Text List

Quaestio 15

Quaestio 15(19)

Questio. xix. UTrum angelus. malus semper sit in actu malo. Dicit iopannes. quod angelus malus potest in actum bonum exire: sed non in actum meritorium: sed bene potest in actum bonum moralem. quod probatur. quia secundum dvonisium naturalia in angelo damnato manent integra. et per consequens ita inclinant naturalia ad actum bonum post peccatum sicut antte. ergo eque potest in talem actum post sicut antete

⁋ Item habet remorsum conscientie et displicentia de peccato que non necessario est mala per circumstantiam aggrauantem. ergo ex illo actu potest generari habitus bonus.

⁋ Ite posset esse sine omni actu quia nihil est tam in potestate voluntatis quam ipsa voluntas. quod intelligitur quantum ad actum. ergo potest. se facere sub actu bono hec opinio licet sit probabilis. tamen hoc quod dicit. quod voluntas potest habere se sine omni actu non videtur verum. quia secundu Augustinum et ipsummet voluntas damnati non potest esse sine pena. tunc sic: pena non est sine actu voluntatis. ergo si angelus posset se facere sine omi actu: posset se facere sine omni pena. Assumptum patet secundum philosophum. quia pena voluntatis est tristitia. sed tristitia est aliquid in actu nolendi ergo non potest se priuare omni actu.

⁋ Si dicas quod in eo est dolor non tristitia.

⁋ Contra. dolor est in parte sensitiua que non est in agelo

⁋ Ideo dico sine. assertione tenendo aliquas conclusiones.

⁋ Prima est. quod angelus damnatus necessario est in aliquo actu voluntatis. non dico de potentia. dei: quonia deus possit eum priuare omni actu sed de potentia creature. quia nulla creatura potest eum priuare omni actu. quod probatur: quia impossibile est quod creatura aliqua faciat damnatum sine pena et tristitia. quia sunt in pena eterna. Tristitia autem et pena non possunt esse sine actu nolendi penam. ergo etc. Secunda conclusio. quod aliquis actus est in angelo damnato qui non est in eius potestate. quod probatur. quia licet voluntas damnati non possit se facere sine omni actu. tamen potest se suspendere ab omi actu qui est in potestate sua et elicere alium. et per consequens: si actus nolendi penam esset in eius potestate. posset suspendere se ab illo actu et facere se sub acu diligendi se sine omni alio. et per consequens posset se facere sine omni pena. quod est falsum.

⁋ Tertia conclusio est. quod deus totaliter et immediate causat aliquem actum in voluntate mali angeli. quod probatur. quia omnem actum causatum in voluntate a volitione libera potest voluntas impedire et actum a solo deo non potest voluntas impedire cum ergo in voluntate angeli damnati sit ali quis actus qui per voluntatem non potest impe¬ diri. nec voluntas potest suspendere se ab omni illo actu: ergo est aliquis actus in voluntate an geli qui causatur a solo deo. Item si non causetur a solo deo aut igitur a voluntate damnati aut ab habitu non a voluntate: quia tunc voluntas posset illum actum impedire: nec ab habitu cum habitus sit eiusdem rationis in via et in patria: et in via non necessitat voluntatem: igitur nec in patria patet de caritate. Similiter si causetur ab habitu cum deo dummodo non causetur a voluntate: sed voluntas sit pure passiua respectu illius: sufficit mihi quia tunc ille actus potest dici necessarius. Item actus quo beatus amat deum clare visum causatur a solo deo sic quod non libere causatur a voluntate creata. ergo est aliquis actus qui non est in potestate voluntatis

⁋ Ex istis potest assignari ratio confirmationis bonorum et obstinationis malorum. Nam in beatis causatur tam actus videndi deum quam diligendi eum a solo deo tanquam a causa totali et nullo modo ab intellectu et voluntate sicut a causis partialibus. et iste actus dilectionis formaliter opponitur omni actui peccati. Et quia sunt formaliter oppositi nullo modo compatiuntur se in eodem. Ideo quandiu iste actus conseruatur totaliter a solo deo sicut ab eo causatur tam diu est comfirmatus: ita quod nullo modo etiam de potentia ab soluta voluntatis create potest in actum peccati: qui non potest in actum peccati nisi posset impedire actum dilectionis propter repugnantiam formalem inter illos actus: sed ex hoc non dicitur cogi voluntas: quia voluntas formaliter vult et diligit llo actu: licet non causetur ab ea. Et eodem modo potest assignari ratio obstinationis malorum per hoc quod deus causat tanquam causa totalis quicequid absolutum est in actu nolendi et odiendi deum: et ille actus non compatitur secum actum diligendi deum nec aliquem actum bonum propter repugnantiam formalem inter illos et stante isto actu et conseruatola deo totaliter non potest voluntas creata in oppositum de potentia sua absoluta: et ideo quandium stat iste actus est voluntas obstinata sic quod non potest oppositum velle: et quod potest deus causare actum odiendi deum quantum ad esse absolutum in actu in voluntate creata: probatur. quia deus potest omne absolutum causare sine omni alio quod non est idem cum illo absoluto: sed actus odiendi deum quantum ad esse absolutum in eo non est idem cum difformitate et malicia in actu. ergo deus potest causa re quicquid absolutum est in actu odiendi deum vel nolendi non causando aliquam difformitatem vel maliciam in actu. ergo etc. Item non minus posset separari difformitas ab odio dei quam bonitas moralis a dilectione dei: sed dilectio dei in angelo beato poteso separari a bonitate morali et meritoria: ergo odium dei in angelo malo potest se¬ pari a difformitate et tunc one quod non includit com tradictionem: nec malum culpe potest fieri a deo solo. ergo odium dei etc. Item respectu cuiuscunque est deus causa partialis respectu eiusdem est vel potest esse causa totalis: quia ipse supplere potest omnem causalitatem cause secunde in genere cause efficientis: sed respectu eiusdem positiui maxime absoluti producti a creatura est deus causa partialis vt ostensum est ergo potest esse causa totalis respectu cuiuslibet absoluti: et per consequens respectu actus odiendi deum. Item odium non est formaliter pectatum: ergo potest causari a solo deo. consequentia patet: antecedens probatur. quia si sic quicquid esset causa odii peccaret: et per consequens cum habitus gener actu odiendi deum sit causa alterius actus consimilis. sequitur quod habitus peccaret.

⁋ Aliter potest dici et reddi causa obstinationis malorum: et hoc supposito quod deus concurrat ad omnem actionem creature ad minus sicut causa partialis: tunc potest dici quod deus co currit cum voluntate creata ad causandum actum odii et non vult concurrere cum angelo malo a causandum actum bonum puta dilectionem dei: et quia sic concurrit ad vnum et non ad aliud: ideo potest dici obstinatus: quia non potest elicere aliquem actum bonum Si dicas quod tunc deus peccat et est malus quia non vult concurrere ad actu bonum.

⁋ Respondeo. nunquam peccat homo nisi quia tenetur facere quod non facit vel quia facit quod non debet facere: per ista fit homo debitor. deus autem nulli tenetur nec obligatur tanquam de bitor: et ideo non potest facere quod non debet facere: nec potest non facere quod debet facere. Si dicas quod data praedicta responsione videtur quod angelus malus potest cessare ab omni actu ex quo angelus habet in ptante sua quatenus est causa partialis respectu illorum. Respondeo licet causa odii divini non sit totaliter a deo: sed partialiter solum tamen aliqua alii actus quae sunt in damnato sunt tota liter a deo puta actus nolendi penam quam patitur et volendi beatitudinem actus nolendi siue odiendi peccatum actus nolendi esse in taliloco qui non sunt peccam: sed pena peccati. magna enim pena est velle beatitudinem et tamen semper carere ea quae non mala nec pcca sunt: et tamen talibus non potest se priuare: et ideo lposset forte cessare ab actu odiendi deum: non tamen ab aliis qui totaliter causantur a deo: in quibus consistit pena magna. Et ideo nec potest cessare ab omni actu: nec priuare se pena nec elicere bonum actum: licet posset cessare ab actu odi: quia non concurrit ad eliciendum actum bonum.

⁋ Ex istis patet quod beatis et damnatis est libertas: quia respectu illorum actuum que causantur a solo deo siue in bonis siue in malis: vel respectu actuum oppositorum illis actibus non est in illis libertas: quia nec ab ipsis actibus qui totaliter causantur a deo possunt cessare: nec secundos possunt elicere propter repugnantiam formalem inter illos et primos actus causatos a solo deo: et ideo qui deus totaliter causat actum beatificum in volun¬ tate boni angeli: ideo angelus bonus nec habet libertatem respectu actus beatifici: nec respectu ei oppositi puta odiendi. Similiter est de angelo male sed respectu aliorum quae nec sequuntur necessario ex praemis actibus nec repugnant: sed sunt indifferentes habent libertatem et indifferentiam huiusmodi autem est tentare hominem in malo angelo et custodire in bono. qui isti actus nec necessario sequuntur ex actibus primis bonis causatis a solo deo: nec repugnant ei: sed sunt indifferentes.

⁋ Sed dubium est vtrum sint detrusi in aliquo loco conuenienti eis vel discionue nienti

⁋ Respondeo quod non est aliquis locus conueniens vel discoueniens nature sue: nec potius vnus qua alius: quia quantum est ex natura sua angelus equaliter omnem locum respicit. Tame locus aliquis est conueniens vel disconueniens actui voluntatis sue: quia in aliquo loco vellet esse et in aliquo loco nollet esse: et ille locus in quo vellet esse est sibi conueniens: et locus in quo nollet esse est sibi discoueniens: et sic dico quod ad penam eorum sunt detrusi in aliquo loco in quo nollent esse: immo summe odiunt illum locum: et ille actus causatur a solo deo: et ideo non possunt cessare ab illo actu et propter hoc summe tristantur.

⁋ Sed dubium est vtrum angeli boni sunt impeccabiles.

⁋ Respondeo quod sic: quia deus causat in voluntate eorum actum beatificum totaliter et conseruat et non concurrit ad causandum malum in eis. et ideo ex sola voluntate dei sic agente et conseruante est angelus bonus impeccabilis: non autem ex natura sua

⁋ Primum probatur: quia subiecto existente sub vno comtrariorum non potest recipere aliud: sed angelus bonus semper existit sub actu beatifico nec potest ab illo cessare sicut patet per praedicta: ergo non potest peccare de potentia sua absoluta: quia actus peccati formaliter re pugnat actui beatifico. Item quando agens conseruans effectum est fortius in conseruando quam agens effectum contrarium in causando non potest secundum agens causa re effectum contrarium effectui conseruato a primo agente sed deus est agens fortissimum conseruans actu beatificum: ergo quandiu agens conferuat istum actum non potest voluntas creata elicere actum contrarium. et sic patet quod bonus angelus est impeccabilis ex sola voluntate dei causante actum beatificum et conseruante: et non ex natura sua.

⁋ Sed conclusio ista sunt multa dubia Primo conclusiohoc quod ponitur quod aliquis actus in voluntate est quae non est in ptante voluntatis: quia licet causis approximatis concurrentibus ad aliquem effectum producendum potest actio eorum impediri ita quod non producatur effectus saltem per potentiam diuinam: quia deus est causa partialis: et si non concurrat cum aliis causis quamtumcunque approximantur nunquam produceretur effectus qui destructa vna causa partiali necessario requisita ad actionem quod tamen omns alie sint approximate quod effectus producatur ab illis causis videtur impossibile. Exemplu. voluntas et obiectum sunt cause partia¬ les respectu actus volendi: et non obstante omni appro ximatione eorum si non agat voluntas quae est causa partialis neccessario requisita ad talem actum non potest actus causari: et sic non obstante approximatione causarum potest eorum actio impediri: sed quod voluntas et obiectum approximentur: et actus volendi producatur ab obiecto et non a voluntate: hoc videtur impossibile: sed deus et voluntas sunt causae approximate ad casndum volitionem in voluntate ergo non obstante quod actio voluntatis potest impediri si effectus non ponatur et quod volitio ponatur in voluntate et actio voluntatis suspendatur est impossibile. ergo impossibile est quod sit aliquis actus in voluntate quae non sit in eius ptam te

⁋ Item voluntas est potentia libera respectu cuiuslibet actus existentis in ea et non potest cogi: sed respectu nullius est libera nisi respectu cuius est actiua. ergo etc.

⁋ Ite contrs ohoc quod ponitur odium totaliter posse a deo causari qui secundum philosophum iii. ethic. aliqua sunt actus qui statim nominati habent maliciam annexam et difformitate et nullus talis potest fieri a deo: sed odium dei est huiusmodi: statim eim vt nominatur habet maliciam annexam et difformitatem. ergo non potest a solo deo causari.

⁋ Iste omne factibile a solo deo sine peccaton quod etiam fieri potest a voluntate potest cadere sub praecepto diuino: et potest t eus praecipere voluntati vt faciat illud quia omne illud quod non est peccatum potest cadere sub praicepto dei. si ergo actus odiendi deum potest fieri a solo do sine peccato: potest etiam fieri a voluntate creata. ergo deus potest praecipere voluntati vt odiat deum: et tamen cum voluntas creata meretur implendo praeceptum diuinum: ergo voluntas creata potest mereri odiedo deum quod videtur magni inconueniens.

⁋ Item dilectio dei est bona propter debi tum finem et odium dei malum propter indebitum finem. ergo sicut nullus potest deum diligere proptetr debitum finem quin dilectio eius sit bona et meritoria: ita nullus potest odire deum propter indebitum finem quin odium sit malum: sed nullum quod non potest seprari a paeccato potest fieri a solo deo. ergo etc.

⁋ Simiter contrsiohoc quod ponitur angelum non habere libertatem re spectu actus causati a solo deo: quia secundum sanctos angeli boni sunt maioris libertatis post confirmationem quam ante sed ante humerunt libertatem respectu cuiuscumque act voluntatis. ergo et post.

⁋ Ite contusiohoc quod angelus ponitur habere aliquos actus in ptante sua respectu quorum habet libertate puta tentare homines: quia omnis voluntas potens habere actum desiderii si post consequatur desideratum delectatur et gaudet habito desiderato. si ergo angelus malus potest velle et desiderare tentare homines sequitur quod in tentando delectatur et gaudet: sed omne gaudium repugnat damnato sicut omnis tristicia repugt beato.

⁋ Item contra hoc quod ponitur angelum non habere locum conueniente nature sue vel discouo nientem: quia prius dictum est quod angelus potest pa tia rebus corporalibus: tunc sic. ille locus est conueniens nature sue in quo est corpus aliquod naturaliter a quo angelus patitur passione delectabili: et ille locus est disconueniens in quo est corpus a quo patitur passione afflictiua: cum ergo multa sint talia: sequitur propositum

⁋ Item contra hoc quod ponitur locum esse couenientem vel disconuenientem angelo in penam peccati: quia quicquid positiuum potest deus facere cum peccato potest facere sine peccato. si ergo potest facere locum conuenientem vel disconuenientem propter penam peccati: potest facere sine peccato. et sic locus esset conueniens vel disconueniens angelo ratione nature sue: non ratione peccati vel pene peccati.

⁋ Ad primum dico quod deus potest esse causa totalis actus in voluntate puta respectu dilectionis et odii sicut potest esse causa totalis respectu hominis vel lapidis: quia cuiuscumque potest esse causa partialis potest esse causa totalis. Et quando dicis de causis approximatis. Dico quod si cause sint approxi: mate debito modo et effectus ponatur non requiritur necessario actio omnium causarum: quia vna est partialis quae potest esse totalis respectu cuiuscumque producibilis ab alia causa partiali: et quando in la est causa totalis de facto: tunc non requirit actio alterius cause sic est de voluntate nonstra et deo. Licet enim voluntas nostra et angeli vt est actiua et passiua sit debito modo approximata et etiam deus: non propter hoc sequitur quod voluntas habeat actionem in volitione causata in voluntate: quia illa potest causari totaliter a deo. Et si sic de facto causetur: tunc voluntas creata nullam actionem habet respectu illius volitio nis. Et ad exemplum de voluntate creata et obiecto. dico quod non est simile: quia neutrum potest esse causa totalis respectu alicuius volitionis: sed vtrumque quando est causa necessario est causa partialis: et ideo non agente voluntate obiectum non agit sed si obiectum posset esse causa totalis volitonis sicut est in proposito: tunc non agente voluntate nihilominus causaretur volitio

⁋ Ad aliud dico quod voluntas non cogitur in recipiendo illum actum causatum a solo deo: tamen bene necessitatur primum probatur: quia tunc aliquid proprie cogitur quando facit aut patitur aliquid contra naturalem inclinationem suam. Exemplum de graui si moueatur sursum: modo voluntas non recipit illum actum contra naturalem inclinationem suam: quia posset naturaliter illum causare saltem partialiter: et tunc causaret naturaliter: ideo modo naturaliter recipit. Similiter tunc aliquid recipit aliud naturaliter quando non inclinatur ad obiectum illius naturaliter: nunc autem voluntas non inclinatur ad oppositum illius actus. ergo etc. Secudum probatur: quia tunc agens vel patiens necessitatur: quando non est in potestate sua agere vel non agere pati vel non pati recipere vel non recipere: sed non est in po testate voluntatis illum actum causatum a solo deo recipere vel non recipere: ergo necessitatur: patet ergo quod non cogitur voluntas in recipiendo illum actum: sed necessitatur.

⁋ Ad aliud dico quod licet odium dei furari adulterari habeant malam circumstantiam annexam et similia de communi lege quatenus fiunt ab aliquo quae ex precepto diuino obligatur ad contrarium: sed quantum ad esse absolutum in illis actibus possunt fieri a deo sine omni circumstanntia mala annexa: et etiam meritorie possunt fieri a viator re si caderent sub precepto diuino sicut nunc de facto eorum opposita cadunt sub precepto diuisnon. Et stante precepto diuino ad opposita eorum non potest aliquis tales actus meritorie nec bene exercere: quia non fiunt meritorie nisi caderent sub precepto diuino. et si fierent a viatore meritorie: tunc non dicerentur nec nominarentur furtum adulterium odium etc. quia ista nomina significant tales actus non absolute: sed connotando vel dando intelligere quod faciens tales actus per preceptum diui num obligatur ad oppositum: et ideo quantum ad totum significatum quid nominis talium nominium significant circumstantias malas: et quantum ad hoc intelligunt sancti et philosophi quod ista statim nominata conuolutam sunt cum malicia. si autem caderent sub praecepto diuino: tunc faciens tales actus non obligaretur ad oppositum et per consequens tunc non nominaretur furtum adulterium etc

⁋ Ad aliud dico quod aliquis actus ab vna causa potest fieri bene: et si fiat ab alia non potest fieri nisi male. et tota ratio est: quia vna causa obligatur ad actum oppositum et alia non. sic est in proposito. voluntas creata obligatur ex precepto diuino ad diligendum deum: et ideo stante illo precepto non potest bene odire deum nec causare actum odiendi: sed necessario male cau sat malitia moris. et hoc quia obligatur ex prece pto diuino ad actum oppositum: nec stante primo precepto potest sibi deus oppositum precipere: sed deus ad nullum actum causandum obligatur: ideo quenlibet actum absolutum potest sine omni malo culi pe causare: et eius oppositum. et ideo sicut potest causare totaliter actum diligendi sine bonitate vel malicia morali: quia bonitas moralis et malicia connotant quod agens obligatur ad illum actum vel eius oppositum: ita potest totaliter causare actum odiendi deum sine omni malicia morali propter eam dem causam: quia ad nullum actum causandum obligatur

⁋ Ad aliud dico quod si odium dei causetur a solo deo semper esset hoc propter bonum finem: quia deus ex odio creature in nullo damnificatur: sed odire deum propter indebitum finem est malum. et sic est actus creature et non a solo deo. Illud etiam quod assumit est falsum quod dilectio dei sit semper bona propter debitum finem: quia aliquando potest esse mala et propter indebitum finem: puta quando amo deum amore concupiscentie

⁋ Ad aliud dico quod libertas accipitur quinque modis. vno modo vt opi ponitur seruituti culpe. secundo vt opponitur serui tuti miserie. tertio vt opponitur seruituti pene. quarto vt opponitur coactioni. quinto modo vi opponitur immutabilitati. Quantum ad primam secundam et tertiam libertates non est libertas in ante gelo malo: quia non est liber respectu peccati nec respectu miserie: nec respectu pene. quia angelus malus non potest velle esse in loco cruciatiuo: quia actus nolendi esse in illo loco: necessario sibi inest a deo vt dictum est et actus oppositi non possunt simul inesse eidem: tamen in eis est libertas quae opponitur immutabilitati et coactioni quantum ad aliquos actus indifferentes: qui nec repugnant illi actui qui a deo totaliter causatur: nec sequuntur ipsum necessario et respectu talium possunt indifferenter elicere vnum actum vel alium et ad neutrum oppositorum coguntur: sed in angelis bonis est libertas quantum ad tres primos modos: quia sunt liberi a peccato pena et miseria sunt etiam liberi quarto modo: quia non coguntur ad volendum aliquid contra inclinationem voluntatis eorum. et sic etiam est in eis maior libertas quam in viatore vel damnato: quia licet viator non posset cogi quantum ad actus interiores puta velle et consimiles. tamen quantum ad exteriores potest: sed angelus bonus quo ad nullos actus potest cogi contra inclinationem suam. Sed libertas quinto modo accepta non est in angelis bonis quantum ad omns actus voluntatis: quia quantum ad illos actus qui totaliter causantur a deo non habent libertatem oppositam immutabilitati: sed quantum ad illos actus sunt immutabiles: quia sicut per illos volunt vnum oppositum quod non possunt velle reliquum: sed quantum ad actus indifferentes: quia nec repugnant illis actibus formaliter causatis a deo: nec sequuntur necessario. habent libertatem oppositam immutabilitati: qui respectu illorum possunt velle vnum oppositorum vel reliquum. et isto quinto modo non est maior libertas in viatore quam in beato: quia viator habet libertatem oppositam immutabilitati quantum ad omns actus et angelus similiter ante confirmationem: sed post non habet libertatem respectu omnium: quia scilicet ante confirmationem potuit peccare et non peccare: et post non potest peccare: sed quantum ad tales actus sunt immutabiles: sed hoc non ponit aliquam imperfectionem in eis: sed magis perfectionem

⁋ Ad aliud dico quod licet desiderium sequatur delectatio vel tristitia: quia tamen est res distincta ab omni actu voluntatis: sicut absolutum distinguitur ab absoluto: ideo deus potest face re primam rem puta actum volendi vel nolendi si ne secunda: puta sine delectatione et tristitia. Et sic forte deus ordinauit in penam damnati quod possit habere intensum actum volendi respectu suiiprsius vel alterius: et tamen non delectari. Aliter potest dici quod in voluntate damnati est vehemens tristicia consequens actum nolendi: et illa non compatitur secum quancumque delectationem propter formalem repugnantiam: et ideo licet damnatus summe velit et diligat se non tamen delectatur propter causam dictam. et sic cause aliquorum sunt possibiles: licet effectus sint incompossibiles puta nolitio vel volitio que sunt cause tristitie et delectationis

⁋ Ad aliud dico quod corpus non agit in spisitum corrumpendo aliquid de eius substantia: sed agit sicut causa partialis ad cognitionem intuitiuam et illa re posita posset angelus habere cognitionem intuitiuam: et illa non posita non potest habere. et in hoc non derogatur angelo nisi quod deus non coagit illi in quo nulla res causat cognitionem nunc autem cognitio non est sibi penosa: quia cognitio non est in potestate angeli: in voluntate autem angeli nihil potest res extra facere: nec sicut causa partialis nec sicut causa totalis: quia posita cognitione rei siue intuitiua siue abstractiua et obiecto annihilato: nihilominus potest voluntas illam rem diligere: ita quod respectu dilectionis dei non requiruntur plures cause quam intellectus et voluntas. bene tamen in cognitione intuitiua est obiectum causa cognitionis qui est causa partialis vo litionis: quia ergo volitio est in potestate angeli non est penosa illa: sed illa que precise causatur a deo.

⁋ Ad aliud dico quod deus de potentia sua absoluta potest alicui infligere penam sine culpa precedente: sed illa pena tunc non potest dici punitio: quia istud nomen connotat peccatum pre cedens: sicut enim in brutis est pena sine pecto priuio. tamen de facto de potentia sua ordinata deus non infligit penam sine culpa precedente vel in punito: vt est in nobis vel in alio: vt in christo cu pena fuit inflicta propter peccata nostra.

⁋ Ad pr bationem prime opinionis. dico quod de facto damnatus exquo desperat de beatitudine semper elicit aliquem actu malum: licet ex libertate sua posset non elicere: quia potest desistere ab actu malo: malitia culpe licet non pene: quia ille necessario causatu a deo sicut dictum est etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 15