Quaestio 2
Quaestio 1
Questio secunda SEcundo quero. Utrum prius conueniat deo non posse facere impossibile. quam impossibili non posse fieri a deo.
⁋ Quod prius conueniat deo non pos se facere impossibile videtur. quia prius conuenit deo face re possibile quam possibili posse fieri a deo. ergo eodemmodo prius conuenit deo non posse facere impossibile quam impossibile non posse fieri a deo. anden patet. quia esse quod conuenit deo prius conuenit sibi quam aliquid conueniat creature. ergo quam cuicumque alteri a deo. ergo cum deo conueniat posse facere possibile fieri pus hoc conuenit sibi quam conueniat cuicumque alteri posse fi eri a deo. consequentia patet. quia pro quocumque instanti vel siei conuenit deo posse facere possibile fieri. pro eodem instanti sibi couenit non posse facere impossibile fieri. ergo etc.
⁋ Ad oppositum. nihil quod importat indignitatem conuenit primo deo sed non posse facere impossibile fieri importat indignitatem. quia importat priuatio nem vel negationem. ergo etc.
⁋ Ad. q. dicitur quod quando aliquid quod attribuitur deo secundum rationem sui nonis significat aliquid quod non est dignitatis simpliciter. non sed se primo attribuitur deo sed quia aliquid quod non est dignitatis at tribuitur crcature ex respectu eius ad deum. ideo illud deo attribuitur. et huiusmodi sunt non ia quae dicunt respectum in deo ad creaturas. quae ideo deo attribuuntur. quia creature habent respectum ad ipsum secundum quod deo attribuitur esse domin. quia ex tempore habet suum et ideo attribuitur deo posse aliquid actiue super creaturam quia creatura est in est possibilis accipere actionem creatoris Dicitur tamen quod posse tam actiuum dei quam passiuum creature potest du plicitur considerari scilicet respectu sui subiecti et respectu sui obiecti. Si possibile dei consideratur primo modo. sic est prius quam posse creature qualiturcumque consideretur. quia posse sic consideratum dicit dignitatem simpliciter Secuno modo non dicit dignitatem simpliciter. et ideo non co¬ petit: nisi quia posse passiuum competit creature respectu dei. ideo dicit quod absolute loquendo non est posse passiuum in creatura nisi quia est posse actiuum in deo. vt cum quattuor sint respectus secundum posse scilicet duo secundum posse actiuum. vnus scilicet quo posse dei comparatur ad deum vt cuius est. alius vt compatur ad creaturam vt ad quam est. et duo secundum posse passiuum scilicet vnus quo comnparatur ad creaturam cuius est. alius secundum quem copratur ad deum vt ad quem est. In ipsis est talis ordo quod a posse dei actiue secundum se est posse passiuum in creatura secundum se. quod concomitatur posse passiuum creatu re respectu dei. et ex posse passiuo creature repectu dei dicitur deus active posse respectu creature. Contra. istam opinionem potest argui per ipsmmet alibi. quia sict non dicitur deum impossibile aliquid facere. quia illud impossibile est fieri. sed econuerso. quia impossibile est deum hoc facere. ideo impossibile est hoc fieri. ita dicitur in affirmatiua. quod quia possibile est deum hoc facere. ideo possibile est hoc fieri. et non econuerso. quia non ideo dicitur posse deum hoc facere: quia hoc possibile est fieri. Ex isto patet. quod prius competit deo posse facere respectu creature. quam competat creature posse passiuum respectu dei. ergo eodem modo prius couenit deo non posse facere impossibile quam impossibili non posse fieri a deo. Et ex isto patet manifeste. quod ipse. habet dicere quod non quodlibet quod dicit respectum ad creaturam attribuitur deo. quia creature habent respectum ad ipsum sed magis econuerso. ideo attribuuntur creature talia relatia. quia alia relatiua attribuuntur deo.
⁋ Preterea. non magis attribuitur deo aliquid quod dicit respectum ad creaturam. quia creatura habet re spectum ad ipsum. quam aliquid attribuitur causae create. quia effectus suus habet respectu ad ipsam. sed tale quid n attribuitur causae create. quia effectus eius habet respectum ad ipsum ergo etc. Minor patet. quia cum causa creata secundum ipsum habeat respectum realem. sequitur quod prius mutaretur causa ad respectum realem quam effectus produceretur. Si dicatur quod non est simile de causa creata et de deo. deus non refertur realiter. sed tantum secundum rationem. sed causa creata refertur realiter. et ideo non est simile. hoc non sufficit. quia non plus repugnat respectui reali oriri ex alio respcum quam respectui rationis. ergo non plus repugnat quod ex respectu effectus oriatur respectus causae create quam dei. cum minus tam secundum rem quam secundum rationem recipiat deus a creatura quam cum crea tura ab effectum suo. Similiter si ex vno respectu reali non oritur respectus realis sibi correspondens eadem ratione ex respectu rationis non oritur respectus rationis sibi correspondens. sed respectus creature ad deum est respectus rationis. quia non realis. quia illud quod non est non refertur: realiter. ergo ex isto respectu non oritur respectus rationis dei ad creaturam
⁋ Preterea. contra illud quod dicitur quod posse dei actiuum est prius posse creature passiuo et quod dicit dignitatem simpliciter
⁋ Contra. impossibile est actiuum qualitcunque consideretur dummodo sit actiuum quin respecum alicuius dicatur actiuum. ergo neccessario illud posse actiuum respectu alicuius est posse actiuum: sed non respectu dei. quia deus non causat nec agit deum. ergo neccessari est re spectu creature. ergo posse actiuum dei qualiturcumque consideretur dicitur respectu creature. ergo non couenit sibi uisi quia dicitur ad ipsam. per primum dictum. ergo non dicit dignitatem simpliciter per secundum dictum.
⁋ Confirmatur. quia dicit quod sunt hic duo respectus in posse actiuo. sicut sunt duo in posse passiuo. vnus scilicet respectu dei. tunc quaero quo iste respectus est respectu dei. aut tamquae respectu fundamenti. aut tanquam respectu termini Si tanquam respectu fundamenti. ergo habet aliquem terminum. et non nisi creaturam. ergo ille respectus terminatur ad creaturam. ergo non primo couenit deo nec importat dignitatem simpliciter. Si sit respectu dei tanquam respectu termini. ergo cum actiuum dicatur ad passiuum sequitur quod deus esset passiuus. quod est impossibile. Et ita manifeste patet. quod in ista propositione repugnantia includitur.
⁋ Alit dicitur quod prima ratio impossibilis non est ex parte dei. sed quia illud est impossibile simpliciter propter repugnantiam eius vt fiat. quod declaratur sic.
⁋ Impossibile simpliciter includit incompossibilia. quae ex rationibus suis formalibus sunt incompossibilia: et ab eo sunt principiatiue incompossibilia a quo prin cipiatiue habent rationes suas formales. et ideo iste est cessus. quod primo intellectus diuinus producit rem in esse intelligibili in primo instanti nature. in secundo instam ti nature habet seipso formaliter esse possibile. et sic sicut deus suo intellectu producit possibile in esse possibili. ita producit vtrumque incompossibilium quae includum tur in impossibili in esse formaliter possibili. et illa pro ducta seipsis formaliter sunt incompossibilia vt no possint simul esse vnum nec aliquod tertium ex eis: et istam in possibilitatem quam habent ex seipsis formaliter habent prin cipiatiue ab eo quae ea produxit in esse possibili. et istam incomnpossibilitatem eorum sequitur incompossibilitas respectum cuiuscumque agentis. et ibi terminatur totus iste processus. et non ad negationem possibilitatis in deo.
⁋ Contra haec dicta primo potest argui. quia non videtur bene dictum quod intellectus diuinus producit creaturam in esse intelligibili. quia illud quod per aliquem actum nullum esse formaliter recipit. sed tantum denominatur denominatione extrin seca non producitur per talem actum. sed creatura per hoc quod intelligitur a deo nihil formaliter recipit: sed tantum denominatur quadam extrinseca denominatione. sicut obiectum intellectus creati non producitur per hoc quod intelligitur. sed tantum denominatur quadam extrinseca denominatione. ergo creatura in tali esse intelligibili non producitur
⁋ Preterea. aut creatura producitur in esse intelligibili: praecise quia intelligitur aut quia prius nihil fuit. aut quia prius non erat intelligi bile. Non propter primum. quia tunc essentia diuina vere produceretur in esse intelligibili cum vere intelligatur. et tunc qualibet intelligens deum produceret ipsum in esse intelligibili. Nec propter secundum quia etiam quando intelligitur creatura tunc nihil est: quamuis sit intellecta. Nec propter tertium. quia essentia diuina ante intellectionem suam non fuit intelligi¬ bilis.
⁋ Preterea secundum istum numquam producitur aliquid in esse telligibili nisi quia aliquid producitur in esse reali. sed secundum istos creatura quando producitur per intellectum diuinum non producitur nisi in esse intelligibili. ergo aliquid aliud prodi citur in esse reali. sed nihil potest dari. sicut patet inductiue
⁋ Preterea quod dicitur quod in primo instanti nature producitur in esse intelligibili et in secundo instanti habet esse possibile. contra. accipio primum instans nature in quo intellectus pri cedit in esse intelligibili creature. et quaero. Aut in illo instanti creatura est possibilis. aut non est possibilis. Si est possibilis. ergo est possibilis antequam producatur in esse intelligi bili. Si non est possibilis. ergo sibi repugnat esse.
⁋ Pre terea quod dicitur quod status est in illo processu ad impossibilitatem respectu cuiuslibet agentis sine respectu correspondente in deo. Contra. sicut in omni respectu creatu re in esse possibili ad deum correspondet aliquis respectus in deo ad creaturam in esse possibili. ita ad negatio nem respectus correspondebit negatio respectus in deo ad impossibile. ergo non est ibi status.
⁋ Si dicatur quod respectui creature in esse possibili ad deum correspondetrespectus in deo. Contra. aut ille respectus creature in esse possibili est realis. aut est respectus rationis. Non realis. qui non habet fundamentum reale. ergo est respectus rationis quai fit per actum intellectus comprantis creaturam ad deum secundum istum sed ita potest intellectus coprare deum ad creaturam sicut econuerso. ergo ita potest esse respectus in deo ad creaturam sicut econuerso. ergo etc.
⁋ Ideo aliter dico ad. q. quod generaliter omni relatiuo correspondet si conuenientur assignetur aliquod correlatiuum. et in omnibus relatiuis quae vocantur relatiua secundum positionem actiuam et passiuam vel causam et effectum. semper correlativa sunt simul natura. et ideo quia sunt simul natura et mutuo se inferant. neutrum est magis causa alterius quam econuerso. sicut quia pater et filius sunt simul natura. illo mo quo loquitur philosophus in praedicamentis. c. de adaliquid de simultate nature. non plus filius est filius. quia pater est pater. quam ecen uerso nec etiam plus filius est quia pater est quam econuerso. nec filius habet patrem quia pater habet filium. nec econuerso. Et ita iviversaite quando est aliqua consequentia mutua tenens praecise per naturamn correlatiuorum. non est vna propositio magis causa alterius quam econuerso.
⁋ Et quando quaeritur an primo conueniat deo non posse facere impossibile. quam conueniat impossibili non posse fieri a deo.
⁋ Dico quod non prius competit deo non posse facere quam competat impossibili non pos se fieri a deo. Nec etiam prius competit impossibili ion posse fieri quam deo non posse facere impossibile. Et eodem modo dico de affirmatis quod non prius competit deo posse facere possibile vel creaturam. quam creature posse fieri a deo. sed sunt simul natura eo modo quad secundum philosophum factiuum et factibile sunt simul natura. hoc est. no prius est aliquid factiuum quam aliquid est factibile nec ecom uerso
⁋ Et si dicatur quod quicquid creatura habet a deo habet ergo esse possibile competit sibi a deo. sed esse factiuum non competit deo ab alio. sed a se. prius autem competit aliquid alicui quod competit alicui a se. quam illud quod conpetit sibi ab alio. ergo priuscompetit deo esse facti ium quam creature esse factibile. ergo non simul.
⁋ Dicendum quod icquid creatura habet reale taquam aliquid sibi inherens patet a deo tamquam a principio. sed non quicquid competit sibi in praedicatione habet principatiue a deo. nisi illo modo quod deus habet tales praedicationes a deo. quia tales praedicatum ones quando sunt in actu et realiter tunc sunt a deo. et ideo ese possibile competit creature ex se non realiter tamquam ali quid sibi iheres. sed vere est possibilis ex se. sicut homo ex se est non asinus. et ergo talia argumenta non valent nisi de com uenienti realiter. quo totum habet partes et accidentia sua nec est proprius modus loquendi dicere quod esse possibile competit creature. sed magis proprie debet dici quod crea tura est possibilis non propter aliquid quod sibi conueniat. sed quia potest esse in rerum natura.
On this page