Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

⁋ Questio secunda. SEcundo quero. Utrum per ratione naturalem posset proba ri quod voluntas diuina semper impletur

⁋ Quod non. quia de voluntate diuina non potest per rationem naturalem dbari quod est causa omnium ergo nec quod semper impletur.

⁋ Ad oppositum. potest probari naturaliter quod voluntate diuina nihil est potentius. ergo non est impedibilis. et per consequens quod semper impletur

⁋ Dicendum est quod voluntate aliquam impleri non est aliud quam effectum voluntatis poni in esse si vult eum poni in esse. vel non poni si non vult eum poni. Sed hoc potest esse du plicitur. quia potest velle eum poni a se vel ab alio. et tunc si ponatur a se. si vult eum poni a se. impletur. aliter non Similiter si ponatur in esse ab aliquo a quo vult eum poni in esse. impletur. et aliter non. Eodem modo modo proportionabiliter potest dici de nolle eum poni in esse a se vel ab alio etc.

⁋ hoc viso. dicendum est quod. q. vnum praisupponit et aliud querit. Supponit enim quod deus est volens vel nolens respectu aliquorum producibilium. Et quaerit. vtrum possit probari quod talis voluntas semper impletur.

⁋ Quantum ad istud suppositum vtrum scilicet per rationem naturalem possit probari deum vel le vel nolle alia a se est ad praesens pertranseundum. quia de hoc tangetur in secundo.

⁋ Sed quantum ad quasitum dico quod si possit probari quod deus vult alia a se. potest proba ri quod voluntas diuina semper impletur. ita scilicet quod si vult aliquid fieri a se fit a se. si vult aliquid fier ab alio fit ab alio. si vult aliquid fieri tam a se quae ab alio fit a se et ab alio. et eodem modo est de nolito a deo Sed non potest probari quod omne volitum a deo fit a deo. nec quod omne volitum a deo fit ab alio. et consimiliter est dicendum de nolito

⁋ Primum probatur ratione naturali sic. Ille conclusiocuius voluntatem efficacem potest aliquid fieri potest tristari. sed deus nullo modo potest tristari. ergo impossibile est aliquid fieri contusio voluntatem dei efficace. ergo quicquid deus vult fieri illo modo quo vult illud fieri fit. quia scilicet si vult illud fieri a se. fit a se. si vult fieri ab alio fit ab alia

⁋ Et si ister contra istam rationem. quod aliquid fit contra voluntatem ali cuius. et tamen non tristatur. sicut aliquid fit secundum desiderium alicuius. et tamen non delectatur. sicut patet de demonibus. ergo quamuis aliquid fieret contra voluntatem dei. non sequeretur deum tristari.

⁋ Ista instantia non valet. quia quamuis non necessario ex hoc quod ali quid fit cotra voluntatem efficacem alicuius. sequatur ipsum tristari. sicut ostendetur in secundo. tamen ex hoc quod aliquid fit contra voluntatem efficacem. se quitur ipsum posse tristari. Nunc autem deus nec tristatur nec potest tristari. et per consequens nihil potest firi contra voluntatem ipsius

⁋ Secundum patet. quia nec potest probari ratione naturali quod deus est causa immediata omnium nec quod non est causa immediata omnium. Nec potest probari. ratione naturali quod deus vlli est causa totalis. quae omnia in secundo ostendentur. ergo nec probari potest naturali ratione quod omne volitum a deo fit a deo nec quod omne volitum a deo fit ab alio. Et eodem modo dicendum est de nolito proportionabiliter.

⁋ Ad argumentum principale dicendum. quod quia non potest naturali ratione probari quod de est causa omnium immediata. ideo non potest naturaliratione probari quod voluntas diuina semper impletur a se vel ab alio. et hoc si possit probari quod deus vult alia a se.

⁋ Ad argumentum in oppositum dicendum. quod si non possit probari ratione naturali quod deus vult alia a se non poest probari quod deus est potens. hoc est quod est potens causa re aliquid. et per consequens non potest probari quod eius voluntas semper impletur. potest tamen probari quod non est impedibilis. quia hec potest habere duas causas veritatis. vel quia vult aliquid fieri quod impediri non potest vel quia nihil vult fieri. et per consequens impediri non potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2