminata a sole. quae equi illuminat diuersa diuersi mode ipsi soli approximata. et patet de igne conser¬¬ uato inesse ab alio eque calefacit diuersa passa eque disposita et equaliter approximata etc. vniversaliter numquam potest reperiri instantia. Nec potest dici secundum quia de il¬¬ la virtute immissa est idem argumentum. quia illa non potest esse nisi principium actiuum naturale. si ponatur et per consequens approximata diuersis equaliter dispositis causabit eque intensos effectus. et stat primum ar¬¬ gumentum. Si detur tertium. habetur propositum quod sol immediate causat lumen in distante: quamuis secum aliquid quod non sit distans coagat. Nec valet proteruien¬¬ do dicere quod sol bene agit in distans. sed mediate et non immediate. quia quando aliquid agit non immediate: sed tantum mediate illo circumscripto et omnibus aliis positum sequitur idem effectus. ergo circumscripto sole et omni luminem generato ab ipso per diuinam potentiam conseruato sequitur idem effectus. et tunc stat argumentum. quia tunc solum lumen propinquum est agens secundum opinionem illam et per consequens eque intensum lumen causabit in omni parte per circuitum. et eadem ratione etiam nunc si sol non agit immediate
⁋ Per idem patet quod non potest dici quod sit ibi impe¬¬ dimentum. quia inter vnum passum et solem est corpus medium. non sic inter alium et solem. quia nunquam tale medium impedit nisi quando est medium inter passum et immediatum agens. et ideo si sol non sit agens immediatum: sed tantum me diatum. tale medium in nullo impedit actionem. nisi esset medium inter passum et illud lumen propinquum. quod praecise ponitur ab eis agens immediatum.
⁋ Ideo dico aliter ad quaestionem quod non ideo praecise deus est in omnibus per essentiam. quia est causa omnium. sic intelligendo quod sit consequentia formalis hoc agit in hoc. ergo hoc est in hoc. vel est praesens huic Ideo circa istam quaestionem. primo videndum est de distinctione modorum quibus dicitur a sanctis: deus esse in di uersis rebus. Secundo quod deus quolibet illorum modorum est in rebus. Tertio an illud possit alicui alteri competere. Et ex hiis patebit ad quaestionem.
⁋ Circa primum dico quod sancti dicunt: sicut magister probat in littera quod deus est in omnibus rebus generaliter. sed in quibusdam est spe¬¬ cialiter. Sunt autem isti modi. scilicet esse in per potentiam. pre sentiam. et essentiam. et esse in aliquo per potentiam non est aliud nisi illud habere subiectum sue potentie et isto modo potest etiam in corporalibus aliquod esse in ali quo per potentiam. a quo tamen localiter distat. sicut sol per potentiam dicitur esse in istis inferioribus. et rex in regno suo. et iste non est vsitatus modus loquendi apud philosophos maxime.
⁋ Aliquid autem dicitur praesens alicui per praesentiam dupliciter. Uno modo cognoscenti. quando scilicet est sufficienter praesens vt cognoscatur ab eo. et illo modo dicunt omnia qua sunt in deo esse praesentialiter. et econuerso. et isto modo potest aliquid quod est in alio per praesentiam distare localiter ab eo. Aliter dicitur aliquod esse in alio per praesentiam. quando vtrumque est et neutrum eorum distat ab alio localiter. et isto modo locus est in locato. et econuerso per praesentiam. quamuis non sic vtantur philosophi maxime de loco et locato. quia dicunt quod locatum est in loco et non econuerso. Propter quod sciendum quod quamuis esse in secundum quid nominis sui generale equaliter respiciat multa. et ita possit praedicari equaliter de multis. tamen talis modiis loquendi est vsitatus frequenter circa aliqua et circa aliqua non. et sicut est in proposito. Sed esse in aliquo per essentiam. est esse in ali quo et non ab eo nec ab aliquo sibi intrinseco distare. quin sit vbicumque est ipsum. aut aliquid ipsius. et illo modo forma dicitur esse in materia per essentiam. quia vbicum quod est materia vel pars materie. ibi est forma. non sic locatum in loco. Modus autem quo deus dicitur esse in ali quo specialiter. vocatur esse in per gratiam. et hoc potest dupliciter in¬¬ telligi. Uno modo vt deus dicatur esse in aliquo per gra¬¬ tiam informantem. sicut accidens informat suum subiectum. Aliter per specialem acceptationem de quo dictum est prius Alio etiam. modo magis specialiter dicitur deus esse in christo per vnionem.
⁋ Circa secundum dico quod deus est in omnibus re¬¬ bus per potentiam. hoc non est aliud quam esse causam omnium rerum et omnia habere in sua potante. sed quod sit causa omnium non est modo tractandum. Sed quod sit in omnibus rebus per praesentiam vtroque modo patet. quod enim primo modo sit in omnibus rebus scilicet quod omnia sint sibi sufficienter praesentia. vt omnia perfecte et distincte cognoscat. patet prius vbi habitum est quod deus omnia alia a se intelligit. Quod etiam secundo modo sit in omnibus rebus. patet quia omnis res vel nusquam est et nulli rei praesens. vel est praesens illo modo alicui rei et alicui non. vel est ne¬¬ cessario praesens omni rei. Primum non potest dari. quia nulla res est realiter existens quae nusquam est. et quae ab omni re distat Nec potest dari secundum quia si alicui rei sit praesens et ali cui non sit praesens. tunc quaero. aut est finitus ad illam rem. aut non. si non. ergo potest esse praesens alteri rei. sed hoc est impossibile. quia quando aliquid est praesens alicui rei. et potest esse praesens alteri rei cui non est praesens. potest mutari de loco ad locum. quod deo est impossibile. Si autem deus sit limi¬¬ tatus ad illam rem. hoc est inconueniens. quia non plus potest limitari ad vnam rem quam ad aliam. hoc est etiam derogare multum perfectioni sue. Tertio dico quod deus est in omni¬¬ bus per essentiam. vel enim est in omni re per essentiam scilicet praesens modo exposito. vel distat ab ea Non potest distare ab omni re. ergo est in aliqua re per essentiam. et non plus in vna quam in alia. ergo est in omni re per essentiam. De alio modo quo dicitur deus esse in sanctis per gratiam potest patere ex dictis prius. De modo quo deus est in christo per gratiam vnionis patebit in tertio.
⁋ Circa tertium dico quod esse in omnibus rebus creatis aliis a se per potentiam praesentiam et essentiam potest competere alicui alteri a deo. aliquo casu posito per diuinam potentiam. Sed quod adesse alicuius sequatur ipsum esse in omnibus rebus si sint. hoc est proprium soli deo. Et sic intelligunt sancti. Bene enim sequi¬¬ tur. a est. ergo deus est in a per potentiam etc. sed hoc non sequitur de aliquo alio a deo.
⁋ Ex praedictis respondeo ad quaestionem esse vbique et in omnibus rebus aliis a se praedictis modis est soli deo proprium secundo modo statim supra posito quia quamuis alicui creature possit per diuinam potentiam competere esse in omni alia cre¬¬ atura praedictis modis primo modo statim posito. tamen esse in omni alia creatura praedictis modis secundo modo exposito nulli creature competere potest
⁋ Ad argumentum pro prima opinione dico quod in¬ tentio philosophi. vii. metha. est dicere. quod in istis mo¬¬ uentibus et motis quae sunt actiua et productiua effectus eiusdem rationis in termino et in medio. ibi aliquod mouens est simul cum motum. et tamen praeter illud est vnum aliud agens et mouens. et non est simul cum motu. et tamen immediate mouet. De ista auctoritate magis patebit in secundo vbi diffusius dicetur ad eam.
⁋ Ad primum principale argumentum dico quod aliquid competere alicui per essentiam potest esse dupliciter. vel quia per essentiam est idem quod per se secundum quod philosophus loquitur primo poste. et sic non conuenit deo esse vbique per essentiam. Aliter. quia essentia sua est illud cui immediate conuenit tale praedicatum. et isto modo deus est vbique per essentiam suam. non tamen necessario. Aliter accipitur in proposito modo preexposito.
⁋ Ad aliud dico quod non omni eodem modo se habet informari qualitate ad illud quod habet qualitatem. sicut: se habet esse in loco ad illud quod est in loco et ideo argumentum non concludit.
Ad aliud dico quod vniversale non est vbique. nec hoc intendit philosophus. sed philosophus in tendit quod de vniversali praedicatur esse vbicumque praedicatur de aliquo contento. non tamen praedicatur de vniversali pro se sed pro aliquo suo contento. quia vniversale ipsum non est ibi sed suum contentum est ibi. Uerbi gratia. si esse hic verificetur de isto homine. verificatur hic de hoc commu¬¬ ni homo. quia si iste homo est hic. homo est hic. non tamen sequitur quod hoc commune est hic. et ratio est. quia sic dicendo. homo est hic. praedicatum verificatur de hoc communi homo. non pro se sed pro singulari. quia homo non supponit pro se sed pro contento huius communis. Exemplum est ad hoc. quia quicquid verificatur de singulari contento sub communi verificatur de eodem communi. et ideo esse singulariter verificatur de sorte. et per consequens verificatur de hoc communi homo. Nam hec est vera. homo est singularis. non tamen se quitur quod hoc commune homo sit singulare et ratio est. quia esse singulare verificatur de hoc communi homo. non pro se sed pro singulari contento sub eo.
On this page