Text List

Quaestio 5

Quaestio 5(2)

Questio ii. UTrum in beata virgine fuerit fomes peccati. hic duo sunt facienda: quia primo videndum est quid sit fomes quo remansit in beatam virgine et quo non. secundo quo beatam virgo fuit impeccabilis.

⁋ Circa primum dico quod fomes peccati est aliqua qualitas corporalis in clinans appetitum sensitiuum delectabiliter vel tri stabiliter ad actum intensiorem quam sit secundum rectam rationem eliciendus. Ex hoc patet quod iste fomes non est appetitus sensitiuus. tum quia fomes non manet in christo ante resurrectionem nec post. appetitus autem sensiti uus manet. tum quia iste fomes non erit in beatis post resurrectionem: nec erat in priemis parentibus: sed infligebatur in praemis parentibus propter eorum peccatum. et per hoc consequitur in aliis. Appetitus aut sen sitiuus fuit in eis ante pecctatum sicut post. Quod autem fomes sit quadam qualitas. patet: quia recipit magis et minus: quia vnus homo plus inclinatur ad actum appetitus sensitiui quam alius: et idem homo plus inclinatur vno tempore quam alio ad illum actum sicut quaelibet experitur in se. Quod autem inclinet delectabiliter. patat: quia ideo vocatur a sanctis et doctoribus libido cupido voluptas concupiscentia. Quod autem inclinet tristabiliter. patet: quia sicut concupiscere est cum delectatione: sic irasci est cum dolore. Ideo dicit augustinus de baptismo paruulorum languor iste tmpu rannus quae mouet ad mala desideria. Ex ista auctoritate. patet quod mouet appetitum contra iudicium rationis. Sed est dubium vtru. iste fomes fuit ablatus a beatam virgine vel non. Respondeo quod fomes peccati fuit totaliter ablatus: quia fomes peccati connotat actum peccati qualem non potuit habere. Sed fornitem simplicitur auferri potest intelligi triplicitur. vno modo quod non possit inclinare voluntatem coniudicium rationis ad aliquem actum. et sic fomes peccati fuit ablatus: quia quantumcunque potuit inclinare ad aliquem actum: quia illa qualitas remansit in parte sensitiua: tamen aliquas habitus fuit in voluntate ratione cuius illa qualitas non potuit eam inclinare conclusio iudicium rationis quinimo actus ille ad quem illa qualitas inclinabat moderabatur per aliquid in voluntate. Ista autem ablatio potest duplicitur intelligi: vel in secunda sui sanctificatione: vel in prima. In prima fuit iste fomes ablatus puta in eius conceptione quando infundebatur eius anima ne inclinaret eius voluntatem ad peccatum mortale: sed non quin potuit in clinare ad peccatum veniale. In secunda sanctificatione: scilicet in conceptione saluatoris fuit totaliter liberata a fomite non quin remansit illa qualitas: sed sic quod non potuit inclinare voluntatem ad aliquem actum peccati mortalis vel venialis. Ex isto sequitur quod ante conceptionem saluatoris potuit peccare venialiter: sed non mortaliter: sed post non. Alio modo potest intellig simpliciter auferri ita quod non inclinat ad aliquem actum quem non potest voluntas sequens rectam rationem suspendere et impedire simpliciter ne talis actus contrsi rectam rationem omnio eliceretur. et isto modo fuit ablatus in secunda sanctif catione. Tertio modo potest intelligi simpliciter auferri sic quod non potest inclinare ad aliquem actum sine omni inobedientia ad rationem et voluntatem: et sine omni rebellione: et sic non fuit omnio ablatus: nec in prima sanctificatione nec in secunda: quia talis qualitas in clinatur ad sitim: famen: somnum et alia similia: et talia non fuerunt in sua ptante: quia non fuit in sua ptante sitire vel esurire: sed tamen ipsa cohibuit tales motus quantum potuit: et si non potuit nec fuit negligentia voluntatis in nullo peccauit: quia tales motus quaecunque vt precedunt actum voluntatis nullo modo habent rationem peccati: isto modo potest concedi quod fomes fuit in christo quandiu fuit viator: quia illa qualitas fuit in eo: sed non inclinabat ad aliquem actum peccati venialis vel mortalis: sed tantum ad aliquos actus inclinabit naturales. quibus conueniebat cum aliis hominibus: sed post resurrectionem non fuit in eo cum corpus galificatum assumpsit.

⁋ Circa secum apparent due difficultates. vna quo beata virgo fuit impeccabilis cum nullus actus vel habit excludat omne peccatum nisi beatificus. Alia quo potuit mereri si fuit impeccabilis et non potuit flecti ad malum

⁋ Quantum ad primum dico quod nullum actum vel habitum habuit qui potuit excludere omne peccatum tam omnissionis quam commissionis: et si non potuit committere actum malum: tamen potuit cessare ab actu bono. et sic peccare peccato omnissionis quantum fuit in se. Ideo dico quod habuit aliquem habitum ad actum bonum inclinantem et retrahentem a malo. et deus sic ordinauit quod coexisteret sibi coagendo immediate sicut causa partialis: sicut facit in omni actione sicut dictum est in secundo coagendo ad omnem actum bonum et non coegit ad actum malum: et quia nullus actus potest elici a causa secunda nisi concurrente causa prima immediate. ideo potuit bene age re et non male: nec peccare peccato commissionis qui deus concurrit vt causa partialis in actu be non et virtuoso: et non in malo et vitioso.

⁋ Sed tunc quero quomodo potuit mereri. dico quod licet ex parte habitus habuit pronitatem ad bonum et non ad malum: et deus conoperabatur sibi ad bonum et non ad malum: tamen in omnibus actibus bonis di misit eam proprie libertati vt libere et contingenter posset omnes actus bonos elicere et sic meritorie ita quod potuit actum bonum elicere et non elicere. licet non malum. et per consequens eliciendo bonum acrum merebatur. Sed est dubium vtrum fuit peccabilis peccato omnissionis. videtur quod sic: quia potuit cessare ab omni actu bono in quo potuit mereri: et tenebatur tunc illum actum elicere. ergo etc. Respondeo. potuit cessare ab omni actu meritorio quando tenebatur illum actum elicere aliter ille actus non esset in potestate sua: sed si aliquando cessaret deus statim concurreret vt causa totalis ad causandum illum actum ne ipsa peccaret peccaoto omissionis. Si queras vtrum per illum actum causatum a deo totaliter meruit. dico quod non: quia ille actus non fuit totaliter in sua ptante eo quod totaliter causatur a deo quod tamen requiritur ad hoc quod actus sit meritorius. Uel potest dici quod meruit per illum actum: quia licet non potuit illum actum elicere: tamen potuit ab isto actu cessare et alium actum bonum circa idem obiectum elicere: et tunc deus subtraheret manutenentiam suam ab isto actu respectu cuius fuit causa totalis et concurreret ad causam dum alium actum circa idem obiectum vt causa partialis: et tunc si sufficit ad actum meritorium quod voluntas possit cessare ab actu: licet non possit elicere actum: tunc potest dici quod iste actus est meritorius: si autem requiritur ad actum meritorium quod eliciatur a voluntate creata totaliter vel partialiter

⁋ Tunc. est dubium quo potest saluari a peccato omnissionis: quia licet habeat bonum actum a deo creatum totaliter: tamen ille non est meritorius: quia non est a voluntate creata secundum istam viam: et tenebatur pro tunc elicere aliquem bonum actum voluntatis: et per consequens meritorium: et non fecit: ergo omnisit facere quod tenebatur habere. ergo peccauit peccato omnissionis: nec vt videtur potuit excusari per illum actum totaliter creatum a deo. Si dicas quod deus non creauit aliquem actum talem totaliter se non permisit eam cessare ab actu bono prius elicito a voluntate eius. et si cessaret aliquando quantum in ea fuit: tunc deus immediate et totaliter conseruaret actum praecedentem. et sic non careret actu debito. Contra. er est eadem difficultas quae prius: quia si deus aliquo tempore quo tenebatur illum actum elicere et conseruare illum actum eliceret totaliter et conseruaret et voluntas sua non. ergo pro tunc non fuit actus meritorius: quia ad actum meritorium non tantum requiritur quod eliciatur a voluntate: sed quod conseruetur ab ea. potest dici quod deus sic ordinauit quod non esset restricta ad aliquem actum meritorium eliciendum pro quocumque tempore sic quin si non eliceret non peccaret quocumque pecco. et si hoc sit verum tunc ista difficultas soluta est.

⁋ Si dicas quod tunc beatam vergo meruit in tota vita sua.

⁋ Respondeo. deus forte ordinauit quod quando eliceret bonum actum mereretur: quando autem non tunc ordinauit quod non teneretur aliquem actum elicere meritorie. et sic patet quod potuit mereri. Aliter potest dici quoi non est in ptante cuiuscumque suspendere actum voluntatis simpliciter: quin si praesententur voluntati multa obiecta: licet voluntas potest suspendere actum suum circa vni obiectum vel aliud: non tamen rectum cuiuscumque. et tunc deus ordinauit quod ista obiecta multa circa quae teneretur actum bonum elicere si obiicerentur quando teneretur et obiecta forte mala. et tunc cooperabatur ad actum bonum et non malum. et per illum actum meruit: quia libere eliciebat actum circa illud obiectum quia potuit eli cere indifferentur circa aliud: sic potest in ea saluari ratio meriti et per multas alias vias.

⁋ Sed contra ista sunt aliqua dubia. primo videtur quod fomes non sit ualitas sic inclinans ad actum: quia omne inclinans ad actum vel est obiectum vel potentia vel habitus infusus vel acquisitus: sed ista qualitas non est obiectum neque potentia certum est nec habitus infusus: quia deus non infundit habitum inclinantem ad actum malum: sed tantum ad bonum nec est habitus acquisitus: quia ille generatur ex actibus: fomes autem in nobis praecedit omnem actum: licet non in primis parentibus.

⁋ Secundum dubium est. vtrum illa qualitas sit in carne vel in appetitum sensitiuo distincto conta carnem.

⁋ Tertium est. quia non videtur quod sit aliquas habitus inclinans ad actum tristabiliter: quia de ratione habitus est delectabiliter inclinare. Item voluntas fugit tristici as: ergo nullus habitus in voluntate inclinat tristabi liter.

⁋ Quartum per quid potest auferri fomes vt non in clinet voluntatem conrectam rationemu. Ad primum istorum dico quod non est generaliter verum quod omne inclinans ad actum est potentia obiectum vel habitus: nam cognitio actu alis in intellectu quodammod inclinat voluntatem vt causa partialis rectum sui actus. actus appetitus sensitiu inclinat quodammo voluntatem sicut causa partialis. similiter in operante virtuose virtutes: scilicet in appetitum sem sitiuo habent actus positiuos cuiusmodi sunt temperam tia fortitudo etc. et non negationis cuiusmodi sunt huilitas castitas etc. et in talibus quantum ad parten sen sitiuam est duplex inclinans vnum causatum ex actibus virtuosis vel viciosis quatenus temperantur a voluntate. et illud sic causatum potest dici habitus. et est aliud inclinans non causatum ex actibus: et illud est qualitas aliqua naturalis consequens complexionem hominis quo dici mus quod vnus magis disponitur ad temperantiam: alius ad castitatem: tertius ad fortitudine. et sic patet ad primum

⁋ Ad secundum potest dici quod inclinans illud sit in ipsa carne vt distinguitur contlusi appetitum sensitiuum. hoc patet quia illud aliquando potest esse calor. patet etiam quia ex diuersa dispositione qualitatum corporalium generantur actus qui vocantur passiones in appetitum sensitiuo: sed constat quod tales quaelitates sunt in carne.

⁋ Ad aliud dico quod assumptum est falsum: quia de ratione habitus non est plus inclina re delectabiliter quam tristabiliter. quod patet: quia sicut in voluntate est actus volendi vel nolendi: ita ibi etiam sunt habitus generati ex istis actibus: sed habitus generatus ex actibus volendi inclinat delectabiliter: et habitus generatus ex actibus odiendi inuidendi detestandi inclinat tri stabiliter ad omnem actum ad quem inclinat. nullus enim potest aliquem odire delectabilitur. Et quando dicis quod voluntas fugit tristiciam verum est: quia fugere voluntatis non est aliud nisi nolle illud quod fugit: et ex ista fuga sequitur tristicia sicut ex prosecutione delectatio

⁋ Un aliud quando quaeritur per quid potest auferri fomes: dico quaod per aliquem habitum informantem voluntatem potest sic au ferri vt nullo modo inclinet voluntatem per potentiam siue actum elicitum rectum cuius fomes dicitur principium contra iudicium rationis: et si sic auferatur tamen manet illa qualitas in se. vnde si essent aliqui in quo essent illi actus in appetitum sensitiuo intensi multum et perfecti in tam tum quod voluntas nullo modo potest tales passiones cohibere illi motus: nec essent pectam mortalia nec venialia. Sed dubium est vtrum ille habitus in voluntate per quem aufertur fomes modo praedicto sit infusus vel naturaliter acquisitus. Et dicit hoc Ioh. quod voluntas non videtur seipsam retrahere posse sine difficultate quin condelectet appetitui sensitiuo: et ideo ad delectabiliter retrahendum se oportet aliquid delectabilius causari in eo quam sit delectatio appetitus sensitiui quo finis sit sibi delectabilior: illud autem non test fieri per aliquid naturale: quia illa delectatio in appetitum excedit omnem delectationem naturalem. igitur per aliquid supernaturale. Contra. ista delectatio habita mediante habitum supernaturali non habetur nisimediante actu: sed actus elicitus circa deum mediante tali habitu est eiusdem rationis cum actu elicito sine eo ex puris naturalibus. ergo eodem modo delectatio consequitur actum mediante habitu naturaliter acquisito sicut infuso. Item sicut ali quis nutritus inter christianos credit articulos fidei ita potest omnes alios actus elicere pertinentes ad fidem. et per consequens potest naturaliter deum diligere. Item delectatio quae est in speculatione est maxia secundum philosophum: sed illa habetur naturaliter. ergo etc. Item aliquos potest medi ante habitu et actu acquisito naturaliter absorbere tristiciam: ergo eodem mdodo potest mediante habitu naturali diligere deum super omnia: et sic habere delectationem. Ideo dico quod illud potest fieri per habitum naturalem sicut per supernaturalem. Si dicas quod tunc ex puris naturalibus aliquis posset vitare omne peccatum. Dico quod non: quia deus non acceptat illam moderationem per habitum na turalem sicut per supernaturalem: tamen posset sic acceptare si sibi placeret. Ad aliud dico quod rebellio non potest auferri et perfecta tranquillitas fieri nisi per aliquid supernaturale infusum non per aliquid naturale ex causais naturalibus causatum: sed per supernaturale puta per dotem impassibilitatis. Item con hoc quod ponit quod electio in voluntate non potest esse nisi praecedat iudicium rationis qui non maior ostensio obiecti requiritur a parte voluntatis quam a parte appetitus sensitiui sed ad hoc quod appetitus sensitiuus habeat actum suum non requiritur nili sola apprehensio obiecti sine omni iudicio sicut quaelibet expritur igitur ad hoc quod voluntas habeat actum suum solum requiritur ostensio obiecti praecedens sine omni iudicio rationis. hec de quaestione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5