Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Dist. xlii. Questio vnica CIrca distinctionem quadragesimanmsecundam quaero.

⁋ Utrum. deus possit facere omne possibile fieri a creatura.

⁋ Quod ino. quia deus non potest peccare nec mori. et tamen ista sunt possibilia creature. ergo etc.

⁋ Ad oppositum. deus est omnipotens. sed omipotens potest omnia facere. ergo etc.

⁋ Circa iftam. q. primo videndum est Utrum deum facere omne possibile creature sine conoperatione creature possit ratione naturali demonstrari. Secundo vtrum hoc sit tenendum.

⁋ Circa primum dicitur quod non. quod probatur per quatuor rationes quarum due videntur mihi sufficere. sed alie non videntur conclude re. Prima illarum est ista. quamuis non possit probari ratione naturali deum habere potentiam infinitam. non tamen est manifestum ratione naturali quod habens causa litatem eminentiorem et continens eminentius causalitatem cause secunde possit immediate in effectum cause secunde. quia ordo causarum hoc non concludit. et hoc maxime ponerent philosophi qui non po suerunt causam secundam necessario concurrentem propter aliquam perfectionem addendam effectui. sed quasi propter imperfectionem addendam. quia posuerunt causam primam non esse causam immediatam alicuius effectus imperfecti. et ideo oportet causam aliam agentem imperfectiorem concurrere. vt ila prima non producat secundum vltime potentie sue

⁋ Preterea si philosophi non potuerunt per rationem naturalem concludere deum posse contingenter causare quanto magis nec posse immediate in quemcumque effectum vel in quodcumque quod produceret et mediantibus cau sis secundis.

⁋ Preterea ipsi habuerunt pro principio quod de nihilo nihil fit. ergo saltem in istis genera libus et corruptibilibus non videtur eos posuisse deum sic esse oipotentem quod posset omnem effectum producere sine omni causa concausante.

⁋ Preterea philosophi posuerunt deum esse necessario agentem. ergo si cum hoc posuerunt: quod esset omnipotens illo modo habe rent negare omnem causalitatem cuiuscunque cau se secundem quod est maximum inconueniens eis. consequentia patet. nam causa neccessario causans in quocumque instati competur effectui neccessario in eodem instanti causat et agit. ergo cum prius competur causa superior ad effectu quam causa inferior. et tunc est opis illo modo. ergo in illo instanti in quo compatur causa secunda non potest causare

⁋ Prima istarum rationum non videtur concludere. Nam phi non posuerunt causam secundam concurrere propter imperfectionem effectus vt scilicet aliqua imperfectio adderetur effectui a causa secunda. quia secundum istum: philosophus ponit deum esse causam omnium. ergo est causa immediata alicuius effectus et causa totalis. aliter esset processus in infinitum sed secundum istum effectus iste est imperfectus. et deus est in infinitum perfectior effectu illo. ergo secundum opinio philosophorum deus est causa immediata et totalis alicuius effectus imperfecti. ergo propter imperfectionem effectus non repugnat deum esse immediatam causam omnium secundum opiniono philosophorum. Si dicatur quod quamuis sit effectus imperfectus respectu dei est tamen perfectus respectu aliorum effectuum qui propter inperfectionem illam non possunt produci a solo deo.

⁋ hoc non videtur sufficere. quia ex quo imperfectio in effectu in communi non repugnat deo: quin possit producere effectum imperfectu. oportet assignare rationem speacia lem quare plus repugnat deo producere istum effectum imperfectum quam alium

⁋ Confirmatur. deus potest esse causa totalis et immediata plurium effectuum ordinatorum sed perfectius et imperfectius. ergo nisi aliud obstet non videtur ratio quin possit esse causa immediata omnium effectuum imperfectorum. Atecedens patet secundum illum. quia per eum sola prima causa potest creare. omnia creata proprie a solo deo fiunt. sed talia sunt multa. secundum quod iste imponit opinioniphilosophi. ergo talia multa sunt a solo deo. et ita non est verum quod assumitur. quod secundum opinionem philosophi. causa secunda concurrit cum causa prima. ne causa prima producat secundum vltimum potentie sue. et ne producat effectum ita perfectum sicut potest

⁋ Confirmatur secundo quia in causis na turalibus videmus quod eadem causa producit plures effectus perfectiores et imperfectiores sine omni causa alia concausante. sicut sol in eodem passo producit plu res effectus ordinatos.

⁋ Secunda ratio videtur concludere: vel saltem est multum probabilis. quamuis iste videtur alibi dicere oppositum. Nam alibi videtur velle se demonstrare quod nulla contingentia potest esse in rebus: nisi prima causa contingentur causet. sed hoc potest esse notum naturali ratione quod contingentia est in rebus. et quod aliquid contingentur agit. ergo potest esse notum ratione naturali. quod prima causa contingenter agat secundum istum Tertia ratio etiam videtur efficax. quia quamuis secundum philosophous aliquos de nihilo fiat aliquid ab etno. tamen videtur fuisse opinio philosophorum. quod de nihilo nihil fiat de nouo. et ita posuerunt quod deus non causat omnia sine omni alia causa concausante. Sed quarta ratio illo modo deducta non concludit. Nam probatio consequenie non valet. qui si illa probatio esset bona sequeretur quod deus nullo modo posset coagere creature ad aliquem effectum producendum. Probatio consequentie. nam si deus coagit¬ creature sicut ipse arguit. arguo ego.

⁋ Nam causa agens prima sine qua non potest effectus produci in quocumque instanti comparatur effectui. in illo instanti agit. ergo cum causa prima prius comparetur effectui quam causa secuda. et tunc causatur. ergo in illo instanti producit totum effectum. ergo in secundo instanti in quo comparatur causa secunda ad effectum nihil intelligitur tunc causandum. ergo causa secunda nihil causat.

⁋ Si dicatur quod argumentum non valet de causa prima libere causante. quia illa potest causare quando placet sibi. sed bene valet de causa neccessario causante. quia illa causa in quocumque instanti compratur ad effectum neccessario causat.

⁋ Istua non sufficit. quid accipiendo causam primam sine qua secunda non potest talem effectum producere. Et tunc quaero. aut causa prima prius compatur ad illum effectum. aut non. si sic. ergo tun causat effectum. ergo tunc nihil remanet causandum. Si non prius: sed in eodem instanti compatur ad effectum in quo causa secunda compratur ad effectum. et ita non plus repugnat duabus causis naturalibus operari in eo de instanti ad effectum. quam duabus causis: quarum vna sit libera: et alia naturalis. ergo non obstante primitate causae poterit deus concurrere et causare eundem effectum cum causa secunda: etiam si deus esset causa naturalis. Unde videtur quod eadem ratio concludat quod nulla causa naturalis prior potest concurrere cum causa secunda. ad producendum aliquem effectum. Nam accipio causam priorem quancunque et causam secundam subordinatam. et quaero aut illa causa prior prius compatur ad effectum quam secunda causa. aut non. Si sic. ergo in primo instanti causat causa prior. et certum est quod non causat parten effectus. quia non est maior ratio quare causat vnam partem quam aliam. et similiter frequenter es fectus est indiuisibilis non habens partes. ergo in primo instanti causat totum effectum. ergo in secundo instanti nihil remanet causandum. et per consequens numquam causa secunda agit cum causa prima. et ita illa ratio destruit ordinem essentialem causarum. Si autem illa causa prima non prius compatur ad effectum quam causa secunda. eadem ratione: nec causa simpliciter pria compatur prius ad effectum quam causa secunda. Et ita propter talem prioritatem non oportet deum negare esse causam inmediatam omnium.

⁋ Ideo quantum ad istum articulum dico. quod non potest naturali ratione demonstrari quod deus potest immediate se solo omnem effectum producibile produce re. quia non potest naturali ratione demonstrari quod deus causat se solo omnia de facto. cum illud sit fclatum. et ab omnibus tam hilosophis. quam sctis negatum: cum omnes ponant aliquas esse causas secundas. Nec potest etiam probari quod deus contingenter et libere agit vel causat illa quae causat. Et ex istis sequitur quod non potest ostendi ratione naturali deum pos se omnia immediate et se causa solo sine omni concausante causare. hoc patet. quia omne agens naturale et sufficiens equaliter respiciens multa. vel neccessario producit quodlibet illorum. vel nullum. ergo si deus sit ages sufficiens et naturaliter causans equaliter respiciens producibilia vel neccessario causabit omnia vel nullum istorum. sed non omnia manifestum est. ergo nulla. Si dicatur quod deus non equalui ter respicit ista producibilia et ista. quia illa prodi cit mediantibus causis secundis. et illa: non. hoc non valet. qui si deus potest se solo producere: ista quae pro ducit mediantibus causis secundis. non requirit istas causas secundas ad producendum. ergo quantum ad hoc equa liter respicit ista et alia eiusdem rationis. quae non producit mediantibus causis secundis. ergo equalit producet ea vel non producet. immo ex isto sequitur quod deus necessario producet omnia eiusdem rationis producibi lia. vel nulla consequentia patet. quia causa naturalis et suffici ens non requirens aliquod aliud ad effectum suum. vl producit omnia eiusdem rationis vel nullum. quia non est maior ratio quare plus producat vnum quam aliud eiusdem rationis. cum inter illa nullus sitordo. ergo si deus sit causa na turalis non est maior ratio quare plus producat istud indiuiduum istius specieispanlissime quam illud Et ita vel producit quodlibet velinullum.

⁋ Dico ergo quod nullo modo stant simul. quod deus sit causa naturalis. et tamen quod possit se solo sine omni alia causa concausante omnem effectu producere. et ita cum non possit ratione natura li probari quod deus sit causa contingens. non potest ratione na turali probari quod deus potest causare immediate et se solo omnem effectum producibilem.

⁋ Et ideo dico quod philosophi non posuerunt causam secundam necessario concurrere propter imperfectionem effectus addendam: cum sed multos eorum ipse sit causa effectus imperfecti. Sed posu erunt causam secundam concurrere propoter hoc. quod viderunt quod causa secunda approximata sequitur effectus et ipsa non approximata non sequitur effectus quam rationem tangit philosophus ii de generatione ad probandum solem esse causam istorum inferiorum

⁋ Posuerunt etiam propter hoc quod cum deus secundum eos sit causa naturalis. si posset aliquem talem effectum producere sine causa concausan te. sequitur quod ante approximationem causa secunde produceretur effectus proptet pexistentiam causae sufficientis. cuius oppositum viderunt ad sensum. Nec etiam negauerunt eum sic esse causam omnium propter illam prioritatem causae prime ad secundam causam. quia illa probaret quod nullus esset ordo essentialis causarum respectu eiusdem effectus producti immediate ad vtramque illarum causarum. quod reputo falsum simpliciter Unde non est ymaginandum quod causa primum in aliquo instanti competur ad effectum. et in secundo in stanti competur causa secunda ad eundem effectum. sed in eodem in stanti totaliter coperantur ad eundem effectum.

⁋ Et si dicatur quod causa prior prius agit. ergo in illo priori non agit causa secunda. Dicendum est quod dicedo causa prior prius agit sitelligitur quod in aliquo instanti agat causa prima in quo non agat causa secunda. simpliciter falsum est. quia in eodem instanti omni non agunt. Si autem intelligatur quod causa prior est principalior et illimitabilior et perfectior. sic potest concedi quam uis forte non de virtute sermonis. sed hoc nihil est ad propositum. Et si dicatur quod saltem in aliquo priori agit causa prima in quo non agit causa secunda. Dicendu quod non potest propie concedi. quia nihil est ibi prius nisi causa. et ideo oret quod ippriori correspondeat hoc substantiuum causa. et sic tunc esset sensus iste in aliquo priori agit. hoc est in aliqua tam priori agit. quod nihil est dictum sicut nihil est dictum. causa agit in causa et tunc equaliter diceretur quod causa secunda ageret in causa posteriori. quod nihil est. Et ideo talis ymaginatio instantium nature vel originis causat multos errores et impropros modos loquendi. sicut si argue retur sic. totum est prius sua parte. quia est perfectius ea. ergo totum est in aliquo instanti in quo non est pars sua. ergo totum est sine sua parte. quod est absurdum. et ideo patet quod talis modus arguendi est absurdus Ex praedictis patet quod propter talem proprietatem non negauerunt philosophi deum esse causam omnium Sed numquam negauerunt philosophi deum esse causam immediatam omnium effectuum. quamuis non totalem. Quantum ad istud quam fuit intentio philosophi in hac. quaestione pratebit inferius. Uerutamen quaecumque sit intentio philosophi.

⁋ Dico quod per nullam rationem efficace vel multum apparentem potest probari deum non esse causam immediate concurrentem ad producendum omns ffectus. Sed de hoc patebit in secundo

⁋ Circa secundum articulum videtur posse probabiliter teneri: quod deus est causa cuiuslibet effectus. et quod potest se solo omnem effectum po sibilem produci causare. Neutra pars istius contrdictionis potest ratione naturali sufficienter probari.

⁋ Ueruntamen hic sunt aliqua dubia et difficilia con praedictas opnin

⁋ Unum de actu voluntatis quo odit deum. Tunc sequeretur quod aliquis posset sine demerito. inmo meritorie odire deum

⁋ Allud est de respectu efficientie vel actionis qua ignis agit.

⁋ De primo patebit alias De secundo dico quod non est talis re spectus agentis. ad passum vel productum sicut homines communiter ymaginantur sed praeter causam est ibi absolutum productum tantum modo. et illud potest deus facere sine omni causa secunda concausante.

⁋ Ad argumentum principale. nego istam consequentiam. deus non potest peccare etc. et ista sunt possibilia. ergo non potest facere omnia possibilia. sicut ista consequentia non valet. deus potest facere omnem actum absolutum et positiuum se solo. sed actus meritorius est huiusmodi actus. ergo deus se solo potest facere meritorium. sed in omnibus talibus est fallacia figure dictionis. quia in prima propositione accipitur vnum simpliciter abse lutum. et in minore subaccipitur vnum connotatiuum et in talibus est fallacia figure dictionis. Ita est in pro posito. quia peccare non tantum importat illam rem quae producitur. sed etiam importat aliquod esse obligatum ad opposi tum illius quod facit vel omittit. Eodem mo mdo mori non importat praecise destructionem alicuius rei. sed importat destructionem illius rei quae dicitur mori. et ita licet pos sit destruere omnem aliam re. tamen non potest ipse mori.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1