Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Dis. xlv. Q. vnica CIrca distinctionem quadragesimamquin tam quaero.

⁋ Utrum voluntas dei sit causa immediata et prima omnium eorum quae fiunt.

⁋ Quod non. quia quando aliquae sunt idem rea liter. cuiuscumque vnum illorum est causa et reliqua est causa. sed essentia dei et voluntas sunt idem simpliciter et realiter. ergo si voluntas dei sit causa immediata et prima omnium eorum quae fiunt sequitur quod essentia dei est causa immediata et prima omnium eorum quae fiunt. consequens est falsum. quia essentia dei cuiuscumque est causa est causa mere naturalis. sed deus non est causa naturalis eorum quae fiunt. sicut ostensum est prius. ergo etc

⁋ Preterea omnis effectu potest demonstrari per suam causam. sed nihil eorum quae fiunt potest demonstrari per voluntatem diuinam. cum si causaet: causet mere contiget. et medium demonstrationis debet esse ne es cessarium.

⁋ Ad oppositum est beatus aug. et magister in littera.

⁋ Circa istam quaestionem possunt esse duo articuli Unus an voluntas diuina sit causa omnium. ita quod non es sentia diuina nec intellectus diuinus. Secundus. vtrum simpliciter ipsa diuina voluntas vel essentia diuina sit causa omnium.

⁋ Quantum ad primum dicitur quod essentia diuina non est causa immediata cuiuscumque effectus extra produeti. sed tantum ipsa voluntas. Non ponitur ad hoc quod essentia agit nisim praesentia ignis Ex illo sequuntur aliqua Unum est quod causa vniversalis qua amota non fiut effectus est causa ita immediata sicut causa particularis. et ideo quia sole absente non producuntur ista generabilia et corrupti bilia. quae tamen producuntur mediantibus causis particularibus. et ideo sol est causa immediata eorum. nisi forte fingas quod sol est causa alicuius quod est causa immediata eorum. sed semper quod sol alicuius est causa immediata. scilicet vel effectus vel causae ipsius effectus. et hoc sufficit ad propositum

⁋ Alid sequitur quod quando amota caus vniversali vel particulari non ponitur effectus. quod tunc neutra illarum est causa totalis sed tantum partialis quia neutra illarum ex quo se sola non potest producere effectum est causa efficiens. et per consequens neutra est causa totalis.

⁋ Aliud sequitur quod omnis causa proprie dicta est causa immediata. quia illa causa qua amota vel posita nihilominus ex natura rei sequitur effectus. et qua posita aliis circumscriptis non sequitur effectus. non potest conuici esse causa. sed huiusmodi est omnis alia causa a causa immediata. sicut patet inductiue. ergo.

⁋ Se conclusio illud potest obiici. quia quicquid est causa causae est causa cati. et tamen causa causae non est causa immediata. ergo est proprie causa. quamuis non sit causa immediata

⁋ Pre terea sicut intrinsece causae ordinantur. ita et cause ex trinsece. sed non omnis causa intrinseca est immediata causa. ergo nec omnis causa extrinseca est causa immediata.

⁋ Preterea si omnis causa proprie dicta esset causa immediata. tunc non esse magis ordo essentialis inter causam vniversalem et particula rem quam inter duos trahentes nauem. quia sicut neuter tra habentium trahit mediate. sed vterque immediate. ita nec caus vniversalis causaret mediante causa particulari nec eco uerso. sed vtraque immediate.

⁋ Ad primum istorum dico quod non semper quicquid est causa causae est ca causati. non plus quam quae cumque est pater pris est pater filii. et ideo sicut non sequitur sortes est pater platonis et plato est pater ciceronis ergo sortes est pater ciceronis. ita non sequitur. a. est causa b. et b. est causa. c. ergo a. est causa. c. et ideo sicut pater patris vocatur pater filii illius patris. large accipiedo patrem. et non stricte. ita large accipiedo causam. causa causae vocatur causa. et non stricte nisi sit causa immediata. Et ideo haoc est viversalit verum. quod proprie et stricte accipiendo causam nihil est causa alicuius nisi sit causa immediata ipsius

⁋ Ad aliud potest dici quod quamuis causae intrinsece aliquanordi nantur secundum mediatum et immedaitum respectu forme cuius non sunt causae. tamen respectu causati cuius sunt causae idt est respectu totius numquam illo modo ordinantur. et ideo sicut causae non est causa ita potest concedi quod materia forme non et materia illius forme quam ea media forma recipit. sicut si materia prima recipiat primo formam corporeitatis et illa recipiat animam. materia prima non diceretur materia anime. nisi extensiue loquendo de materia.

⁋ Ad tertium quod maior est ordo essentialis inter causam vniversalem et particularem. quam inter duos trahentes nauem. quia duorum trahentium neuter de pendet ab alio essentialiter sed causa particularis vt frequenter saltem) dependet a causa vniversali. vtraque tamen immediate concausat. quia aliter non vtique esset causa proprie di¬ cta. Circa secundum terminum quid sit causa prima. Dico quod causa prima. vel est prima primitate perfectionis. si si sol et ignis concurrunt ad causandum effectum. sol erit causa prior primitate perfectionis. vel est prima primita te illimitationis. illa scilicet quae concurrit vel concurre re potest ad plures effectus producendos. sicut sol potest concurrere ad plures effectus producendos quam ange lus. Et distinguuntur iste primitates. quia aliquando vnum est respectu eiusdem prius vna primitate. et respectueiusdem est posterius alia primitate. sic declaratum est prius. Uel causa dicitur prima primitate durationis. et hoc potest esse dupliciter vel quod praecedat secundum suam naturam. vel quod prius duratione causaet. sicut si vnus prius traheret nauem quam alius. et postea simul cum eo.

⁋ Circa tertium dico quod voluntas dei sicut et essentia dei est causa immediata omnium eorum quae fiunt. quamuis demonstrari non possit ex puris naturalibus. Sed tamen persuaderi potest sic No minus dependet causa secunda a causa simpliciter prima et simpliciter illimitata et in infinitum perfectiore. quam a causa secundu quid illlimitata et imperfecta. Sed causa secunda aliquando sic dependet a causa vniversali sed quid et illimitata secundum quid ita quod non potest in effectum suum nisi causa vniversalis illa concurrat inmediate. sicut patet de sole et istis inferioribus respectu multorum effectuum. sicut satis probat philosophus ii de generatione. ergo simpliciter nulla causa secunda potest in aliquem effectum nisi concurrente immediate causa prima simpliciter scilicet deo.

⁋ Secundo dicit quod deus est causa prima primitate perfectionis et primitate illimitationis et primitate durationis primo modo dicta. sed non semper primitate durati ponis secundo modo dicta. patet quia deus est perfectiori omnibus. concurrit etiam ad omnem effectum. quod non facit quaeci que alia causa. deus etiam fuit ab eterno. non sic quaecumque alia causa. Negativa etiam patet. quia quamuis deus possit causare ali quem effectum et postea permittere aliam causam secum conseruare. et per consequens agere. non tamen haec est vniversaliter verum immo raro vel numquam accidit.

⁋ Ad primum principale cocedo quod essentia est causa omnium sicut ipsa voluntas. non tamen est cam neccessaria sed contigenter causat. et ita contigentur sicut voluntas qui eadem est omnibus modis

⁋ Ad secundum dico quod non semper effectus: potest demonstrari per suam causam extrinsecam. sed si hoc sit verum. hoc est verum de causa voluntaria cuiusmodi est essentia diuina et voluntas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1