Quaestio 11
Quaestio 11(13)
Questio. xiii. UTrum tempus sit mensura angelorum. Dico quod quadrupleest mensura: extensionis: multitudini durationis et perefectionis. Extensionis in continuis sicut vlna panni. multitudinis sicut vnitas numeri. durationis: sicut tempus mensurat motum. perfectionis: sicut deus respectu creaturarum: et albedo respectu co lorum. et hoc si per congnitionem dei intuitiuam et creaturarum potest cognosci que creatura est perfectior et quae in perfectior per hoc quod vna magis ad deuaccedit quam alia. et alio modo non potest dici mensura sicut diectum est prius. et eodem modo est de albedine respectu aliorum colorum. et dicitur mensura perfectionis si per eius cognito nem intuitiuam: per cognitionem aliorum colorum potest quis cognoscere quod vnus color sit perfectior alio: puta rubedo nigredine per hoc quod vnus plus accedit ad perfectionem albedinis quam alius.
⁋ Secundo dico quod euum non potest poni in angelo mensurans durationem angeli: quia sic aut esset in genere substantie au accidentis. non in genere substantie: quia tunc vel esset angelus vel pars angeli. non angelus: quia nihil est mensura suiipius. nec pars: quia tunc angelus conponeretur ex duabus substantiis: nec in gnere accidentis: quia nec est absolutum nec respectiuum. non abse lutum: quia angelus potest creari et conseruari sine omni alio absoluto. ergo potest sic durare. et per consequens tale acci dens non est mensura durationis eius. Confirmatur: quia de ratione mensure est quod sit notior mensurato: sed nullum accidens absolutum mensurans angelum est notius substantia angeli. ergo etc. Et per istud patet quod nullus respectus potest dici enum mensurans durationem ange liquia est innotior angelo.
⁋ Item nec deus nec angelus potest dici mensura durationis alterius angel qui illud per quod non potest cognosci quae duratio anger li est maior vel minor illud non est mensura alicuius: sed per deum vel angelum non potest cognosci quae duratio angeli est longior vel breuior sicut patet de se ergo etc. Item per nihil quod equaliter respicit maiorem durationem et minorem potest cognosci maior vel mi nor duratio alicuius: sed deus et angelus quicunque suntihmodi: quia equaliter respiciunt angelum plus durantem et minus. ergo etc.
⁋ his visis dico ad quaestio¬ nem quod tempus est mensura durationis angelorum sicut est mensura motus. probatur: quia illud quod non habet durato nem maiorem vel minorem: nisi quia coexistit maiori vel minori successioni in actu vel in potentia: illud mensuratur tempore: sed duratio angeli est huiusmodi. ergo etc. maior patet: et minor probatur: quia angelus dicitur magis vel minus durare: quia coexistit maiori vel minori tempori vel ex natura sui vel perfectione. si detur primum habetur propositum. si sc deunum tunc sequitur quod quanto angelus esset perfeetior tanto deberetur illi duratiormaior. et per consequens si deus modo crearet vnum angelum perfectiorem omni alio anegelo iam creato quod plus durasset quam vnus alius in principio mundi creatus: quod est manifeste falsum. Item omne cui competit breue vel longum mensuratur tempore: quia ille sunt passiones temporis: sed duratio ange li est huiusmodi: quia alia est breuior alia est diuturnior. Item duratio substantie corruptibilis mensuratur tempore: quia coexistit maiori vel minori tempori actu vel potentia. ergo eodem modo duratio angeli mesuratur tempore propter eandem rationem. consequentia patet: quia non est maior ratio de vno quam de alio.
⁋ Si dicas quod substantia generabilis et corruptibilis dependet a tempore: quia causatur a motu celi: sed substantia celi non. Contra si celum staret et omnia corpora celestia in directo aspectu et debita approximatione ad ista inferiora adhuc virtute celi non moti produceretur omnis substantia corruptibilis quae modo producitur mediante motum. hoc patet: quia motus nihil facit nisi quod approximat agens passo. vnde propter maiorem approximationem solis in estate quam in hveme aliqua producuntur in esta te et non in hyeme. et ideo quicquid producitur a corpore celesti: scilicet a celo mediante motu produceretur sine motu si celum esset debito modo istis inferioribus approximatum.
⁋ Contra. maioritas et minoritas non sunt in mensurato nisi quia sunt in mensura: sed vna substantia corruptibilis dicitur magis durare et alia minus. ergo ista reperiuntur in mensura substantie: sed ista non competunt instanti sed tempori. ergo etc. Item mensura est perfectior mensurato: sed instans non est perfectius substantia corruptibili. ergo etc.
⁋ Sic ergo dico quod in angelis no est mensura extesionis: quia in eis non est quantitas molis quae tali mensura mensuratur nec perfectionis: ita quod angelus vnus sit mensura perfectionis aliorum an gelorum: sed sic potest dici deus mensura perfectonis omnium angelorum si per cognitionem dei et creaturarum potest cognosci quod vna sit perfectior: quia plus accedit ad perfectionem dei quam alia: et aliter non sicut sepe dictum est. et ideo si esset aliquis angelus qui sic se haberet ad alios angelos ille posset dici mensura perfectionis angelorum: sed loquendo de mensura multitudinis: illa potest poni in angelo. et hoc per vnitatem vel in conceptu vel in re: licet non per aliquod determinate sicut supra dictum est in aliis quaestionibus.
⁋ Sed loquendo de mensura durationis sic. dico quod angeli mensuram tur per tempus et non per euum. quia euum nihil est. nec est illud verum de virtute sermonis. deus mensuratur eternitate. quia deus est omnino immensus. quia non mensuratur per creaturam aliquam vt certum est. nec per essentiam suam. quia mensura et mensuratum debent distingui realiter vt supra dictum est. vnde quando dicis quod deus mensuratur eternitate: nihil aliud intelligitur nisi quod durationem dei mensuramus toto tempore in actu et potentia. quia scilicet cuilibet parti temporis conexistit neccessario Ex istis patet quod angelus proprie non habet nisi duas mensuras. quarum vtraque est simplicit vna. quia licet in angelis sit mensura multitudinis. tamen haec non est per vnum angelum determinate. sed habet simpliciter vnam mensuram perfectionis quae est deus. et hoc suppositis prius dictis de mensura perfectionis. et habet aliam mensuram durationis. et illa est tempus et non euum. Et ex hoc patet. quod angelus non habet nisi duas quantitates. scilicet durationis et perfectionis. Ex istis etiam patet. quod mensura angeli non est eadem realiter cum angelo. Quia nec deus quae est mensura perfectionis. nec tempus quod est mensura durationis est idem realiter cum angelo. et hoc est etiam verum in mensura extensionis et multitud nis.
⁋ Sed contra ista quadam doctor arguit probando quod angeli mensurantur euo tanquam mensura media ini eternitatem et tempus.
⁋ Primo sic. sicut est triplex esse in generali: ita triplex est mensura: sed inuenimus triplex es. scilicet esse permanens ex se. et hoc conuenit deo. et ideo illud esse mensuratur eternitate. Secundum esse est permanens: sed hoc est virtute alterius. et hoc esse co uenit angelis. et ideo videntur participare quasdam conditiones eternitatis scilicet habere totum esse simul: et habere esse perpetuum quantum ex se est. quia tamen non conuenit eis eternitas simpliciter. ideo non possunt mensurari etenitate. ideo mensurantur cuo quod est quadam participatio eternitatis. Tertium esse est successiuum quod couenit omnibus corporibus. et ideo omnia corpora mensurantur tempore.
⁋ Secundo secundum Anselmum aliqua mensurantur eternitate et aliqua tempore. et aliqua euo quae sunt media. ergo.
⁋ Tertio secundum eundem anselmum prosologio ca. xx. vbi dicit quod deus regnat ineternum et vltra omnia: propter tria. Primo quia est causa omnium et non econuerso. Secundo quia omnia possunt intelligi non esse. deus autem non sic. Tertio qui deus habet equaliter omnem differentiam temporis. angelus autem non. quia licet angelus sic se habeat ad praeteritu quod non possit auferri. tamen non sic se habet ad praesens quin possit auferri. Et ponit ibi triplex esse. Unum quod deficit sicut generabile et corruptibile. Aliud quod non deficit: potest tamen deficere vt esse angeli. Tertium quod non desinit nec potest desinere esse: vt esse dei et secundum hoc triplex est mensura modo praedicto.
⁋ Nunc autem triplex est esse rerum. scilicet esse protensum et variatum: sicut esse generabilium et corruptibilium. esse protensum: sed non variatum vt esse angeli. esse nec protensum nec variatum sicut esse dei. et secundum hoc ponitur triplex mensura modo praedicto.
⁋ secundo probat quod tot sunt eua quot sunt euiterna: quia si esset tantu vnum euum omnium euiternorum sicut est tantum vnum tempus omnium temporalium. tunc sicut illud quod est subiectum temporis excedit omnia temporalia: ita ille angelus in quo esset euum esset perfectior omnibus aliis: et tunc esset deus. et similiter si tempus poneretur in vna re temporali subiectiue poneretur in omnibus eadem ratione. ergo eodem modo euum si ponatur in vno angelo et in omnibus
⁋ Item si poneretur tantum in vno angelo: ille angelus esset simplicitatis infinite sicut motus celi in quo ponitur tempus est infinite regularitatis.
⁋ Item quanto mensurata sunt nobiliora tamto habent mensuras magis distinctas. patet: quia mensu ra de genere qualitatis est per se in genere quantitatis et mensu ratum per reductionem vt punctus et vnitas: sed in genere substantie mensura: nec per se nec per reductionem est in genere secundum commentatorem quarto metaphisice quae di cit quod mensura in genere substantie est deus. si ergo vnus angelus esset euum et mensura omnium angelorum: ille an gelus non esset in genere substantie: nec per se nec per reductionem. et per consequens esset deus.
⁋ Ite mensuratum dependet simpliciter a mensura. si igitur vnus angel esset mensura omnium angelorum: omnes angeli depederent ab eo. et per consequens crearentur ab eo: quod est falsum. Ite vnumquodque sicut se habet ad cognoscibilitatem ita ad entitate: cum ergo mensura sit causa cognoscibili tatis mensurati est causa entitatis eius. et per consequens si vnus angelus esset mensura aliorum angelorum: ipse esset casa aliorum.
⁋ Item quando aliqua distinguntur et vnum facit ad cognitionem alterius: vnum est habitus: aliud priuatio Propter ista argumenta ponit euum esse mensuram distinctam a tempore et eternitate. et tot esse eua quot angeli. vnde dicit quod euum non dicit vltra euiternitate nisi habitudinem quandam et modum essen di: et simultatem sine successione.
⁋ Sed conclusio ista primo arguam. secundo soluam rationes eius. Circa primum comtra illud quod ponit euum esse habitudinem quandam vltra angelum. quaero quo differt illa habitudo ab essentia angeli: aut ratione. et hoc est contrsi eum: quia dicit quod non differt per operationem intellectus. aut differt a parte rei: et tunc distinguitur realiter: quia ipse non ponit distinctionem aliquam mediam inter distinctionem realem et rationis. et sic distinguitur realiter. et hoc est coneum qui ponit quod sit idem cum angelo.
⁋ Contra hoc arguitur sic Qualitas et quantitas sunt modi substantie quia non sunt per te entia nisi quia entis: et tamen distinguntur realiter a substantia. ergo non obstante quod sint modi rei: tamen possunt dici realiter tales habitudines (ab illis quorum suntdistincte et se et differentes. Item circumscripta omni operatione intellenctus. quaero an est tanta identitas inter euum et euiternum quanta est inter euiternum et euiternum aut non. si sic tunc non plus est euum mensura euitermi qua econuerso. Quia quando aliqua sunt omnino eadem: quicquid praedicatur de vno et de reliquo. si modus gramaticalis non impediat. si non. ergo euum est alia res ab euiterno. quia non ponit distinctionem mediam. et hoc est contra eu. igitur.
⁋ Ite aut euum dicit tantum esse euiter ni: aut habitudinem tantum: aut compositum ex vtroque Si detur primum tunc sequuntur duo inconuenientia. Unum est quod idem sit mesura sui: quod fecilitum est. quia mensura distinguitur realiter a mensurato. Aliud quod idem sit notius se. quia mensura est notior mensurato. Et si detur secundum
⁋ Contra. cognitio habitudinis dependet ex cognitione fundamenti sui et termini cum ergo illa habitudo fundatur in angelo non est notior angelo. et per consequens non est mensura angeli.
⁋ Si tertium detur contra. istud compositum non est notius altera per te. similiter de ratione partis magis est mensurare totum quam econuerso.
⁋ Ite euum secundum eum dicit vnitatem et simultatem partium. sed ista non sunt habitudines sec carem tie habitudinum. quia quae sunt vnum et simul non habent proprie habitudinem. quia habitudo est inter distincta
⁋ Item sicut substantia angeli et esse eius sunt tota simul. et io mensurantur euo: ita esse substantiae corporalis est totum simul. et per consequens mensuratur euo.
⁋ Ita dico quod substantia angeli subiacet diuersis affirmationibus et negationibus. et per consequens mensuratur tempore Si dicas quod angelus quantum ad cognitiones mensuratur tempore: sed quantum ad substantiam euo. sic dicam de substantia corporali per omnia: si substantia corruptibilis sine contradictione potest manere sine omni motum. et tunc non mensuratur tempore per te. ergo euo.
⁋ Si dicas quod angeli ex se semper manet: sed corporales substantiae no. quia corrumpum tur per causas intrinsecas.
⁋ Contra. illud est contra fide. quia quod esse alicuius effectus desinat. hoc est per substractionem alicuius cause conferuantis. Nunc autem tam angeli quam substantiae corporales dependent a deo sicut a causa conseruante. ergo per substractionem diuine com seruationis ab angelo corrumpitur sicut subiecta corporalis corrumpitur per substractionem sue causae conferuantis: sicut lux corrumpitur per substractionem solis. ergo non plus dei minat angelus sibi ex se esse perpetuum quam subiecta corporalis. quia ita bene deus posset coseruare in perpetuum vnum asinum si sibi placeret sicut vnum angelum. Sed ifferentia est in hoc: quia angeli possunt creari et annihilari siue corrumpi a solo deo a non ab agentibus creatur Sed substantia generabiles possunt causari et corrumpi ab agente creato: saltem partialitr
⁋ Ex hiis tunc sic arguo. substantia generabilis non mesuratur euo. quia est generabilis et corruptibilis. ergo nec substantia angeli. quia est creabilis et annihilabilis.
⁋ Item euum ponitur propter cognitionem durationis angelorum. sed ni bil est in angelo quocumque quod determinet sibi cer¬ plex mensura. nego consequentiam: cum tamen multa argumenta fiant super hoc. quod si sint centum esse vna mensura sul ficit pro omnibus: et ideo non sunt plures mensure durationis alicuius quam eternitas et tempus: nec eternitas proprie loquendo est plus mensura dei quam immortalitas Quando autem sancti dicunt quod deus mensuratur eternitate non intelligunt quod mensuretur: quia ipse est immensus: sed intelligunt quod sicut per tempus et per partes temporis mensu ramus omnia tempora: sic durationem diuinam mensuramus toto tempore in actu et in potentia: quia deus coexistit omni tempori in actu et in potentia. Et quando dicit quod corru pertibilia habent esse successiuum angeli autem non: aut intelligit quod habent aliquod esse successiuum distinctum a rebus permanentibus. et hoc est falsum vt probatum est in quaestione de motu. aut intelligit per successiuum illud quod habet esse coexistens tempori. et sic ange lus habet esse successiuum: quia eius esse conexistit successioni eius: videlibet temporis.
⁋ Ad aliud quod accipitur ab Anselmo. dico quod male allegatur: quia non loquitur de euo ad litteram sed tantum de eternitate et tempore. dicit enim quod aliquid mensuratur eternitate vt deus: ali quid tempore vt inferiora: aliquid participat vtrunque: quia incipit in tempore et durat ineternum vt angelus: et ille mensuratur tempore vt dictum est. Et quando dicit de medio quod est inuariabile et variabile. dico quod non oportet ponere triplicem variationem talem in mesura sicut in mensurato: tamen posito quod sic. dico tunc quod angelus habet duas mensuras: quia enim est variabilis: ideo mensuratur tempore modo praedicto: et quia inuariabilis: ideo habet aliam mensuram perfectionis: et illa est deus modo predicto.
⁋ Ad aliud dico quod anselmus quando dicit quod deus regnat in eternum et vltra omnia: intelligit quod regnat vltra omnes creaturas: quia nec habet finem nec habere potest omnes autem alie creature: licet non habent finem: tamen habere possunt. et quando dicit quod aliqua creatura habet esse necessario: dico quod nulla creatura magis necessario habet esse quam alia: nisi forte. quia vna potest corrumpi a pluribus causis: et alia a paucioribus: quia vna potest corrumpi ab agente creato et increato: et alia ab increato solum. et illud non ponit maiorem vel minorem necessitatem essendi habere.
⁋ Ad aliud dico quod non magis protenditur esse angeli quam essentiam nec proprie dicitur protendi: nisi quia coexistit alicui modo tui vel actioni: et sic essentia angeli protenditur nec plus ex diuersitate esse arguitur diuersitas mensure quam ex diuersitate essentie. Nec etiam ex triplici esse potest argui triplex mensura: sicut prius patuit.
⁋ Ad omnia argumenta quae probant quod omnium angelorum non sit vnum euum: potest responderi concedemdo conclusionem supposito tamen quod euum sit mensura angelorum. rationes non probant quod non sit tantum vnum euum: quia si euum ponatur in primo angelo non ponitur in eo sicut mensura in meusurato: sed sicut accidens in subiecto. sicut tempus est in primo motu: non sicut mensura: sed sicut accidens in subiecto. et tunc istam durationem maiorem vel minorem: nec quod ducat nos ad cognitionem quod vnus angelus plus durauit vel durabit et alius minus: quia hoc solum habet ex beneplacito diuino et totum est in dei ptante et voluntate. ergo euum totaliter superfluit. Item quod euum non dicit habitudinem. probatur: quia omnis habitudo realis requirit fundamentum et terminum realem distinctu a fundamento: sed ista habitudo est realis et fundatur in essentia angeli: et non habet alium terminum nisi ipsmmet angelum. ergo non est talis habitudo. Item conclusio hoc quod dicit quod euum est in genere substantie per reductionem non per se: quia euum est habitudo et relatio. Nunc autem absolutum et respectus non sunt in eo dem genere: nec per se nec per reductionem. Item quando aliqua secundum se tota differunt et vnum non est pars alterius nec essentiale alteri: nec alicuius existentis per se in genere. si vnum est per se in genere et aliud: sed ista habitu do et substantia angeli sunt huiusmodi: quia respectus non est materia nec forma alicuius absoluti. ergo si angelus est per se in genere substantie secundum te. ergo euum erit per se in gne accidentur. Item quod est in gne per reductionem est intrinsecum illi quod est per se in genere quod patet ex praedictis: sed nullus respectus est intrinsecus substantie angeli. ergo etc. Ite habitudo fundata in quantitate est inalio genere a quantitate. ergo eodem modo fundata in substantia etc. consequentia patet: quia eodem modo. et tantum differt vna habitudo a suo fundamento sicut alia. antecedens patet: quia sunt in genere relationis. Confirmatur: quia quae ratione habitudo fundata in sub stantia est in genere per reductionem eadem ratione habitudo fundata in accidente absoluto. et sic non erunt nisi tria praedicamenta. Item habitudo fundata in substantia est accidens verum. ergo distinguitur realiter a substantia. antecedens probatur: quia potest aduenire substamtie et recedere ipsa eadem manente: patet in vnione forme cum materia: quando primo sunt vnita et post se parata per potentiam diuinam. et per consequens non est in genere substantie. haoc idem patet de inheretia accidentis ad subiectum. Si dicas quod ista habitudo fundatur inmediate in substantia: ideo non differt. Contra eodem modo arguam ego de quantitate quae immediate est in substantia: ergo non differt a substantia.
⁋ Ad rationes tius respondeo. Ad primam dico quod aliquae sunt proprietates et conceptus quae communiter predicantur de deo a angelis sicut aliqua sunt quae praedicantur de deo at de substantiis corruptibilibus: et ideo potest dici angelus mensurari eternitate suo modo: sicut deus: sed alio modo dicitur eternus: quia angelus non plus determinat sibi eternitatem ex natura sua quam equus: quia quod ange lus sit eternus vel perpetuus: hoc habet a conseruatione diuis na. et eodem modo posset equus habere si placeret deo: et ideo ratione istius eternitatis non oportet dare aliquam mensuram nisi causam dantem esse eternum vel perpetuum angelis et non aliis quibus tamen posset dare esse eter num si vellet. Et quando dicit. est triplex esse: ergo tri non oportet si euum est in vno quod sit in quolibet vel in nullo sicut nec de tempore: quod si tempus est in primo mobili: ergo in quolibet vel in nullo.
⁋ Ad aliud dico quod deus posset facere angelum perfectiorem omni angele facto: et ille non esset deus. Et concedo secundum philosophum quod in eodem genere possunt esse due mensure. vna perfectior alia. Et vltra. potest concedi quod deus potest face re angelum ita simplicem quod non potest facere simpliciore: sicut forte deus non potest facere motum prino motu magis regularem.
⁋ Ad aliud dico quod accipit falsum scilicet quod quantitas sit perfectior qualitate. linea enim non est perfectior beatitudine nra. Et si forte aliqua quantitas sit perfectior qualitate aliqua: non tamen quantitas simpliciter est perfectior qualitate simpliciter. Quia quando aliqua in generali comparantur adinuicem secundum perfectionem: tunc perfectissimum vnius generis debet comparari ad perfectissimum alterius. et si perfectissimum vnius sit perfectius perfectissimo alterius: tunc vnum est simpli citer perfectius alio. et aliter non: sicut habetur tertio thopicorum. nunc autem beatitudo quae est in genere qualitatis est perfectior omni quantitate. ergo etc
⁋ Ad aliud dico quod non oportet quod mensura sit in genere per reductionen cum mensurato. patet: quia aliquando sunt eiusdem speciei: patet in continuis. aliquando sunt eiusdem generis sec diuersarum sperum: sicut patet in coloribus. De numeris est dubium vtrum sint per se in genere quantitatis. et de vnitate vtrum per reductionem.
⁋ Ad aliud dico quod non oportet quod illud quod est mensura rei sit eius causa: quia licet celum sit causa istorum inferiorum: non tamen ratione motus per quem est mensura. motus enim nihil facit ad causationem nisi qui approximat agens passo: quo facto celum agii sine motu sicut dictum est supra. et ideo licet motus no faciat ad esse rei: tamen facit ad quantitatem durationis rei.
On this page