Text List

Quaestio 12

Quaestio 12(14)

Questio. xiiii. UTrum angelus intelligat alia a se per essentiam suam vel per loperationes. Quod per essentiam probatur: quia si non hoc non potest esse nisi quadrupliciter: aut quia vna res non potest esse ratio cognoscendi aliam: aut quia ratio co gnoscendi debet esse perfectior cognito: aut quia vna cognitio non potest esse nisi vnius rei: aut quia vna ratio non potest esse infinitorum. Non propter primum tum quia subiectum est ratio cognoscendi passionem. tum qui species rei est ratio cognoscendi rem absolutam: nec propter secundum quia in absentia obiecti perfectorum intellectus potest illud inte lligere quod est imperfectius puta per speciem. nec propter tertium: quia sicut non repugnat vni cause effectiue plura producem: ita (vt videtur) non repugnat vni rationi plura represen¬ tare et esse ratio cognoscendi plura. Nec propi quartum: quia non magis potest concludi infinitas in ratio cognoscendi ex hoc quod est ratio cognoscendi infinita quam potest concludi infinitas in causa ex infinitate effectuum producibilium ab ea: quia ratio congnoscendi non est maior perfectio vel magis perfecta quam ratio producendi. sed ex infinitate effectuum non arguitur infinitas in causa qui inte lectus potest causare infinitas intellectiones et voluntas infinitas volitiones. nam secundum Augustinum tertio de trinitate caplo. xiii. in actibus reflexis est processus in infinitum. ergo etc. Si dicas quod intellectus est causa partialis respectu actus su et voluntas similiter. et ideo non sequitur infinitas. Contra coformiter dico de ratione cognoscendi quod est causet ratio partialis repraesentandi infinita. ergo etc. Confirmatur. non magis repugnat deo concurrere cum illa ratione ad repraesentandum infinita quam cum causa secunda ad producendum infinita: sed primum potest. ergo et secundum Ad oppositum posita potentia sufficiente et ratione re praesentandi potest potentia exire in actum nisi voluntas impediat. ergo posito intellectu angelico cum sua essentia solum sine omni alio si non impediat imperium voluntatis potest omnia intelligere quod falsum est. ergo etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12