Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Dist. xl. Questio vnica. Irca distinctione quadragesimam quaero. Utrum possibile est aliquem per destinatum damnari. et praescitum saluari

⁋ Quod non. quia quando aliqua opposita sic se habent quod impossibile est vnum succedere alteri. si vnum inem impossibile est alterum inesse. sicut quia habitus non potest succedere priuationi. si priuatio inem impossibile est habitum inesse. sed esse praedestinatum et damnari sunt huiusmodi. ergo inpossibile est quod damnari succedat illi quod est esse praede ¬t stinatum. ergo si aliquis est praedestinatus impossibile est quod damnetur. Eodem modo modo potest argui de praescito. quia impossibile est quod saluari succedat illi quod est praescitum esse. ergo etc.

⁋ Ad oppositum. nullus saluabitur neccessario. ergo qua libet saluabitur contingenter. ergo potest non saluari. et per consequens potest damnari. Et eodem modo de praescito.

⁋ Circa istam questionem primo videndum est de re. secundo de logica¬

⁋ Circa primum tenendum est quod quaecumque est praedestinatus est contingenter praedestinatus. ita quod potest non praedestinari. et per consequens potest damnari. quia potest non saluari. hoc patet qui cuiuslibet saluatio dependet a voluntate diuina contingentur causante. ergo in ptante dei est conferre cuicumque vitam eternam vel non conferre. ergo quaecumque potest non saluari.

⁋ Preterea nulli adulto confertur vita eterna nisi propter aliquod opus meritorium. sed omne opus meritorium est in potestate merentis. ergo talis potest non mereri. et per consequens potest non saluari. Et eodem modo est de prescito quia nullus damnatur pena perpetua. et hoc pena sensus nisi propter suum demeritum. sed omne demeritum est in potestate demerentis. ergo potest non demereri. et per consequens potest non damnari. et per consequens potest saluari.

⁋ Et si arguatur contra istud quod omne immutabile est neccessarium. sed praedestinatio diuina est immutabilis. ergo est necessaria. et per consequens qua cumque praedestinatur necessario praedestinatur. et vltra eg non poest non praedestinari. et per consequens non potest damnari

⁋ Dicedum est quod omne immutabile reale est necessa riu. sed loquendo de immutabili complexo eo modo quo potest aliquod complexum mutari a veritate in falsitatem et econuerso. et aliquod complexum non potest mutari Sic dicendum est quod non omne immutabile est necessarium qui est aliquod complexum quod non potest esse primo: verum. et postea fecultum nec econuerso. et tamen non est necessarium sed contigens. et causa est quia quantumcumque sit vel fuerit verum possibile est quod non sit verum et quod numquam fuerit verum. sicut hoc est vera. deus scit quod iste saluabitur. et deus sciuit quod iste saluabitur. et tamen possibile est quod numquam sciuerit quod iste saluabitur. Et impossibile est quod hoc sit primo vera. iste saluabitur. et post sit falsa vel econuerso. et per consequens est illo modo immutabilis. et tamen non est necessaria sed simpliciter contingens.

⁋ Quantum ad secundum de logicaDico quod quamuis nec ista propositio. praedestinatus potest damnari. nec ista. praescitus potest saluari. sit distinguenda secundum compositionem et diuisionem. quia non possunt fieri diuerse punctuationes retentis eisdem dictionibus et eodem ordine dictionum. ex quibus possunt diuersi sensus generari. sed tales sunt simpliciter vere. tamen tales propositiones. possibile est praedestinatum damnari. et possibile est praescitum saluari. sunt distinguende secundum compositio ne et diuisionem. et in sensu composito sunt simpliciter fmle quia talis sensus exprimitur per istam propositionem. hoc est possibil praedestinatus est damnatus. In sensu diuiso non denotatur nisi quod praedicatum possibiliter inem illi pro quo supponit subiectum. pro quo tamen potest numquam supposuisse et hoc est verum. quia an beatitudinem subiectum istius propositionis. aliquas praedestinatus potest damnari supponit pro petro. et de petro fuit verum dicere quod petrus potest damnari. tamen quantumcumque hoc praedicatum praedestinatus supponat pro petro. potuit tamen nunquam supponere pro petro. et ideo non possunt iste due propositiones. petrus est praedestinatus. perrus damnatur successiue verificari

⁋ Ex istis patet solutio. q. quod hoc sit distinguenda secundum compositione et diuisione. possibile est praedenstinatum salluari

⁋ Ad primum principale dico quod de talibus oppositis qua respiciunt futura contigentia. non est verum quod si vnum inem impossibile est aliud inesse. quantumcumque vnum non possit alteri succedere. sed in creaturis no potest simile inueniri. et isto modo est de istis oppositum. pote destinari. damnari. praesciri. saluari

⁋ Et si quaeratu iuxta praedicta an sit possibile numerum praedestinatorum augeri vel minui. et eodem modo de numero praescitorum. potest dici quod in sensu composito vtraque est falsa. nam hoc est impossibilis numerus praedestinatorum est auctus Tunc enim significatur quod numerus praedestinatorum est primo minor et postea maior. et hoc est impossibile. quia successiua verificatio talium oppositorum nullo modo potest poni. Et eodem modo est de ista. possibile est numerum prm destinatorum minui. et sic vniformiter est de alia dicendum. Sed in sensu diuiso potest concedi. quia tunc non denotatur plus nisi quod praeter illos quae nunc sunt praedestinati posset aliquis saluari. tamen ex hoc ipso quod ponetur ille saluari concedendum esset quod fuit ab etno de nu mero praedestinatorum. et quod iste non fuerit numerus sed alius. sicut ex hoc ipso quod vnum ponitur. quodlibet sibi repugnans est negandum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1