Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Disti. xli. Questio vnica. CIrca distinctionem quadragesimam primam quaero.

⁋ Utrum in praedestinato sit aliquicam sue praedestinationis. et in reprobato aliqua causa sue reprobationis

⁋ Quod sic. quia omnis voluntas recta est conformis recte ratioi. sed illa voluntas quae deus praedestinat istum et non alium est recta. ergo est conformis recte rationi. ergo est aliqua ratio quare illum praedestinat et non alium. sed illa ratio non est in deo. quia deus equa litur se habet ad omnes quantum est ex parte sua. cum non sit acceptor personarum. ergo ealiqua ratio in alio et non nisi in praedi stinato. ideo etc.

⁋ Preterea quia iste peccabit finaliter. ergo condemnabitur. ergo quia iste fuit peccaturus finaliter ideo fuit damnandus. sedimo fuit reprobatus quia fuit damnam dus. ergo a primo. ideo fuit reprobatus. quia fuit peccaturus. sed i tali consequentia denotatur antecedens esse causa consequentis. ergo peccatum futurum fuit causa reprobationis sue

⁋ Ad oppositum. nullius eterni potest aliquod temporale esse causa. et quicquid est in creatura est temporale. ergo nihil quod est in creatura potest esse causa praedestinationis vel reprobationis

⁋ Ad quaestionem dicitur quod praedestinatio ex parte actus praedestinam tis nullam causam habet secundum omnes. sed dubium est. ane habeat causam ex parte effectus praedestinationis.

⁋ Et quantum ad hoc dicitur quod effectum praedestinationis possumus dupliciter considerare. Uno modo in particulari. et sic nihil prohibet vnum effectum praedestinationis esse rationem et causam alteri ita quod posterior sit causa finalis. et prior causa meritoria posterioris. sicut si dicamus quod deus priordinauit alicui se daturum gloriam ex meritum. et quod priordinauit se daturum gratiam vt mereretur gloriam. Alio mod potest considerari effectus praedestinationis in communi. et sic impossibile est quod totus effectus praedestinationis in communi habeat causam aliquam ex parte nostra. quia quicquid est in ordine ordinans ipsum in salutem. totum comprehenditur sub effectu praedestinationis. etiam ipsa prima prae paratio ad gloriam. neque est enim hec nisi per auxilium diuinum.

⁋ Et si dicatur. an sit aliqua causa quare aliequi reprobantur. Dicit quod sic scilicet ad repraesentandum multipliciter bonitatem diuinam. Unde si considere mius totum genus humanum sicut totam rerum vniuersi tatem sic voluit deus quantum ad aliquos quos praedestinauit suam bonitatem repraesentari per modum mine parcendo. et quantum ad aliquos quos reprobat per modum iusticie puniendo. Sed quare hos elegit in gloriam et illos reprobauit. non habet rationem nisi diuinam voluntatem

⁋ Contra istam opinion primo quod dicit quod totus effectus praedestinationis non habet aliquam causam. non videtur verum. quia totus effectus praedestinationis repugnat secundum leges ordinatas existenti in peccato morta li. ergo nihil quod est in existente in peccato mortali est effectus praedestinationis. sed opera bona ex genere fctam in peccato mortali sunt aliquo modo causa quare deus dat alicui gratiam. Unde secundum sanctos et doctores quam uis opera facta in peccato mortali nihil faciani ad vitam eternam nec remunerabuntur in vita eterna tamen remunerantur temporaliter et sunt facienda vt citius deus det alicui gratiam quae mereatur vitam etenam ergo aliquo modo quamuis non sufficienter nec. simplicitur meritorie talia opera bona disponunt ad gratiam et per consequens ad effectum praedestinationis. Nec sua ratio valet. Nam licet quicquid in homine ordinans ipsum ad salutem tamquam quo posito est dignus vita etna comprehendatur sub effectu praedestinationis non tamen omne quocumque modo ordinans scilicet disponendo vel impedimentum amouendo compreheditur sub effectu praedestinationis et huiusmodi est ipsa praeparatio ad gratiam quae non sub effectu praedestinationis cadit quia quicquid praecedit gratiam est commune existenti in peccato mortali et digno pena etena. et digno vita eterna. sed praeparatio ad gratiam praecedit gratiam. ergo est communis vtrique. ergo non est effectus pridestinationis. Nec valet quod dicitur quod non potest fieri nisi per auxilium diuinum. quia non omne quod non potest fieri nisi per auxilium diuinum est effectus praedestinationis qui nihil positiuum potest fieri nisi per auxlium diuinum. et tamen non quodlibet tale est effectus praedestinationis

⁋ Contra aliud quod est causa quare aliquos praedestinet et alios reprobet. scilicet ostensio sue bonitatis. hoc no videtur verum. quia quae intendit aliquid intendit illud quod ordinatur ad illud et sine quo non poneretur. sed punitio etena non poneretur sine peccaoto. et peccatum ad punitionem eternam ordinatur. ergo quae simpliciter et primo et praecise propter aliquid intendit punitionem eternam. scilicet propter manifestationem sue bonitatis intendit peccatum. sed peccatum non intendit deus. ergo non praecise intendit punitionem eternam propter ostensionem sue bonitatis

⁋ Istem aliud quod dic. quod non est ratio quare hos elegit et istos reprobauit. hoc non videtur verum. quia quando non est alqua ratio quare de equalibus fiunt inequalia nisi sola voluntas facientis. stantibus illis equalibus et nulla diuersitate illis adueniente. nihil minus de illis fierent diuersa. Uerbi gratia. in exemplis suis quare hoc pars materie sit sub illa forma et alia pars materie sit sub alia forma. non est ratio nisi sola voluntas diuina. et ideo ad hoc quod hec pars materie fiat sub illa forma et illa sub alia forma non requiritur diuersitas praeuia ex parte materie. immo nulla diuersitate praeuia fit actualiter ista materia sub hac forma. et illa sub illa formar. Similiter quia non est alia ratio quare figulus de ista parte masse facit vas in honorem. et de illa parte eiusdem masse facit vas in contumeliam nisi sola voluntas facientis. ideo et si nulla praecedat diuersitas in partibus masse: nihilominus faciet de diuersis partibus diuersa vasa. ergo si non sit alia ratio nisi sola voluntas diuina quare iste reprobatur. et per consequens quare isti datur pena eterna. et quare iste praedestinatur. et per consequens sibi datur vita etena quantumcumque isti semper remaneant equales. et quicquid faceret vnus faceret alius. nihilominus vnus damnabitur et alius saluabitur. et per consequens si vnus illorum numquam peccasset nihilominus damnabitur

⁋ Preter ea quandocumque nulla est ratio quare aliquid alicui confertur ni si sola voluntas conferentis. tunc non est ratio quare sibi com fertur maius vel minus nisi sola voluntas conferentis ergo si nulla sit ratio quare iste praescitur ad penam etnam nisisola voluntas divina. nulla alia erit ratio quare iste priscitur ad penam eternam maiorem vel minorem.

⁋ Ideo aliter dicitur quod praedestinationis nulla est ratio ex parte praedestinati aliquo modo prior ipsa praedestinatione. Reprobatuim onis tamen est aliqua ratio. non quidem propter quam deus effective reprobat inquantum actio est a deo. sed propter quam ista actio sic terminatur ad illud obiectum et non ad aliud Primum probatur. quia ordinate volens finem et ea quae sunt ad finem prius vult finem quam aliquid eorum quae sunt ad finem et propter finem vult alia. ergo cum in toto processu quo creatura beatificabilis perducitur ad perfectum finem finis vltimus sit perfecta beatitudo. deus volens huic ali quid illius ordinis. primo vult huic creature beatificabili finem. et quasi posterius vult sibi alia quae sunt ad illum finem. ergo prius vult deus isti beatitudinem quam ali quid aliorum. et pus vult ei quodcumque eorum quam praeuideat ipsum quodcumque eorum habiturum. ergo propter nullum eorum prieuisum vult. ei beatitudinem. Secundum probatur. quia damnatio non videtur bona nisi quia iusta. Nam secundum augis. super gene. ii. Non est prius deus vltor quam aliquis sit peccator. vitur enim esse crudelitatis punire aliquem nisi praexistente in eo culpa. ergo a simili non vult deus prius punire quam videat aliquem esse peccatorem. ergo primus actus voluntatis divine non est velle damnare iudam provt iudas offertur in puris naturalibus. quia sic vellet damnare sine culpa. sed videtur quod ortet iudam offerri voluntati diuine sub ratione paccatoris antequam velit eum damnare. ergo cum reprobare sit velle damnare reprobatio habet ex parte obiecti rationem scilicet pectantum finale praeuisum.

⁋ Quamuis ista opinione possit sustineri quantum ad illam partem de re orobatione. tamen non vietur quin aliquando ita sit ratio praedestiva tionis sicut reprobationis. quia sicut deus non prius est vltor quam aliquis sit peccator. ita non prius aliquando deus est retributor vel beatificans quam aliquis sit primo iustifica ¬t tus per gratiam. ergo sicut peccatum finale praeuisum est ex parte obiecti ratio reprobationis. ita aliquando gratia vel meritum praecedens praeuisum est ratio praedestinatonis.

⁋ Preterea ratio non videtur concludere. quia no semper aliquis prius vult finem alicuius quam illud quod est ad fine illum. et hoc est quando finis iste non datur nisi propter aliquod precedens quod est ad finem. et sic videtur esse in proposito. quod beatitudo ista aliquando non datur alicui nisi propter merita. ergo tunc non oret deum prius velle finem quae est beatitudo istius. quam velit illud quod est ad finem. Similiter non videtur bene dictum quod deus velit prius finem quam illud quod est ad fine. quia non est ibi talis poritas actuum nec sunt ibi talia instat tia qualia ponit sicut prius est ostensum.

⁋ Ideo sine praeiudicio et assertione temeraria potest aliter dici ad. q. Et primo videndum est de terminis quid per eos intelligatur. secundo ad. q.

⁋ Circa primum primo videndum est quid sit reprobatio. et quid praedestinatio. secundo quid intelligitur per causam. Circa primum dico quod pridestinatio non est aliquod ymaginabile in deo distinctum quocumque modo a deo et personis et deitate. ita quod non est aliquis actus secundus adueniens deitati. sed inportat ipsum deum quae est daturus alicui vitam eternam et ita importat ipsum et vitam eternam quae dabitur alicui. et eodem modo est de reprobatione quod importat deum daturum alicui penam etnam. et nihil adueniens

⁋ Circa secundum de causa distinguo. quia dupliciter accipitur. Uno modo pro re aliqua habente aliam rem tamquam effectum. et illo modo potest dici causa illud quo posito ponitur aliud et non ponitur illud aliud sine eo. Alio modo accipit tur causa. non pro re aliqua respectu alterius rei. sed magis denotat quandam prioritatem vnius propositionis ad aliam secundum consequentiam. sicut si quaerimus causam quare ignis no calefacit quia non habet calorem. vel quia non est approxima tus passo. et sic dicitur frequenter quod antecedens est causa consequentis. et tamen non est proprie nec causa efficiens nec material nec formalis nec finalis. Unde quando ab vna propositione ad aliam est consequentia naturalis. et non econuerso. tunc potest aliquo modo dici quod antecedens est causa consequentis. et non econuerso. Ueruntamen vel numquam vel raro contingit nisi quia in re aliquid est causa alterius vel potest esse vel fuit.

⁋ hiis dictis dico ad. q. quod est dare aliquam causam reprobationis. accipiendo saltem secundo modo causam. Nam ista causalis est vera. quia iste peccabit finaliter ideo damnabitur. Ad hoc etiam sufficit ratio vltime opin. Sed depraedestinatione videtur esse magis dubium. Et quantum ad hoc potest dicic sine praeiudicio et assertione) quod alicuius praedestinationis est aliqua causa et ratio. et alicuius non est talis ratio vel causa. huius ratio est. quia aliqui propter merita saluabuntur. ita quod si non voluntarie mererentur non saluarentur. aliqua autem solum ex gratia speciali sunt ordinati ad vitam eternam. ita quod sibiipsis non sunt derelicti sicut alii sed praeueniuntur ne possint ponere obicem ne per dant vitam eternam. sicut fuit de beata vergine et de qua busdam aliis quae praeueniebantur gratia diuina ne pecca rent et perderent. vitam eternam. Predestinationis primorum videtur esse aliqua ratio. quia sicut damnandi ideo reprobantur quia praeuidenter peccaturi finalitur. cum deus non prius est vltor quam aliquis sit peccator. Ita est de quibusdam praedestinatis. praedestinantur quia praeuidenter finaliter perseuerare in charitate. et quod deus non conferet eis vitam eternam nisi prius mererentur vitam eternam. Secundorum non videtur esse ratio quare praedestinantur. nisi quia deus vult ita quod quicquid dat eis dat vt consequantur vitaeternam nec permittit eis aliquid inesse quod possit esses impedire a vita eterna. Caua autem quare istos praedestinat sine omni ratione: et alios proptet rationem non est nisidiuina voluntas. sicut causa quare beatus paulus fuit percussus a deo at conuersus sine meritis quibuscumque praeuiis et alius non sic non est nisi diuina voluntas

⁋ Et si dicatur contra praedicta quod eodem modo debent omns praedestinati praedestinari. sicut omnes reprobi eodem mo reprobantur. ergo non debet esse ratio quare aliqua predesti nantur et nulla quare alii praedestinantur.

⁋ Similiter. sideus sine omni ratione praedestinaret istum. et propter rationem per destinaret illum. deus esset acceptor personarum

⁋ Si militer non videtur bene dictum quod ideo praedestinat istum propter merita sua. quia si iste numquam habuisset merita sua. et fuisset sine originali peccato et mortali fuisset saluatus. ergo non propter merita.

⁋ Similiter beata vrgo fuit saluata propter merita sua. ergo praedestinationis eius fuit aliqua causa sicut aliorum.

⁋ Ad primum potest dici quod non omnes eodem modo predestinauit. ita scilicet quod omnium sit ratio praedestinationis vel nullorum. sicut non omnes eodem modo receperunt gratiam. aliquae enim fuerunt sanctificati ante natiuitatem suam et aliqua non. et quare isti fuerunt sanctificati ant natiuitatem et illi nulla est ratio nisi diuina voluntans. quia deus sic voluit. ita praedestinationis illorum est aliqua ratio et aliorum nulla Ad aliud potest dici quod non est acceptio personam nisi quando sunt equales et aliquid debetur vtrique et vnui offertur et alteri non. sed in proposito deus nulli est debitor quocumque modo. et ideo non potest esse acceptor personarum.

⁋ Ad aliud potest dici quod quamuis iste fuisset sa uatus si fuisset mortuus statim post baptismum sine omni merito et demerito. tamen cum hoc stat quod fuit praedestinatus propter merita sed hoc sequitur quod potuit fuisse praedestinatus non propter merita. et hoc est verum nec re pugnat praedictis

⁋ Ad aliud potest dici quod beata vergo fuit saluata et magis beatificata propter me rita sua. deus tamen ordinauit quod sic saluaretur ita quod praordinauit eam ad vitam eternam. tamen per talia media per quae deueniebat.

⁋ Ad rationes pro prima opinio dico quod non omne ordinans quocumque modo ad vitam eternam est effectus praedestinationis. sed ipsa vita eterna est illud ad quod nos praedestinamur. non autem proprie praedestinatio est respectu alicuius nisi respectu vite eterne

⁋ Ad rationes pro secunda opinio dici potest quod ordinate veles finem suiipius et ea quae sunt ad finem quod prius velit illum finem quam ordinata ad finem. Nunc autem beatitudo respectu cuius est praedestinatio non est finis dei prieo destinantis. sed est finis praedestinati Et ideortet quod praedestinatus volens finem et ea quae sunt ad finem. prius velit propriam beatitudinem quam aliquid quod est ad illum finem non tamen oportet quod deus prius velit illum finem praedestinati quam velit ea quae sunt ad finem.

⁋ Ad primum principale quando probat quod generaliter tam in praedestinato quam reprobato est aliqua rotio et causa. potest dici quod omnis voluntas recta est conformis rationi recte sed non est semper conformis rationi recte preuie quae ostendat causam quare voluntas debet hoc velle. sed eoipso quod voluntas diuina hoc vult. ratio recta dictat quod est volendum.

⁋ Secundum principale potest concedi gratia conclusionis

⁋ Ad argumentum in oppositum. Dicendum est quod nullum temporale est causa alicuius eterni. et ideo reprobatio non est aliqua vna res eterna quae habeat causam in creatu ra. sed ista propositio. deus reprobat istum quae est ab eterno vera. bene habet causam illo modo quo dicitur quod anesn est causa consequentis et illud antecen est ita eternum sicut consequens. quia anedens est istud iste peccabit finaliter. et ista fuit ab eteruo vera. sic ista. deus reprobat istum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1