Quaestio 1
Quaestio 1
Quod sic. quia illud quo posito ponitur aliud ipsum est causa illius. hoc patet secundum philosophum. v. metaphisice. Causa est ad cuius esse sequitur aliud: sed po sito sacramento ponitur gratia et ipso amoto remouetur gratia. ergo respectu gratie est in ali quo genere causa et non nisi in genere cause efficientis. igitur etc.
⁋ Secundo sic. si sacramenta noue legis non sint cause gratie: aut hoc est. quia sensibilia non possunt agere in spictum: aut quia gratia est precise producibilis per creationem. aut quia sacramentum est ignobilius gratia producenda. Primum non impedit: quia obiectum et fantasia agunt in animam. nec secundum: quia quod solum est creabile non requirit aliud esse quam esse principalis agentis creantis. gratia requirit sacrameta esse nec tertium impedit: quia non est de ratione effi cientis partialis quod ipsum sit nobilior suo effectu.
⁋ Tertio sic. magister in littera sacramentum est inuisibilis gratie visibilis forma: itam vt eius similitudinem gerat et causa existat. sed in nullo genere cause nisi in genere cause efficientis. igitur etc. Ad oppositum Augustinus liber. ixxxiii. quaestionum. qi. lii. soli deo conuenit animas illuminare. illud autem est per gratiam. igitur nihil aliud potest efficere gratiam.
⁋ Circa istam questionem sic procedam. Primo videndum est quid est sacramentum. secundo ad quam stionem.
⁋ Circa primum sciendum quod duplex est diffinitio secundum aristotelem ii. posteriorum. Una est diffinitio. exprimens quid rei. Alia. est diffinitio exprimens quid nominis. Primo modo nihil diffinitur. nisi sit res vna et si sit vna vnitate compositionis ex per se distinctis sui generis. tunc proprie diffinitur per genus et differentiam essentialem. et tunc aggregatum non potest diffiniri. si autem sit simplexsicut angelus vel anima sic potest diffiniri per genus et differentias accidentales et per multos conceptus quorum quaelibet est in plus et totum eque Secundo modo potest omne nomen diffiniri per quicquid significet in recto vel in obliquo: quia pro omni nomine possunt poni nomina distincte significantia illa quae significantur per vnum nomen. Ad propositum dico quod sacramentum non potest diffiniri primo modo: sed praecise secundo modo. et sic dico quod oratio exprimens quid nominis est ista: significare efficaciter effectum dei gratuitum. ista autem oratio non predicatur modo de facto nisi de sensibilibus si tamen deus institueret spiritualia ad sic significandum effectum dei gratuitum. tunc ipsa ita compete ret spiritualibus sicut modo sensibilibus. et sic im diffinitione exprimente quid nominis sacramenti non ponitur sensibile. quia significare effectum dei gratuitum est eius diffinitio sufficiens. et hec potest esse communis spiritualibus et sensibilibus. licet de facto tantum conueniat sensibilibus: nec sacramentum dicit respectum rationis: sed tantum vnum conceptum connotatiuum negatiuum
⁋ Circa secundum est vna opinio quod omnes coguntur ponere facramenta noue legis aliquo modo causare gratiam quia aliter non possunt saluari auctoritates sanctorum. nec potest dici quod deus pepigit fedus cum genere humano. quod quicunque acciperet tale signum infunderet sibi gratiam: sicut si rex ordinaret quod quicumque acciperet denarium plumbeum haberet certum donum. et tunc denarius plumbeus esset causa sine qua non: respectu illius doni. et sic esset in proposito de sacramento respectu gratie. quod probatur esse falsum dupliciter. Prius sic. causa sine qua non: si nihil faciat ad in ducendum effecttum nec disponendo nec melioram. do nihil habebit vltra causas per accidens. nec per consequens debet poni in diffinitione facramenti. Secundo quia tunc non differret a sacra mentis veteris legis secundum rationem cause: sed tantum secundum modum significandi. Ideo dicit ista opinio quod ex sacramentis duo sequuntur in anima. vnum est sacramentum et res. sicut caracter vel aliquis ornatus: et respectu illius sunt cause efficietes aliud quod est res tantum. scilicet gratia: et respectu illius sunt cause dispositiue dispositione quae est necessitas. Ad cuius euidentiam dicitur esse sciendum. quod causa efficiens potest dupliciter diuidi Unomodo ex parte effectus. scilicet in disponentem et perficientem. Alio modo ex parte cause in principalem et instrumentalem. Instrumento autem competit duplex actio. vna ex propria natura alia inquantum mouetur a principali agente. sicut patet de calore respectu virtutis nutritiae: sed actio instrumenti aliquando attingit vltimam perfectionem: aliquando non. semper tamen ad aliquid vltra illud quod sibi conuenit ex propria na tura sicut de qualitatibus actiuis respectu elementorum et anime humane. Dicitur igitur quod re spectu instrumenti deus est principale agens sed propter congruitatem iustificandi vtitur instrumentis quibus non competit actio aliqua virtute propria. sed instrumentaliter pertingunt ad aliquem effectum in anima. sed tantum dispositiue ad vltimum effectum qui est gratia. Et si queratur. vtrum hoc agat tantum per virtutem naturalem vel supernaturalem Dicit quod necesse est ponere aliquam virtutem super naturalem in sacramentis. et ista virtus non potest esse respectus quidam. quia relatio non est principium actionis. ideo dicit quod virtus agendi propor¬ tionatur agenti. et ideo aliter est ponenda in principali et aliter in instrumentali quia principa le agit per exigentiam sue forme. et ideo est talis virtus qualitas habens suum esse completum. instru mentale agit inquantum mouetur. et ideo virtus eius proportionatur motui qui est quoddam ens incompletum et diminutum.
⁋ Prima est Augustini super gene. qui dicit quod tanta est virtus aque baptismi quod corpus tangit et cor abluit. Item beda super Tucam. pres tactu mundissime carnis sue vim generatiuam contulit aquis
⁋ Preterea. et hec est ratio fundamentalis opinionis secundum omnes sacramenta noue legis efficiunt quod figurant: sacramenta veteris legis non. et hec est differentia inter illa etc.
⁋ Preterea. magister in littera. homo non querit salutem in sacramentis quasi in eis: sed per illa a deo. hec prepositio a: denotat principale agens: et hec prepositio per causam instrumentalem.
⁋ Item lex noua est nobilissima: igitur habet nobilissima sacramenta: sed nobilius est habere virtutem talem quam non habere. igitur etc.
⁋ Preterea. similitudo debet esse inter generationem humanam est suam regenerationem: et ibi natura disponit. igitur et hic
⁋ Contra istam opinionem probo quod rationes sue contra aliam opinionem non concludunt Prima non: quia causa sine qua non: aliquid plus dicit quam causa per accidens secundum eundem. Sed meritum non est nisi causa sine qua non respectu primii et gratie: quia nec est principalis nec instrume talis. sicut etiam modo passio christi est causa sine qua non respectu gratie: et tamen neutrum est causa per accidens respectu gratie. Preterea causa per accidens est illa qua amota nihilominus ponitur effectus. Exemplum de albo quod est causa per accidens respectu actus edificandi. sed amotis sacramentis non sequitur aliquid in anima: nec confertur gratia. igitur etc. Secunda ratio com cludit: quia differunt per alium modum: quia illa non significabant ita efficaciter sicut ista. Contra secundum. gratiam non causat aliquid tale in anima quia illud vel est forma naturalis vel superna turalis. non naturalis: quia tunc quilibet potest eam habere naturaliter. non supernaturalis: quia tunc crearetur. et per consequens sacramentum nihil facit quantum ad istud impressum.
⁋ Preterea quero quomodo illud impraessum erit necessitans respectu gratie aut tantum ex pactione diuina aut est dispositio aliqua actiua vel passiua. non primo modo: quia eque potest dici quod sacramenta sunt necessitas respectu gratie ex pactione diuina. nec secundo et tertio modo: quia gratia creatur et anima est passiuum sufficienter dispositum. Contra tertium quod non sit talis virtus in sacramentis arguo per argumenta istius. Primo quia in nullo genere potest poni: quod non in genere substantie. certum est nec accidentis. patet discurrendo per singula praedicamenta
⁋ Ad istud dicitur quod ens incompletum quod est in anima diuiditur contia ens distinctum et completum per nouem genera. et ideo tale ens non est in genere nisi per reductio nem sicut motus. et ideo hec virtus reducitur ad idem genus in quo est virtus completa prin ¬ cipalis agentis: que est qualitas in quo esset si esset in genere. quia virtus increata non est in genere.
⁋ Contra. nihil est in genere per reductionem: nisi quod est intrinsecum illi quod est in gene re per se sine quo non potest esse. patet de materia et forma. igitur cum ista virtus non sit aliquid ali cui intrinsecum: quod est per se in genere non erit: in genere per reductionem
⁋ Preterea. accipit. falsum. quod ista virtus est in eodem genere cum forma principali. quia virtus influxa calori non est in eodem genere cum anima vegetatiua. igitur similiter nec in proposito. quia aliter esset illa virtus in eodem genere modo in quo est deus cum ipse sit agens principale. Similiter si deus esset in genere: esset in genere substantie. et itaista virtus esset in genere substantie per reductionem.
⁋ Preterea. illa virtus aut computatur inter dona maxima: aut minima aut media. Non inter maxima vel minima vt certum est ergo inter media. et tunc esset potentia vel habitus. Si dicitur quod sicut ista virtus non potest poni in genere nisi per reductionem: ita nec constitui in aliquo gradu boni nisi per reductionem. reducitur autem ad bona maxima cuiusmodi est gratia: que quodammodo est completum istius virtutis et finis eius.
⁋ Contra. reductum ad gradum bonitatis alterius est in eodem genere cum illo ad quod reducitur sed virtus non est in eodem genere cum gratia. quia prius dixit quod esset in illo genere per redi ctionem in quo esset forma principalis agentis. igitur non est in eodem genere cum gratia.
⁋ Pre terea. si sic. tunc omnes actiones nostre naturales ordinate ad beatitudinem essent bona maxima et qualitates ordinate ad animam intellectiuam essent in eodem genere cum anima intellectiua per reductionem
⁋ Preterea. virtus spiritualis non potest esse subiectiue in re corporali gitur non est in sacramentis
⁋ Dicitur quod verum est secundum suum esse completum. tamen secundum suum esse incomplentum potest per modum intetionis sicut in instrumentis motis ab artifice est virtus artificis et sermo audibilis existens causa discipline. ita de sensu et sensato que continent intentiones anime quodam modo: et in motu est virtus substantime separate mouentis secundum philosophos: et semen agit in vitute anime.
⁋ Contra. quero. an ista virtus dicatur spiritualis aut quia nata est perficere spiritum aut quia est nndiuisibilis: aut quia habet esse in completum aut diminutum: aut quia habet tantum esse obiectiuum et non subiectiuum reale. non propter primum: quia talis virtus non potest esse in corpore. nec aliqua perfectio spiritus naturalis. vel su pernaturalis potest sabiectiue esse in corpore. ali ter enim intellectis et volitio et huiusmodi possunt esse subiectiue in lapide. Nec propter secundum quia nulla perfectio absoluta imperfecta potest esse tota in toto et tota in qualibet parte sicut est ista. Nec propter tertium: quia tunc motus potest dic spiritualis. nec propter quartum: quia tunc non erit in sacramentis subiectiue.
⁋ Preterea ista virtus est vera res aliter nihil esset: et tunc vel sub stantia vel accidens. et sic esset per se in genere et haberet completum esse sibi coueniens. Preterea exempla sua non sunt ad propositum: quia instrumenta nihil recipiunt a motore nisi motum localem similiter sermo audibilis continet sor lum disciplinam mediantibus habitibus in anima similiter mobile nihil recipit a substantia separata nisi motum. similiter semen agit virtute calo ris que est forma completa
⁋ Ideo ad questio nem primo premittam vnam distinctionem propter dicta sanctorum et auctorum. quod cum causa sit illud ad cuius esse sequitur aliud: dupliciter potest accipi. vno modo quando ex natura rei ad ipresen tiam et esse vnius. sequitur naturaliter esse alterius. Alio modo quando ad esse et presentiam vni us non ex natura rei: sed sequitur aliud ex sola voluntate diuina aliquid instituentis. et isto modo dicimus quod actus meritorius dicitur causa pre mii ex sola voluntate diuina et causa sine qua non dicitur secundo modo causa. Primo dico quod sacramenta non sunt causa gratie. Circa quod probandum primo ostendam quod sacramenta per virtuten naturalem non causant gratiam nec aliquid preuium instrumentaliter gratie. Secundo quod nec per virtutem eis collatam
⁋ Primum probatur sic. oneo agens instrumentaliter agit inquantum mouetur ab agente principali secundum eum. igitur si facramenta sunt cause instrumentales respectu gratie mouentur vel motu ad formam vel motu locali. non primo modo circumseribendo illam virtutem de qua prius dictum est: quia nec alterantur nec augmentantur: nec mouentur motu locali quia ita potest deus instituere sensibilia quiescentia vt significent gratiam sicut sensibilia mota: quia quod aqua motahuiusmodi sensibilia mouentur. hoc est solum per accidens: quia deus potest ordinare quod anima mundaretur quando cor pus tangeret lignum quiescens. sicut in abluto ne aque mote. Preterea agens instrumentale respectu distinctorum actuum habet distinctos mo tus locales. patet de fabro. sed eisdem sacramentis manentibus potest deus ordinare quod habeant rationem sacramenti respectu multorum effectuum sicut quod aliquis per tactum aque esset baptisatus et confirmatus et sic de multis aliis. Preterea agens instrumentale quod equaliter respi cit distinctos effectus equaliter potest agere respectu illorum: sed sacramentum equaliter respi cit gratiam et alium effectum spiritualem. igitur equa liter potest agere gratiam sicut alium effectum
⁋ Preterea corpus nihil aget in animam nisi speci enim actum vel habitum: sed nullum istorum agit sacramentum in anima. igitur etc. Secundo dico quod non agit per virtutem sibi collatam: quia si sic hoc non esset nisi quia instrumentum recipit aliquam formam: sed hoc non est necessarium: quia si sic. hoc esset aut propter perfectionem instrumenti aut propter imperfectionem. non propter primum: quia sufficit quod sit imperfectior forma principalis agentis. nec propter secundum: quia forma propria instrumenti erit perfectior illa forma superaddita. Preterea. omnis virtus supernaturalis est perfectior virtute naturali quando sunt eiusdem generis. Si igitur in sacramento sit virtus super naturalis. igitur etc. Preterea quod non semper causetur aliquod praeuium gratie: videtur. quia frustra poneretur: cum nec sit effectiuum gratie: nec rece ptiuum. Preterea tunc sacramenta iterata nihil causarent cum sit prius causata illa dispositio in anima. Secundo dico quod sacramenta sunt causa gratie: quia deus sic instituit quod non conferatur gratia nisi positis sacramentis et sacramento posito conferatur. et ideo causa sine qua non vnde in naturalibus non est dare aliquam causam sine qua non nec mediatam nec immediatam respectu alicuius effectus: sed in voluntariis bene potest esse talis causa.
⁋ Sed contra predicta sunt aliqua dubia. primum est quod videtur quod oratio exprimens quid nominis non sit diffinitio: quia tunc secundum aristotelem vii. metaphisice. et secundo posteriorum omnes sermones essent diffinitiones: immo sillogismi omnes et tota hbi storia troiana: quia potest imponi vnum nomen significans idem quod significant iste diffinitiones
⁋ Secundum dubium est. quia videtur quod sacramentum dicat aliquid vnum: quia dicit respectum rationis. tum quia est signum et signum dvieitur alicuius fignum. et per consequens signum dicit respectum non realem ergo rationis. tum quia. iii. metaphisice dicitur quod omne nomen quod non est equiuocum habet vnum significatum. tum quia sacramentum dicitur de aliquo et non de absoluto: quia nullum absolutum est sacramentum: ergo de aliquo respe ctiuo non reali ergo rationis.
⁋ Tertium dubium est. quia videtur quod omne quo posito ponitur aliud sit causa proprie dicta: quia non est de ratione cause quod ad ipsam necessario sequatur effectus sed quod non possit esse sine ea igitur sufficit quod ipsa posita ponitur effectus et quod non ponatur effectus siue ea igitur sacrameta sunt proprie causa.
⁋ Quartum dubium est: quia videtur quod non est impossibile sacramentum agere in animam. cum quia sacramenta sunt medicine quedam: sed medici na habet virtutem effectiuam respectu sanitatis. Tum quia ignis vt instrumentum potest age re in spiritum.
⁋ Ad primum istorum dico quod non omnis oratio est diffinitio: sed oratio significans quid significatur per nomen diffiniti: ita quod sit signum eius et non significatum nominis est diffinitio. et sic hystoria troiana non est diffinitio: quia non exprimit quid significatur per vnum nomen et simi liter est significatum illius et non signum. Si dicitur quod potest poni vnum nomen significans totam hystoriam troianam: vel illud quod significat tota hystoria troiana. Respondeo quod requiritur ad diffinitionem nominis quod sit oratio predicabilis de diffinito huiusmodi non est historia troiana: quia in vniuersali nomine importantur plures conceptus nominis qui non possunt de aliquo vno diffinito predicari: nec per consequens in tali diffinitione exprimi. Si dicatur quod talis oratio non semper predicatur de diffinito. nam hec est falsa vacuum est locus priuatus corpore et sic de aliis. Dico quod non oportet quod semper vere predice tur de diffinito ne forte diffinitum sumatur materialiter.
⁋ Ad secundum dico quod sacramentum nullum respectum rationis importat. hoc probo: quia sicut respectus realis non aduenit alicui de nouo nisi per actum realem nonuum: ita nec respectus rationis: sed aqua habet rationem sacramenti de nouo sine tali respectu et actu intellectus com parantis. vnde non plus importat sacramentum respectum rationis quam signum: sed signum non importat: quia signum potest de nouo significare sine omni comparatione intellectus. patet de baptismo vbi post baptismum sacramentum significat gratiam et ante non: et tamen sine omni intellectu comparante. patet etiam per exemplum de voce significatiua prolata de nouo et etiam de signo aliquo facto alicui bruto. Ideo dico quod sicut participium cum predicatis sequentibus non significat aliquid vnum: sed plura vnum in recto et aliud in obliquo. ita nec hoc nomen sacramentum. et ita licet tale nomen non sit equiuocum tamen non requiritur talis vnitas mediante quo cunque respectu patet de hoc nomine ciuitas populus vniuersum etc. Ad primum dico quod connotat distincta. Ad secundum dico quod sufficit vnitas rationis et non requiritur alia vnitas a parte rei nisi quando nomen sic significat aliquid quod non connotat distinctum vel distincta.
⁋ Ad aliud de causa et effectu dico quod de ratione cause est quod ad eam possit virtute propria sequi effectus ex natura rei et naturaliter sic non est in proposito sed tantum ex voluntate diuina.
⁋ Ad aliud dico quod sensibile non potest agere in animam nisi mediante aliquo ipsius anime puta mediante cognitio ne: et ideo cum non sit notum per scripturam sacram nec per experientiam nec per rationem de ductam ex per se notis quod potest aliter agere in animam quam modo dicto: ideo concedo quod nullo alio modo potest agere in animam. Ad argumentum di co quod sacra scriptura loquitur similitudinarie: quod sicut per receptionem medicine. sequitur sanitas: ita per misterium sacramentorum sequitur gratia.
⁋ Ad argumenta alterius opinionis. Ad primum dico quod non valet: quia causa per accidens est qua non posita nihilominus ponitur effectus: sed sacramenta sunt cause sine quibus non. quia sine illis non dat deus gratiam.
⁋ Ad Augustinum dico quod sicut tangit quod per actionem dei ponitur effectus gratie. Ad Bedam dico quod non intelligit quod virtus aliqua fuerit collata aquis: sed deus ordinauit quod quando in aquis fieret sacramentum lapsis tunc confertur gratia.
⁋ Ad primum principale dico quod verum est si sic sit ex natura rei quando tamen est ex voluntate alterius non est verum: sic est in proposito.
On this page