Quaestio 1
Quaestio 1
⁋ Quod sicut videtur. quia potest scire alie.quid quod nesciti. ergo potest scire plura quam scit. Atecens patet. quia modo nescit istam. ego sum ratiome. et istam potest scire. quia illa potest esse vera.
⁋ Ad. q. primo videndus est intellectus quaetionis. Et est sciendum quod aliud est quaerere an deus possit scire plura quam scit. et an deus possit scire aliquid quod non scit.
⁋ Secundo sciendum est quod scire dupliciter accipitur ad praesens scilicet large et stricte. Primo modo idem est quod cognosee re secundum quod cognoscere commune est ad omnia. et isto modo deus scit hoc est cognoscit omnia scilicet complexa et incomplexa. necessaria et contigentia. vera et falsa. possibilia et impossibilia. stricte scire idem estquod cognoscere verum. et sic nihil scitur nisi verum.
⁋ Per hoc dico ad quaestionem quod accipiendo scire large. deus non potest sci re plura nec scire aliquid quod non scit. quia nullius no titiam potest de nouo accipere. Secundo modo accipiendo scire dico quod deus non poest plura scire quam scit. cuius ratio est. quia omne verum scitur a deo. et semper equalia sunt vera. vnde non est possibile quod plura sint vera in vno tempore quam in alio. quia semper altera pars contradictionis est vera. et nihil est verum nisi sit altera pars contradictionis et non est possibile quod vtraque pars contradictionis sit vera. et ita tot sunt vera vno tempore quoti alio et non plura neque pauciora. quamuis aliqua sint vera in vno tempore quae non sint vera in alio tempore. et vniversaliter si aliquid fiat falsum quod prius fuit verum. oportet quod aliquid fiat verum quod prius fuit falsum.
⁋ Tame haec non obstante scilicet quod deus non possit scire plura quam scit. tamen deus potest scire aliquid quod non scit. accipi¬ tendo scire isto secundo modo. quia sicut aliquid potest esse verum sic aliquid potest esse scitum a deo quod prius non erat scitum a deo. quia omne verum quando est verum: est scitum a deo. et quando non est verum non est scitum a deo. sicut ista non est modo scita a deo. ego sum ratiome. quia modo non est vera. et tamen potest esse scita a deo. quia potest esse vera. et si erit vera erit: scita a deo.
⁋ Et si dicatur quod tunc possetideus mutari a non sciente in scientem et econuerso. quod est impossibile.
⁋ Et potest confirmari. quia quamuis possit de nouo denominari aliqua denominatione relatiua vel ab aliquo denominabili relatimo siue connotatiuo sine fui mu tatione. tamen non potest denominari de nouo ab aliquo denominabili absoluto sine sui mutatione. sed scientia est quadam perfectio absoluta in deo. ergo non potest fieri deus de nouo sciens hoc scibile nisi mutetur.
⁋ Preterea. idem est scire sortem sedere et postea scire sortem sedit se. ergo per hoc quod deus scit istam sortes sedem. et postea scit istam. sortes sedit. non scit aliud. sed idem.
⁋ Ad primum istorum dico quod quamuis deus sit primo non sciens hoc. et postea sit sciens hoc: tamen non sequitur deum mutari. quia ad verificandum talia contradictoria de deo sufficit sola mutatio in creatura. sicut ad hoc quod sit primo non cre anes et postea creans sufficit sola mutatio creature.
⁋ Ad confirmationem dico quod scientia sicut modo loquimur non est denominabile absolutum praecise: sed etiam denominabile connotatiuum. quia scire connotat quod illud quod scitur sit verum et non secltum. et quia idem potest prius esse falsum et postea verum. ideo sine omni mutatione a parte dei potest aliquid esse primo non scitum a deo et postea esse scitum.
⁋ Ad secundum dico quod non est idem sci re sortem sedere et sortem sedisse. nisi accipiendo sei re pro illa notitia quae est a parte dei. quia ista non sunt idem necequipollent nec sunt conuertibilia. deus scit sor. se dere et deus scit sor. sedisse. quia vna potest esse vera alte ra existente fula. et si essent duo quorum vnus crederet sortem sedere et alius sortem sedisse. esset possibile quod vnus in eodem tempore erraret. et alius pro eodem tempore non erraret. Et si dicatur quod ex isto sequeretur quod deus cognosceret enunciabilia. et per consequens componeret et diuideret quod est inconueniens. Dic quod omnia enunciabilia co gnoscit deus sine compositione et diuisione. quia vnica cognitione simplicissima cognoscit omnia.
On this page