Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

⁋ Dist. xliiii. Questio vnica. CIrca distinctionem quadragesimamquartam quaero.

⁋ Utrum. deus posset facere mundum meliorem isto mundo

⁋ Qod non. quia illud quod non recipit magis et minus non potest fieri melius. sed mundus non recipit magiset minus. ergo non potest vnus mundus esse melior alio. ergo etc. maior patet. quia mundus constat ex substantiis quae non suscipiunt magis et minus.

⁋ Preterea quae ratione deus posset facere mundum meliore isto mundo. eadem ratione posset facere mundum in infinitum meliorem isto mundo. quod est impossibile.

⁋ Ad oppositum est mgitur inlittera.

⁋ Circa istam. q. primo videndum est quid importatur per mundum. Secundo quid per melius. Tertio ad. q.

⁋ Circa primum di co quod mundus dupliciter accipitur. Aliquando pro tota congregatione omnium rerum creatarum siue sint substantiae siue accidentia. Aliquando accipitur pro toto quodam composito vel aggregato ex multis contentis sub vno corpore et illo continente. Et hoc dupliciter. vel praecise pro partibus quae sunt st. vel idrespenter pro omnibus. Sed in ista. q. accipiendus est mundus praecise pro vno vniuerso quasi composito ex partibus quae. sunt substantia. et no secundum quod includit accidentia cum substantia

⁋ Circa secundum dico quod aliquid potest esse melius alio. vel bonitate essentiali vel substantiali vel bonitate accidentali. Circa tertium primo videndum est. vtrum posset facere mundum meliore isto bonitate essentiali siue substantiali. et hoc distinctum specie. Secundo vtrum posset faceret mundum meliorem distinctum solo numero. Tertio vtrum posset facere mundum meliorem bonitate aecidentali.

⁋ Circa primum est dubium quid sit tenendum. Nam si teneatur opiniones quod deus potest facere substantiam perfecti orem omni substantia facta. et hoc in infinitum. sicut potest augere qualitatem recipientem magis et minus in infinitum. ita quod no est ponere statum. Dicendum est consequenter quod deus potest face re mundum meliorem distinctum specie. quia poterit facere alia indiuidua substantialia distincta specie meliora illis quae modo sunt. Sed tenendo quod est status in talibus. ita quod est dare aliquam substectam perfectissimam possibilem a deo fi eri. est magis dubium quia tenendo opiniones lam potest probabiliter teneri vtraque pars. scilicet quod potest facere alium mundum distinctum specie. et pro ista parte videtur esse opinio augustini et mgrati in littera. quae dicit talem potuit deus fecisse hominem quae non peccare posset nec vellet. Ex hoc arguo sic. quicquid conuenit alicui specieispena lissime nulli indiuiduo eiusdem specieispenalissime repugnat formaliter consimile. sed isti homi couenit pos se peccare. manifestum est. ergo nulli homi eiusdem speciei repugnat formaliter peccare. sed deus potest facere hominem cui repugnaret peccare. ergo talis homo non est set eiusdem speispenalissime cum isto homine. ergo esset alterius speciei. et per consequens deus potest facere indiuiduum alterius speciei quam fecit. et per consequens mundum alterius speciei. et eadem ratione meliorem.

⁋ Et si instetur cotra illam rationem quod assumptum est falsum Nam isti homi conuenit posse peccare. et tamen isti homi demonstrando christum re pugnat posse peccare. non obstante quod sit eiusdem. speieispecnalissime cum isto homine quae potest peccare.

⁋ Similiter homo est spesspecialissima. ergo non potest esse homo ali quis alterius speciei quam sit iste homo quae potest peccare.

⁋ Primum istorum non concludit. nam quamuis verbo diuino repugnet posse peccare. tamen illi nature quae est vuita verbo non repugnat posse peccare. quia si dimitteretur a verbo posset peccare. et natura est eiusdem specieispecialissime cum isto homine quae potest peccare. non aut est eiusdem speieispecialissime cum vbo quod non potest peccare.

⁋ Secundum etiam non concludit. Non homo dupliciter accipi potest. vno modo pro omni composito ex corpore et natura intellectuali. et homo sic sumptus non esset spesspecialissima. et ideo iste homo si fieret impeccabilis. per naturam non esset eiusdem specieispenalissime. cum isto homine qui potest peccare. Aliter accipitur homo pro composito ex corpore et tali anima intellectiua qualem nos habemus. et homo sic sumptus est spesspecialissima. nec ille qui fieret impeccabilis esset homo taliter accipiendo hominem Tenendo ergo statum in indiuiduis distinctis specie posset teneri quod deus non posset facere aliud in diuiduum speciei distincte. quia si sit status in talibus. omnes species substantie factibiles a deo sunt in certo numero. et per consequens difficile est probare quod aliqua indiuidua aliquarum specierum sint producta a deo. et aliqua non sint producta a deo. Nec videtur posse haberi ad hoc aliqua congruentia nisi for te ex aliqua auctoritate quam difficile est inuenire in scriptura. et secundum istam opinio deus non posset facere alium mundum distinctum specie ab isto. Tertio modo posset poni talis status ponendo quod aliqua indiuidua aliquarum specierum productibilia a deo non sint producta. tamen aliquod indiuiduum speciei supreme est productum. quia non videtur verisimile quod deus produxerit indiuidua specierum in¬ feriorum et non suprime si sit talis ponenda Ad hoc etiam oeter esse aug. libro confes. vbi dicit domine duo fecisti. vnum properie te. et vnum properie nihil. ergo sicut non videtur posse fieri aliquod inferius materia quam vocat aug. prope nihil. ita non videtur posse fieri aliquid perfectius angelo. quem vocat augs. proporie deum.

⁋ Sic ergo patet quod circa istum articulum possent poni tres opiniones probabile au tesm reputo quod deus posset facere alium mundum meliorem isto distinctum specie ab isto. et maxime quo ad ali quaes res distinctas specie. et quo ad pluralitatem specierum.

⁋ Circa secundum articulum dico quod deus potest faceet mudum meliorem isto et distinctum solo numero ab isto mundo. cuius ratio est. quia infinita indiuidua eiusdem rationis cum illis quae modo sunt posset deus producere. ergo tot indiuidua et plura quot modo sunt producta et earumdem specierum potest deus producere. sed non artatur ad producendum ea in isto mundo. ergo posset ea producere extra stum mundum et ex eis facere vnum mundum sicut ex ill quo iam sunt producta fecit hunc mundum.

⁋ Et si arguatur sicut arguit philosophus primo de celo et mudo. quod si esse vnus alius mundus. tunc quaero. aut terra illius mundi moue retur ad medium istius mundi aut non. Non potest dici quod non. quia corpora eiusdem speciei mouentur ad eudem locum. ergo cum terra istius mundi moueatur naturaliter ad medium istius mundi: terra alterius mundi naturaliter mouebitur ad medium istius mundi. Si autem terra alterius mundi non mouetur ad medium istius mundi. ergo naturaliter recedit a medio istius mundi. quod est impossibile. quia graue numquam mouetur naturaliter a medio. Similiter eadem ratione recedit a medio istius mundi. et per consequens non recedit ad medium istius mundi.

⁋ Si dicatur ad istam rationem quod indiuidua eiusdem speciei mouentur naturaliter ad eundem locum non numero. sed ad eundem locum specie. diuersa tamen numero. hoc remouet philosophus dicens. hoc esse impossibile. quia tunc diuerse partes istius terre mouerentur ad eum dem locum specie. et tamen ad diuersa loca secundum numerum. cuius oppositum patet ad sensum

⁋ Preterea philosophus arguit sic illud quod fit ex tota materia sua non est plurificabile. sed celum fit ex tota materia sua. ergo non possunt esse plures celi.

⁋ Ad primam istarum rationum dico quod quamuis omnia indiuidua eiusdem speciei praesentnaturaliter moueri ad eundem locum numero. puta si eundem locum extra locum suum naturalem occupent saltem successiue. non tamen oportet quod semper moueantur ad eundem locum numero naturaliter sed possibile est quod simul moueantur ad diuersa loca secundum numerum. sicut patet manifeste de duobus ignibus eiusdem speciei in diuersis partibus terre constitutis. quod mouentur ad circum ferentiam celi. non tamen ad eundem locum numero sed ad diuersa loca secundum numerum. si tamen vnus illorum poneretur in eadem parte in qua fuit alius ignis tunc moueretur ad eum dem locum numero ad quem alius ignis moueretur ita foret in proposito. quod si traalius mundi poneretur in terra intra celum istius moueretur ad eundem locum secundum numerum ad quem terra istius mundi. sed quando est extra mundum istum. et itra celum alterius mundi. tunc non mouebitur ad me¬ dium istius mundi. non plus quam ignis existens oxonie mouetur ad eum locum numero ad quem moueretur si estet perisius. sed tunc mouebitur ad medium istius mundi. et ita patet quod non ideo mouerentur iste due terre ad diuersa loca numero. quia sunt distincte numero. sicut ponit cauis latio quam reprobat arit. sed mouerentur ad diuersa loca numero propter diuersam situationem ipsarum inter ce los diuersos. sicut duo ignes propter diuersam situationem ad diuersas partes circumferentie mouentur ad diuersa loca numero.

⁋ Si dicatur quod non est simile. quia tota circumferentia celi est vnus locus numero ipsius ignis. non sic sunt diuersa media in diuersis mundis vnus locus numero. ergo non est simile.

⁋ Preterea a quo cumque loco recedit aliquid naturair. ad eundem locum accedit violenter. sed per te terra naturaliter accedit ad medium alterius mundi. ergo naturaliter recedit a medio istius mundi. quia quanto plus accedit ad medium alterius. tanto plus distat a medio istius mundi. ergo naturaliter recedit a medio istius mundi. ergo vbicumque ponatur. tamen violentur accedet ad medium istius mundi. ergo quam uis poneretur infra circumferentiam illius celi. nihlilominus violentur accederet ad medium istius mundi. quod est manifeste falsum.

⁋ Ad primum istorum dico quo satis est simile ad propositum. quia quamuis omnes partes circum ferentie faciant vnam circumferetiam. hoc tamen accidit ad hoc quod ignis in vna parte constitutus moueatur ad vnam pertem circumferentie. et alius in alia parte constitutus moueatur ad aliam. quia si ille partes non facerent vnum continuum sed esset discontinuatio. manifestum est quod cum equaliter approximentur illi ignes diuersis circumferentiis. non equa liter mouerentur ad eas. sed ad distinctas circumferentias mouerentur. quod patet quia hoc posito. aut isti ignes mouerentur sursum aut non. si non. ergo non haberent motum naturalem quamuis non essent impediti et essent ex loca naturalia. Si autem naturaliter mouerentur sursum aut ergo motu simplici aut mixto Non mixto ergo simplici. ergo necessario ad distincta loca mouerem tur. Similiter non esset maior ratio quare iste ignis moueretur obliqua ad locum alterius ignis quam econuerso. et ta vel non mouebuntur. quod est incoueniens vel ad duo loca quod similiter est inconueniens. vel ad distincta loca nu mero quae non faciunt vnumlocum. et per consequens eadem ratione di uerse terre. quia sunt infra diuersos celos constitute po terunt moueri localiter ad distincta loca numero. quamtumcumque illa loca non faciunt vnum locum secundum numerum.

⁋ Ad secundum dicendum quod quando aliquid recedit natura litab aliquo loco vbicumque ponatur. illud violentur ac cedit illum locum. si tamen non vbicumque ponatur recedit ab aliquo naturaliter. non ortet quod semper violenter accedat ad illum locum. sicut patet de igne si ponatur inter medium etcircumferentiam celi. manifestum est quod recedit a circum ferentia opposita. quia quanto magis accedit ad aliam circumferentiam tanto magis distat ab opposita. et per consequens magis recedit a circuferentia opposita. et tamen si ponatur diuina nullius est causa nisi tantum naturalis causa. sed deus non pro ducit naturaliter aliquid extra. ergo deus per essentiam suam nihil producit extra.

⁋ Sed ista opinio non videtur vera. Primo quia ostensum est prius quod essentia diuina nullo modo distinguitur a voluntate diuina. sed omni modo identitatis quo essentia est eadem essentie. etiam essentia est eadem voluntati. ergo si voluntas sit causa. essentia erit: cam.

⁋ Preterea quicquid potest esse immediatum obiectum alicuius potentie maxime apprehensiue et potentie proce dentis de potentia ad actu illud potest esse causa immediata illius actus. sed essentia diuina est immediatum obiectum potentie intellectiue in visione beata quae procedit de potentia ad actum. ergo potest esse immediata causa illius actus.

⁋ Preterea quicquid non importat imperfectionem est deo attribuendum. sed posse efficere immediate nullam imperfectionem importat. ergo haec est diuine essentie immediate attribuendum

⁋ Preterea ratio non valet. quia non plus repugnat essentie care contigentur quam repugnet voluntati causare vel producere necessario. sed non repugnat voluntati aliquid producere necessario sic patet vundum istum de voluntate diuina respecitm spiritus sanctus Et de voluntate creata patet quod naturaliter producit tamquam saltem causa partialis cognitionem sui in alio. quia semper ad cognitonem intuitiuam naturaliter habitam concurrit obiectum in ratione causae. ergo quando vnus angelus videt intuitiue voluntatem alterius angeli. illa voluntas est causa partialis illius intellectionis intuitiue et non libera. quia tunc esset in po testate sua non videri. quod est manifeste falsum. ergo est causa naturalis.

⁋ Ideo quantum ad istum articulum dico quod non magis est essentia causa creaturarum quam voluntas. nec econuerso. quia nulla penitus est distinctio in ter essentiam et voluntatem. nec inter intellectum et voluntatem sicut prius ostensum est. Unde si esset aliquod nomen impositum quod praecise significaret diuinam essentiam et nihil aliud sine omni connotatione cuiuscumque. et similiter esset aliud nomen impositum ad significandum eodem modo diuinam voluntatem. illa nonia essent nonia simpliciter sinonima et quicquid praedicaretur de vno. eodem modo praedicaretur de reliquo.

⁋ Circa secundum articulum videndum est primo quid sit causa immediata. Secundo quae sit causa prima. Tertio ad articulum.

⁋ Circa primum dico quod quamuis non intendam dicere vniversaliter quad sit causa immediata. dico tamen quod istud sufficit ad hoc quod aliquid sit causa immediata scilicet quod illa re absoluta posita ponatur effectus. et ipsa non posita aliis omnibus concurrentibus quantum ad omnes conditiones et dispositiones consimiles non ponitur effectus. Unde omne quod est tale respectu alicuius est causa inmediata illius. quamuis forte non econuerso. Quod autem hoc sufficiat ad hoc quod aliquid sit causa immediata alterius. videtur esse manifestum. quia si non. perit omnis via ad cognoscendum aliquid esse causam alterius immediatam Nam si ex hoc quod hoc posito sequitur effectus et hoc non posito non ponitur effectus non sequitur illud esse causam illius effectus nullo modo potest cognosci quod ignis est causa immediata caloris in li gno quia potest dici quod est aliqua alia causa illius caloris. quae tamen non inter illam circumferentiam et medium non naturaliter recederet ab illa circumferentia sed naturaliter accederm Ita est in proposito quod terra alterius mundi recedit naturaliter a medio istius mundi. non tamen per se sed tantum per adcidens. quia scilicet continetur inter latera celi sicut ignis com tinetur inter medium et aliam parten circumferentie. et ideo quando continetur inter medium istius mundi et celum istius mundi tunc non recederet. sed naturaliter accederet ad medium istius mundi.

⁋ Ad secundam rationem ari. dico quod ese lum componitur ex tota materia sua iam facta. sed non conponitur ex tota materia factibili. quia potest deus facere aliam materiam tam celi quam aliorum quorumcunque cor porum.

⁋ Circa tertium dico: quod deus posset facere mundum meliorem bonitate accidentali quia hoc non esset nisi facere mundum informatum perfectioribus accidentibus. sed hoc est possibile. cum deus illa accidentia possit augere. et per consequens facere ea perfectiora. et sic mundum meliorem

⁋ Ad primum principale dico quod quamuis mum dus non recipiat magis et minus illo modo quo accidentales qualitates suscipiunt magis et minus. tamen potest fieri vnus perfectior isto. et potest fieri isti additio. sicut aquae potest fieri additio sicut facta vna parua aqua potest fieri alia maior. et per consequens perfectior illo mo

⁋ Ad aliud diuersi diuersimode dicerent Nam dicentes quod non est status in indiuiduis alterius speciei. qui quocumque dato posset fieri melius. diceret quod deus posset facere mundum meliorem in infinitum. non tamen infinitum sicut potest facere aquam maiorem quacumque data. et tamen non infinitam. Alii dicerent quod posset fieri mundus quaie non posset fieri melior.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1