Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Dis. xlvi. quaestio prima CIrca distinctionem quadragesimam. sextam quero.

⁋ Utrum voluntas diuina per quancunque potentiam creature possit impediri

⁋ Quod sic. illa voluntas cuius praeceptum non impletur impeditur. sed preceptum dei non impletur. sicut manifeste patet. ergo voluntas dei impeditur.

⁋ Preterea. quicquid est intellectum a diuino intellectu est volitum vel nolitum a diuina voluntate. sed malum est intellectum a diuino intellectu et non est volitum. ergo est noli¬ tum. et tamen fit. ergo aliquid fiti contra volitionem diuinam. ergo voluntas: diuina impeditur.

⁋ Preterea. deus vult omns homines saluos fieri. et tamen non omns saluantur. ergo voluntas diuina non semper impletur. et per consequens aliquando impeditur

⁋ Ad oppositum in prsalmo omnia quiecunque voluit fecit. ergo voluntas eius emper impletur. et per consequens non poterit impediri.

⁋ Ad estione dicitur communiter quod voluntas dei est duplex. scilicet voluntas benplaciti et voluntas signi. quae distinguitur in quinque. prohibitionem. praeceptum. consilium. impletione. et permissionem. Similiter voluntas beneplaciti distinguitur in voluntatem antecedentem et consequentem. Contra voluntatem beneplaciti dei consequentem nihil fit

⁋ Contra voluntatem autem dei antecedentem beneplaciti aliquid fit. Etiam contra voluntatem signi aliquid fit Et ita patet quomodo voluntas dei potest impediri et quo non.

⁋ Concordando cum aliis in illa responsione. Primo videndum est de predictis distinctionibus. se es cundo ad. q.

⁋ Circa primum sciendum quod illa distinctio non est alicuius quod est realiter in deo. quia in deo non est aliquo modo multiplex voluntas. immo etiam diuina voluntas nullo modo distinguitur ab essentia. sed iste distinctiones sunt nominum et dictiouum quae significant diuinam voluntatem quae deus est nec sunt ipsa voluntas dei ita. quod hoc nomen voluntas similiter hoc verbum vult vel velle quando in sacra scriptura artribuitur deo diuersimode accipitur. ita quod aliquando in sacra scriptura quando dicitur deus velle hoc. tota propositio equiualet isti. deus praecipit hoc. Similiter quando dicitur aliquando quod hoc fit contra dei voluntatem. sit idem dice re quod hoc fit contra praeceptum dei. vel contra prohibitionem dei. ita quod hoc nomen voluntas in sacra scriptura aliquando significat idem quod hoc nomen prece ptum. aliquando idem quod hoc nomen probibitio. aliquando idem quod hoc nomem consilium. aliquando idem quod hoc nomen permissio. aliquando idem quod impletio. Similiter est de hoc verbo vult. et de verbis correspondentibus praedictis quinq

⁋ Et quod hoc sit verum. scilicet quod praecise hoc nomen voluntas vel hoc verbum vult possit sic accipi diuersimode. et ideo distinguitur de voluntate diuina: patet per magistrum dis. quadragesimaquenta.

⁋ Non est dei voluntas diuersa. sed locutio diuersa de voluntate. quia non ia voluntatis diuersa accipit. et post. Aliquando secundum quandam dicendi figuram voluntatis dei vocatur. quod secundum proprietatem non est voluntas eius. vt praeceptio. prohibitio. consilium. nec non permissio. et operatio Et post pro praecepto dei atque consilio potest accipi voluntas vt fiat voluntas tua sicut in celo etc. Et ibi. qui facit voluntatem patris mei. Ex quibus patet quod nihil est ibi multiplex nisi hoc nomen voluntas vel verbum sibi correspondens.

⁋ Secunda distinctio est intelligenda. non quod sicut in nobis est voluntas seu volitio praecedens actum. et alia consequens actum quo complacet in actu. ita quod sit in deo. Nam in deo non est talis multiplicitas. sed quicquid est ibi omnibus modis. vel est essentia. vel persona. vel relatio. vel constitutum ex essentia et relatione. Et ideo debet intelligi quod sit multiplicitas nonis ita quod voluntas antetecedens equiualet isti toti propositioni dari alicui antecedentia vnde potest consequi aliquid cui deus erit paratus coagere si alius velit. et hoc cum praecepto vel consilio exequendi. per primum excluditur instam tia de abraam quod deus noluit eum immolare filium suum. cui tamen dedit potentiam immolandi et etiam praeceptum immolandi. non tamen deus voluit sibi coagere ad immolationem

⁋ Et si dicatur deus volebat sibi coagere si ipse voluisset. potest dici quod non. vel si volebat tunc supplenda est diffinitio praedicta. quod deus sibi non manifestabat contrarium. cuius oppositum fecit abraam. vt ista sit diffinitio exprimens quid nominis voluntatis antecedentis dei. voluntas antecedens dei est illa quae deus dat alicui naturalia vel antecedentia quibus potest aliquid consequi. cui deus erit paratus coagere si alius velit. nec sibi contrarium manifestabit cum precepto vel consilio exequendi. per mediam particulam ex cluditur instantia de abraham. per vltimam excluditur in stantia de malis. quia quantumcumque deus det alicui na turalia vel antecedentia quibus potest facere malum. scilicet fornicari. furari. et huiusmodi. et deus sibi non manifestat contrarium. scilicet se nolle sibi coagere. quia tamen non praecepit nec consulit peccare. sed praecepit et consulit contrarium. ideo non dicitur antecedentaliter velle malum. sicut deus antecedenter dicitur velle istum mereri vel bene age re vel aliquid huiusmodi. Uoluntas autem consequens est illa qua deus vult efficacitur ponendo aliquid in esse.

⁋ Istis distinctionibus sic intellectis dico cum aliis quod contra voluntatem. dei beneplaciti nihil fit sed contra voluntatem dei antecedentem vel voluntatem signi fit aliquid. primum patet. quia contra voluntatem omnipotentem et non impedibilem volentem aliquid efficaciter nihil potest fieri. sed voluntas dei est omipotens et. non impedibilis. sicut ad praesens suppono. ergo.

⁋ Secundum patet scilicet quod aliquid fit contra voluntatem dei antecedentem. nam manifestum est quod deus dat cuilibet naturalia quibus potest consequi autem meritorium. et deus est paratus co agere cuilibet ad actum meritorium. nec manifestabit sibi contrarium scilicet se nolle eum illicere actum meritorium. quia numquam praecipiet sibi contrarium. et dat praecetum et consilium vt exequatur actum meritorium. et tamen non eust libet elicit actum meritorium sed multi eliciunt actus demeritorios. ergo tales faciunt conclusio voluntatem diuinam antecedentem.

⁋ Tertium patet. scilicet quod aliquid fit conlusio voluntatem dei signi. quia multa fiunt tam conclusi pracepta quam consi lia. ergo multa fiunt cona voluntatem signi.

⁋ Per praedicta potest responderi ad formam. q. quod voluntas dei consequens inpediri non potest. sed voluntas dei antecedens. similiter voluntas signi potest impediri. quia hoc nihil aliud est quam dicere. quod aliquid sit cuius oppositum vult deus antecedenter. hoc est aliquid fit ad cuius oppositum dat deus natur alia quibus potest ali quis consequi illud oppositum cum praecepto vel cosilio exequendi. et cuius oppositum non praecipit nec consuflit Similiter voluntas signi impeditur. quia aliquid fit conconsili um vel praeceptum diuinum.

⁋ Sed numquid est simpliciter concedendum quod diuina voluntas impeditur.

⁋ Dicendum quod de virtute sermonis non est concededum quod diuina voluntas impeditur. sed sub tali intellectu et consimilibus non fit praeceptum diuinum. vel non fit illud quod deus consulit debet cocedi.

⁋ Ad primum principa le quomodo diuina voluntas impeditur et quomodo non.

⁋ Ad secundum patebit in sequenti. q.

⁋ Ad tertium dico quod deus vult antecedenter omnes saluos fieri. quia scilicet dat eis antecedentia quibus possunt consequi salutem. cum praecepto et consilio exequendi et numquam eis praecipiet contrarium. et eis erit paratus coagere. permittens eos libere vel le agere ad consecutione salutis. et per illud vltimum excluditur vna cauillatio quae posset fieri de damnatis: quoniam deus eos non vult saluos fieri etiam antecedenter.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1