Quaestio 15
Quaestio 15(13)
Questio. xiii. QUero utrum quilibet videns diuinam essentiam necessario ccomprehendat eam et omnes creaturas.
probatur quod sic. quia comprehendit diuinitatem quia. vii. mehaphisice ait philosophus quod simplex aut totaliter con gnoscitur aut totaliter ignoratur deus est summe simplex. igitur etc. sed quod totaliter cognoscitur totaliter apprehenditur. igitur etc. Secundo probatur. quod comphenditu creaturas. quia gregorius. v. dialogorum quid est quod illi nesciunt qui scientem omnia sciunt. igitur nihil latet creaturas videntes essentiam diuinam. Ad oppositum quod non apprehendat diuinitatem probatur. quia cognitio comprehensiua rei est perfectissima. sed nulla intellectio intellectus creati de deo potest esse perfectissima. quia talis sola est diuina cognitio. igitur etc. Secundo probatur quod non comprehendat omnens creaturas quia ageli multa ignorant. igitur etc. Circa istam questionem sic procedam primo videndum est qualis sit ista visio. Et primo videndum est vtrum videns diui nam essentiam comprehendat eam. Secundo vtrum per eandem visionem videat essentiam diuinam et creaturas. Tertio vtrum vna creatura possit videri sine alia. Quarto vtrum sic videns diuinam essentiam comprehendat creaturas. Quinto mouebuntur dubia et soluentur.
⁋ Circa primum dico quod comprehendere accipitur multiplicitur vno modo quando aliquid videtur sic quod nihil eius latet et si c compraehendere est distincte videre. Secundo accipitur quando aliquod totum distincte videtur et potest sine difficultate discerni inter partes eius Tertio modo quando aliquid cognoscitur perfectissima cognitione qua cognosci potest. Quarto quando cognoscitur sub omnibus praedicatis conuenientibus sibi Quinto quando talis est proportio intellectionis rei ad alias intellectiones qualis est illius rei ad alias res Quantum ad primum dico quod videns essentiam diuinam comprehendit eam primo modo. quia videns videt disticte. quia non habet partes quarum vna potest latere et alia patere. secundo modo non compehendit eam quia non habet tales partes inter quas possit discerni. quia simplex est et ideo totum videtur vel nihil. tertio modo non potest comprehendi nisi a deo quia omni cognitione creata est dare perfectiorem scilicet increatam. quarto modo non potest comprehendi nisi a se ipso. quia ipse solus omnia praedicata sibi conuenientia cognoscit. Quinto modo non potest coprehendi nisi a seipo. quia intellectio beati qua cognoscit deum excedit intellectionem qua cognoscit creaturam finite et in proportione finita. sed cognitio dei qua cognoscit seipam excedit omnem cognitionem creature qua cognoscitur creatura in infinitum sicut obiectum cognitionis dei excedit obiectum cognitionis creature in infinitum. et ideo no est similis proportio inter cognitionem dei qua co gnoscit seipsum et cognitionem creature sicut est inter obiectum vnius et alterius. Quantum ad secundum articulum. an scilicet intellectus videns diuinam esentiam possit videre vnam creaturam alia non visa. Dico ad hoc breuitur quod sic. cuius ratio est: quia quandocunque sunt aliqua obiecta realiter distincta quodlibet illorum potest videri sine alio et quodlibet secundum si ne tertio: et quodlibet tertium sine quarto. patet: quia non minus repugnat separatim aliquid intelligere intuitiue quam abstractiue: sed cognoscens creaturas distinctas abstractiue vnam potest cognoscere sine alia abstractiue. igitur eodem modo intuitiue: sed creature distincta sunt obiecta realiter. igitur potest vna videri sine alia. Sed in isto articulo est difficultas. an scilicet actus quo videtur deus et quo videtur creatura sit simpliciter idem numero. quia si sit alius actus nummero: tunc est magna difficultas. si autem sit idem actus numero est maior difficultas. Et quantum ad istum articulum dicit Iohes quod est vna et eadem visio et idem actus numero. quia tamen iste actus terminatur ad essentiam diuinam tanquam ad obiectum primarium et ad creaturam tanquam ad obiectum secundarium. ideo potest manere idem actus terminatus ad obiectum primarium: licet non terminetur ad obiectum secundarium: sed non econuerso.
⁋ Quod autem sit idem actus probant aliqui primo sic. actus intelligendi non mutatur nisi mutatione subiecti vel mensure vel rationis cognoscendi: sed in proposito subiectum est idem similiter mensura et ratio cognoscendi. quia obiectum primum actus est eius mensura et ratio cognoscendi.
⁋ Preterea. perfectiones creaturarum simpliciori modo continentur in deo quam in creatura. igitur simpliciori modo cognoscuntur. igitur licet cognoscam tur in creaturis per plures actus: tamen in deo cognoscuntur per vnum actu: sed cognoscens perfectionem crea ture cognoscit creaturam. igitur etc.
⁋ Preterea. bea tus videns deum non plures habet actus beatifi¬ cos: sed actus quo creatura videndo deum videt etiam alia est beatificus. ergo est tantum vnus talis actus.
⁋ Preterea. beatus eodem actu quo videt essentiam diuinam videt alia relucentia in ipsa. probatur: quia beatus videns diuinam essentiam videt ipsam esse infinitam: quia infinitas sibi competit vt naturalis perfectio: sed videndo eius infinitam perfectionem videt omnia relucentia etc. Cum igitur creature omnes reli ceant in essentia diuina sequitur etc.
⁋ Preterea videns deum vt representatiuum creature eodem actu videt creaturam: sed beatus videt deum secundum talem ratione formalem. ergo eodem modo videt creaturam.
⁋ Preterea. aliter sequeretur quod videns creaturam aliquam in verbo non esset beatus in illo actu: quod videtur inconueniens. igitur dicitur quod de facto omnes creature relucent in essentia diuina sicut in speculo. et ita deus per vnam rationem infinitam representat offert et exprimit omnia que naturaliter relucent in eo tanquam speculum. sed intellectus creatus beatus non potest omnia simul conprehendere. et ideo secundum sui finitatem intelligit finita sed propter suam libertatem in conuertendo se ad quodcunque relucens in essentia diuina potest intelligere intellectus creatus quodcumque sibi placuerit. ponitur exemplum de speculo in quo relucent multe ymagines. Contra ista primo contra principalem conclusionem et modum ponendi Io. arguo primo sic Impossibile est transire de contrdictorio in contradictorium ceteris instantiis seclusis sine mutatione ad quisitiua vel deparditiua alicuius absoluti vel respectiui: sed intellectus creatus beatus videns primo een tiam diuinam solum per istum respectum: et post videns eundem actum creaturam ibi relucentem transit de co tradictorio in contradictorium: quia de non visione cratu re in visionem eiusdem. igitur aliquid hoc acquiritur: quia nihil deprditur: aut igitur aliquid absolutum et tunc non erit: nisi nouus actus videndi. patet discurrendo: aut erinouus respectus. sed hoc non potest esse: quia creatura visa non est. ponamus. igitur non potest terminare relationem realem secundum eunde doctorem. Preterea omes respectus actus intellectus ad obiecta sunt eius dem generis. cum igitur vnus est intrinsecus adueniens omnes erunt intrinsece aduenientes et non extrinsecus sed numquam oritur siue producitur intrinsecus adueniens sine productione absoluti: licet respectus extrinsecus posset alicui aduenire de nouo sine productione alicuius absoluti secundum eundem doctorem in tertio. igitur producitur hoc aliquid absolutum igitur nouus actus sicut prius. Item actus amoris semper est alius rectum obiecti primarii quam secundarii: sed obiectum secundarium est aliud igitur eodem modo actus intellectus. antecedens patet: quia actus amo ris rectum obiecti primarii potest stare cum actu odien disecundarii. si igitur amet primum obiectum hoc erit per alium actum amoris. Secundo arguo contra positionem et opinionem. quia videtur quod essentia diuina sic non repraesenter sicut ponit opinio. quia vna res non ducit in noticiam incomplexa alterius rei: sicut alibi diffuse patet sed deus et creatura sunt res realiter distincte. Preterea. quod dicitur quod intellectus creatus beat potest se conuertere ad quodcunque sibi placet. Contra. illud conuertere est aliquid: aut igitur dicitur a visio ne actione aut non. non potest dari primum: quia illud comuertere est aliud obiectum nec est motus localis nec motus ad formam: nec ad aliud patet de se. Si dicas secundum: aut illa visio est distincta a prima: et sic habetur propositum: aut est simpliciter eadem: tunc iam se conuertit de nouo. Si dicas quod ista visio est per imperium voluntatis. Contra. imperium voluntatis presupponit intellectionem: ergo si per imperium voluntatis intellectus couertat ad diligendum aliquam creaturam illa post est intellecta. quero a quo causatur ista intellectio. propter quod stat primum argumentum quod non potest esse transitus a non couersio ne ad conuersione: vel a non intelligente ad intelligentem sine mutatione. Preterea exemplum suum. est ad oppositum. tum quia ad hoc quod aliquis videat aliquid de nouo in speculo quod prius non vidit requiritur motus localis videntis vel in ymaginem visa vel in re: cuius est ymago. sic non est in proposito. Tunt quia quando aliquid videtur de nouo in speculo. ibi est noua visio. igitur sic erit in proposito.
⁋ Ideo sine preiudicio et assertione potest dici quod quando aliquis beatus primo videt deum et postea creaturam quod est necessario alius actus. et hoc potest persuade ri: quia quando duo sic se habent quod vnum manet alio destructo: hoc erit propter aliquam distinctionem inter illa. sed actus videndi deum manet: et potest manere non manente actu videndi creaturam. igitur etc. Si dicas quod eodem mdodo potest probari. quod similitudo quae ponitur relatio realiter distinguitur ab albedine. ideo similitudo dicitur destrui ad destructionem alterius albedinis: quia talis conceptus significat talem albedinem coexistentem sicut alibi patet. sed istud nihil valet in proposito. Secundo dico quod actus quo intellectus creatus videt creatura differt specie ab intellectu quo videt essentiam eius ratio est: quia quando aliqua sunt eiusdem rationis quicquid couenit vni consimili conuenit reliquo vel couenire potest. sed primo actui non potest connue nire quod ipso intelligatur creatura: nec secundo quod ipso intelligatur deus. igitur. Tertio dico quod potest poni rationabiliter quod deus causando actu videndi respectu essentie sue potest causare actum respectu creature vnius vel multarum sicut placet. et sic possunt intelligi auctoritates sctorum quae dicunt quod videns verbum videt creaturas in verbo. illas scilicet quarum visionem deus causat: vt causa totalis et deus est speculum voluntarium et quod aliquem creature possunt videri in eo sine aliis: ita quod beatus non videat alios effectusm nec creaturas in deo nec sicut in causa nec sicut in speculo praesentante nec sicut in efficiente. sed si naturaliter representaret: tunc non videtur ratio quare vna creatura esset magis visa quam alia et sic omnes vel nulle videretur: sed solum illas ere aturas: quarum visionem deus causat in tali intellectu. et quia de communi lege deus tales visiones creaturarum non causat nisi videatur ipsa essentia. ideo talia dicuntur videri in tali essentia diuina. quia intellectus recipit visionem ab essentia diuina: sicut a causa efficiente. non autem videt in essentia diuina sicut in libro vel in speculo secundum imaginationem aliquorum. Quarto dico quod actus beatificus potest esse idem respectu essentie diuine et respectu creaturarum: et non primo respectu dei et post respectu creature secundum imaginationem Iohis. quia impossibile est quod sit idem actus propter rationem iam dictam: et si semel videantur illo actu semper videbuntur actu ipso stante. Cuius oppositum vido tur Iohes dicere. et si ille actus semper continuaretur ille actus non esset beatificus: quia esset praecise respectu creaturarum nisi solum accidentaliter vel plures actus essent beatifici simul. Quinto dico quod potest poni quod iste actus sit interruptus et causetur nouus actus respectu omnium istorum prius visorum et respectu aliorum obiectorum et creaturarum et tunc secundum istos duos modos ponendi oportet ponere quod in eodem intellectu successiue possunt esse plures actus beatifici: vel quod simul sunt tales actus et hoc videtur rationabile: quia nulla videtur repugnantia. Circa quartum articulum dico quod praesupposita precedenti distinctione de comprehensione. quia vna creatura potest comprehendere aliam creatis ram. primo sic quod nihil eius lateat eidem. et sic secundo modo maxime quando videtur aliquod totum secundum omnes partes suas. tertio modo potest comprehendere: quia res potest cognosci perfectiori cognitione: quam sit creature cognitio: quia cognitione diuina et etiam potest deus causare perfectiorem cognitionem creatam omnt nunc creata. quarto modo non potest apprehendere creaturam: quia multa praedicata possunt conuenire rei create que nunquam omnia scientur ab intellectu creato. quinto modo potest comprehendere creaturam quia potest esse proportio recta ita perfecta inter intellectiones sicut inter res. et ita erit aliqua intellectio ita perfecta intellectione inter intellectiones: sicut est res perfecta inter alias res.
⁋ Primum de visione diuine essentie. vtrum sit actus complexus vel incomplexus. et ratio dubitationis est: quia actus complexus videtur perfectior incomplexo: sed actus beatificus est perfectissimus.
⁋ Secudum est. vtrum actus beatificus sit actus rectus vel reflexus. quod reflexus probatur. quia nullus est perfecte beatus nisi sciat se esse beatum. et per consequens habeat secu ritatem de hoc.
⁋ Quintum est. an cognitio rerum in verbo et cognitio earundem in genere proprio sint cognitiones distincte secundum speciem.
⁋ Ad primum istorum dico quod est actus incomplexus: quia intuitiuus. Ad pre bationem dico quod notitia complexa est perfectior in complexa quando sunt eiusdem generis. Preterea vtraque existente abstractiua: si tamen vna notitia incomplexa sit intuitiua et complexa abstractiua tunc non oportet sicut est in proposito.
⁋ Ad secundum d co quod est actus rectus: quia sine omni actu reflexo potest aliquis equaliter esse beatus. et quando dicitur quod nullus est perfecte beatus etc. dico quod aliquis potest esse perfecte beatus beatitudine essentiali: licet nesciat se esse beatum. et hoc actu el cito. sed sufficit quod habeat principium sufficiens. vnde statim potest scire se esse beatum nifi deus impediat. Ad aliud de securitate patet quod homo potest esse equaliter beatus sine illa securitate. et hoc si sit aliquod distinctum a fruitione: quia securitas nihil aliud est quam euidens vel certa cognitio de diuina ordinatione: quia ordi nauit actum beatificum semper esse continuandum: sed si ille actus idem esset cum visione dei: tunc non posset esse beatus sine securitate si ponatur distinctus actus tota liter causatus a deo. quod videtur esse verum: quia visio dei est noticia inconplexa. hec autem noticia complexa: quia terminatur ad istud complexum. deus ordinauit istum actum beatificum semper continuandum: tunc differt realiter a visione. et potest esse ta visio quam fruitio eius sine tali actu creato: nisi ponatur quod idem actus potest esse complexus et incomplexus rectum diuersorum obiectorum. sicut actus ille quae formatur propositio potest dici incomplexus quatenus ipso appreheditur terminus propositionis. et potest esse complexus quatenus ipso ap praeheditur tota propositio
⁋ Ad quartum dico quod non qui si sic: aut per vnum actum aut per infinitos terinatos ad diuersa obiecta. siue sic siue sic semper argueret infinitam perfectionem in actu terinato ad infinita obiecta vel in actibus: quia quantumcumque multa possunt intelligi per vnum actum finitum et aliquando actus terinatus ad multa potest esse imperfectior et remissior quam actus terina tus ad vnum solum tamen actum terminari ad infinita semper arguit excessum vltra finitatem vel infinitate.
⁋ Ad quintum dico quod si cognitio creature in verbo sit intuitiua et in genere proprio sit ab stractiua. tunc distinguitur specie sicut alibi patet. si autem vtraque sit intuitiua puta si deus causaret cognitionem intuitiuam alicuius albedinis in intellectu beatifico: et ipse beatus corporaliter videret eandem albedinem: tunc cognitio albedinis in verbo et in genere proprio non sunt distincte cognitiones secundum speciem: nec etiam secundum numerum loquendo de intui tiua intellectiua. quod non secundum speciem: quia habent idem obiectum omnino et habent effectus omnino eiusdem rationis: nec secundum numerum. quia pluralitas non est pone dasine necessitate: sed nulla necessitas est ad ponendum distinctionem: sed solum primus actus est auctus. quia alia causa partialis concurrens augmentat actum.
⁋ Ad sextum dico quod tam visio quam fruitio causatur totaliter a deo. hoc tamen non potest euidenter probari: sed hoc videtur rationabilius quam eius oppositum. tum quia vterque actus est premium essentiale et confertur a deo pro actibus meritoriis praecedentibus. quia magis est rationabile quam quod creatura agat premium suum. Tum quia creatura nullum actum suum ita excellentem potest causare: nec totaliter nec partialiter respectu actus aliarum cognitionum creatu rarum et volitionum: potest intellectus ibi esse actus causa et voluntas similiter: sicut in via. Si dicas quod hoc est impossibile: quia tunc idem posset se reducere de potentia essentiali ad actum sine omni ex trinseco. quod est contra philosophum. viii. phisicorum. Pre terea. vii. phisicorum probat philosophus primum motoren esse immobilem per istud mediu. omne quod mouetur ab alio mouetur: et non est processus in infinitum. igitur primum est immobile: quod argumentum non valeret si idem posset mouere se. posset enim aliquis dicere quod primus motor non mouetur ab alio: sed bene mouetur a se. sicut tum dicis de intellectu et voluntate. Ad primum istorum dico quod intentio philosophi est in agentibus naturalibus siue corporalibusue spiritualibus siue coniunctis siue separatis quod agens tale postquam est in potentia essentiali per ali quod tempus ad hoc quod eliciat actum: necesse est aliquid extrinsecum concurrere in aliquo genere cau se ad hoc quod talis actus eliciatur et nunquam reperietur instantia. patet in agente corporali: si nunc ignis non agat et post agat. hoc erit vel quia passum non erit approximatum quod debet concurrere ad recipiendum actionem ignis in genere cause materialis. vel si sit approximatum et deus suspendat actionem ignis secundum communem modum loquendi cum actionem eius suspendere non est nisi cum igne non concurrere vt causa ad hoc quod actus eliciatur oporet deum qui est causa extrinseca ad istum actum concurrere vel quodcunque aliud impedimentum ponatur oportet illud per agens extrinsecum remoueri. Codem modo in spirialibus patet: quia quando intellectus de non intelligente fit intelligens. requiritur quod obiectum concurrat quod prius non concurrebat: vel si sic et actus intellectus suspendatur vel simpliciter per deum: tunc opor deum concurrere ad hoc quod intellectus intelligat vel respectu istius obiecti per voluntatem auertentem intellectum ab isto et conuertentem ad aliud obiectum: si post intellectus eliciat actum circa primum obiectum. hoc erit per voluntatem. et tunc rectum illius volitio est vere causa efficiens: sic quod istud est generaliter veorum de agente naturali corporali et spirituali: sed in agente libero est instantia manifesta: quia obiectum cognitum potest esse presens voluntati in ratione volibilis: et deus similiter ad causandum et voluntas similiter: et omnia requisita ad actum volendi. et tamen non oportet quod eliciatur actus volendi: quia hoc totum est in libertate voluntatis quae potest sibi libere elicere sicut sibi placet quantumcumque omnia sufficientia ad actu volendi sint presen tia et bene disposita: ita quod agens liberum existens in potentia essentiali ad actum potest exire ad actum ex se solo sine aliquo extrinseco quocunque aliter concurrente nunc quam prius per casum positum. Ad aliud dico quod philosophus. vii. phisicorum intendit probare quod primus motor est immobilis motu locali per argumentum predictum et supponit tanqua probatum in. vi. quia omne quod mouetur localite est quantum et diuisibile. et supponit quod est dare primum mouens. et supponit quod nihil potest moueri a se primo. et vocat moueri a seipo primo quando aliquid conuenit toti: ita quod non parti. et sic nihil potest moueri a seipso primo. quod probatur sic: quia totum quiescit ad quientem partis. igitur mouetur ad motum partis: quia impossibile est secundum eum quod totum moueatur et pars quiescat: ita quod vna pars mouet aliam et multe siue. omns mouent totum. et per consequens totum non mouetur a seipso primo secundum expositionem dictam de libro primo.
⁋ Ex istis potest sic argui. omne quod mouetur ab alio mouetur: quia omne quod mouetur aut mouetur a principio extrinseco aut intrinseco. si ab extrinseco tunc manifestum est quod mouetur ab alio. si ab intrinseco: tunc mouetar a parte: pars est alia a toto. patet igitur propositio sumpta. sed secundum suppositionem quandam prius dictam est dare primum motorem. si igitur mouetur localiter mouetur ab alio mouente prius et hoc siue moueatur a principio intrinseco siue extrinseco. et per consequens primus motor non osset primus: sed esset alius prior. igitur necessarie sequitur quod primus sit immobilis motu locali: quia nec potest moueri ab alio: nec a se. et sic patet ad secundum. Si dicas quod istud non probat quin sit mobilis motu ad formam puta ad intellectionem ex se
⁋ Respondes quod sic: quia per argumentum. viii. phisicorum. potest probari propositio accepta prius omne quod mo uetrab alio mouetur. quae talis est quando aliquid est in potentia essentiali ad aliquam formam. et est agens naturale impossibile est quod reducat se de potentia. ad actum sine mouente extrinseco: quia agens nati rale approximatum passo neccessario agit nisi defici at aliquod extrinsecum concurrens ad talem actionem si igitur primus motor mouetur ad formam puta intellectionem: tunc aliquando esset in potentia essentiali rectum forme et per consequens non posset se reducem ad actum nisi mouerei ab alio. et sic per aliud argumentum probaretur quod no est mobilis ad formam motu naturali et naturaliter. Si dicas adhuc quod omnia ista non probant quin sit mobilis ad formam libere puta ad volitionem. Respondeo. verum est: sed hec conclusio probatur per tertium argumentum. viii. phisicorum: et. xii. metaphisice. et est tale. omnis natura libere mota ad volitionem aliquam potest esse misera si eius felicitas non dependeat ab aliquo alio sicut a causa totali: quod dico propter angelos et homines quae possunt libere multa velle in patria: et tamen non possunt esse miseri: quia eorum felicitas dependet a deo sicut a causa totali. quod patet similiter de visione: quia si intellectus esset actiuus respectu visionis possit voluntas vt videtur auertere intellectum ab illa visione sicut et nunc potest nolle illam visionem esse et potest liben velle aliam visionem esse. et sic vt videtur actus intellectus esset in ptante voluntatis. similiter patet de fruitione quod causatur totaliter a deo: quia si voluntas esset actiua respectu illius actus esset in ptante voluntatis. et tunc posset fieri misera in patria sicut sibi placeret. quod videtur absurdum. sed primus motor ex quo simpliciter primus est: non sic depedet ab aliquo alio. igitur si sic moueretur ad volitionem posset fieri miser. quod reputat philosophus absurdum. Si dicas quod ad fruitionem mouetur naturaliter et ad alias volitiones libere. et sic concludit argumentum. Respondeo quod hoc est secundum argumentum factum: quia tunc tanquam naturale mouetur de potentia essentiali: quia eoipo quo aliquid mouetur de potentia essentiali ad formam est in potentia ad eam. et tunc necessario moueretur ab alio. et sic non esset primus motor. sic igitur patet quod per tres rationes probatur quod primus motor est simpliciter immobilis tam motu locali quam motum ad formam. Si dicas quod ista non probant quin sit mobilis per accidens. Respondeo. omne quod mouetur per accidens potest moueri per se. patet de accidentibus de quabus minus videtur quod si essent separata mouerentur saltem localiter per se sed non aliis motibus. Ad rationes opinionis.
⁋ Ad primam dico quod ille actus mutatur ad mutationem obiecti siue sit primarium siue secundarium nihil refert. et ideo dico quod illa est insufficiens nisi per rationem cognoscendi intelligat obiectum sicut autem est in proposito quando primo cognoscitur essentia et post creatura.
⁋ Ad aliud dico quod creaturas contineri in deo non est nisi illas posse causari a deo. et ideo simpliciori modo continentur: quia possunt causari a simplicissimo igitur cognitio illa qua cognoscitur ipsum continens est simplicior et tantum vnus actus. sed illa contenta sub continente non possunt cognosci simplici ori modo per pauciores actus quam possunt cognosci in se ceteris paribus. potest tamen tam deus quam creatura cognosci per vnum actum si simul et equae prima cognoscatur vterque. ita possunt due cause cognosci per vnum actum. sed si vnum prius co gnoscatur et posterius aliud: tunc non potest esse tam tum vnus actus.
⁋ Ad aliud dico quod vtraque pars potest concedi prima: quia si habeat vnum actum terninatum solum ad essentiam diuinam et alium terminatum ad essentiam et creaturam vterque esset beatificus: quia haberet deum clare visum pro obiecto. Similiter secunda pars: quia si haberet actum vnum terminatum ad deum precise et alium ad creaturam terminatum praecise: primus esset beatificus: quia haberet deum pro obiecto secundus non propter causam positam.
⁋ Ad aliud dico quod implicat falsum: scilicet quod aliqua relucent in essentia diuina tanquam in speculo. quod falsum est: quia creatura in deo non habet nisi duplex esse secundum istum communem modum loquendi vnum: sicut in causa virtualiter hoc est in causa potente talia causare. et aliud in cognitione diuina: et in volitione quae omnino sunt idem: nec habet aliud esse relucens: nec representatiuum in essentia sicut in speculo: sicut aliqui ymaginantur false. Et quando dicitur videns deum videt infinitam perfectionem concedo. Et cum dicitur talis videt omnia relucentia dico quod nihil tale est ibi
On this page