Text List

Quaestio 16

Quaestio 16(14)

Questio. xiiii. Queritur ultimo Utrum voluntas beata necessario fruatur deo.

Probatur quod non: quia eadem potentia habet eundem modum fasciendi circa omnia sua obiecta: sed voluntas est ea dem potentia in via et in patria: et in via non neces sario fruitur deo: ergo nec in patria.

⁋ Preterea potentia rationalis valet ad opposita: voluntas s huiusmodi: igitur potest in fruitione et in eius oppositum. ergo non necessario fruitur. Ad oppositum. Si no: tunc voluntas beata posset peccare: quia potest frui deo a non frui deo quando tenetur. igitir etc.

⁋ Circa quaestionem sic procedendum est. Primo videndum est quid sit fruitio et cuius est. Secundo vtrum posset probar per naturalem rationem quod est possibile nostre nature. Tertio vtrum necessario eliciatur a voluntate vel contigenter: sic quod sit in pertante voluntatis. Quat to mouebuntur dubia.

⁋ Circa primum est difficultas propter conuenientiam quae apparet inter dilecto nem et delectationem: vtrum sint eadem vel distincta realiter.

⁋ Et dicunt hic aliqui quod fruitio non est nisi quedam delectatio: ita quod ponuntr quod sunt eadem realiter et non distinguntur.

⁋ hec probatur primo sic. Quia habito fine apprehenso per actum intellectus voluntas non habet aliquem actum nisi tantum delectationem. ergo etc.

⁋ Preterea. similiter debet esse de appetitum sensitiuo et de intellectiuor sed appetitus sensitiuus post actum desiderii praesente delectabili: non habet aliquem actum: sed tantum delectationem. ergo etc

⁋ Preterea. appetitus se habet ad obiectum delectabile sicut graue ad centrum. sed graue in centro nullum actu habet sed solum quientem. igitur eodem modo appetitus praesente de ectabili solum habet delectationem.

⁋ Preterea si distinguntur: tunc potest esse fruitio sine delectatione: quod videtur absurdum.

⁋ Preterea. si distinguantur realiter: tunc quero in quo est delectatio subiectiue: an in actu fruitionis: an in voluntate: Non in actu fruitionis: quia tunc posset fruitio stare cum tristitia: quia subiectum est in potentia neutra ad vtrumque. Nec in voluntate: quia quicquid est compossibile vni contrariorum in eodem subiecto est compossibile reliquo. et per consequens delectatio esset compossibilis actui odiendi in voluntate: et fruitio esset compossibilis tristitie. vtrumque videtur falsum. ergo etc.

⁋ Contra istam opinionem arguitur primo sic. Amor amicitie est perfectior quam amor concupiscentie: sed amor concupiscentie manebit in patria respectu beatorum. ergo amor amicitie manebit respectu dei. Preterea. odium eit tristitia non sunt idem. ergo nec amor et delectatio sunt idem. Assumptum patet. quia quando aliquid est a me nolitum: puta nolo istum peccare: si non peccet delectabor in nolendo: et si eueniat oppositum illius quod est a me nolitum: tunc tristabor in nolendo. ergo cum actu nolendi stat delectatio et tristitia. et per consequens non sunt eadem. quia possunt separari. Similiter cum actu amandi stat delectatio: puta quando aliquid est volitum a me: et illud euenit sicut est volitum. et quando oppositum euennit: tunc est tristitia in voluntate sine omni noua volitione. ergo ista eodem modo distinguntur: quia possunt separari. Preterea. delectatio stat cum amore concupiscentie et cum amore amicitie quae non stant simul respectu eiusdem obiecti. ergo non est ea dem cum altero illorum. Preterea. non plus repugnant dilectio et delectatio quando obiectum est presens: quam desiderium et dilectio quando obiectum est absens: sed dilectio est cum actu desiderui. in absentia obiecti. ergo etc.

⁋ Ideo dico quod dilectio et delectatio distinguntur realiter: sed non dico hoc propter rationem quam aliqui ponunt: scicic quod actus volendi se habet ad delectationem: sicu actus nolendi ad tristitiam: sed actus nolendi potest esse sine tristitia: vt patet in beatis qui nolunt homines peccare: et tamen non tristantur. Quia qua poneret predictam identitatem diceret quod delectatio non esset eadem cum quolibet actu diligendi: sed solum quando aliquid diligitur ita quod euenit sicut talis vult et diligit. quia tunc vniversaliter sequitur delectatio. et est eadem cum dilectione. quando autem oppositum euenitunc non est idem cum dilectione. quia tunc sequitur tristitia. Similiter diceret quod tristitia est eadem cum actu illo nolendi quando oppositum noliti accidit quid vniversaliter est tristitia. quando autem non accidit oppositum tunc est delectatio. Et ita diceret: si angeli et beati nollent aliquid esse: et eius oppositum eueniret tristarentur. Et per consequens si nollent homines peccare et homines peccarent tristarentur. Uel potest dici quod angeli boni nollent homines peccare et tamen accidit frequenter oppositum sine tristitia: et hoc miraculose: quia deus suspendit actiuitatem illius actus nolendi respectu tristitie in. angelo bono. Similiter angelus malus vult homines peccare: et frequenter accidit quod homines peccant: et tamen sine delectatione eius: quia deus per miraculum suspendit actiuitatem actus volendi respectu delectationis. Et ideo pono distinctionem inter illa quia possunt separari. Patet in angelo malo qui diligit se intensiue: et tamen nullam delectationem habet. De hoc quare alibi. Aliter potest dici quod delectatio excellens excludit omnem tristitiam: et tristitia excellens excludit quancunque delectationem. Et qui angelus habet delectationem excellentem: ideo non obstante quod oppositum noliti accidat: non tamen tristatur. Similiter angelus malus habet tristitiam excellentem: et ideo non obstante quod volitum eueniat non delectatur. Et hec videtur potissima ratio esse ad probandum distinctionem inter delectationem et tristitiam: et actum nolendi et volendi: quia possunt separari. vt patet in angelo bono et malo. Tame prima responsio est melior.

⁋ Quantum ad secundum. videtur aliquibus quod potest demonstrari. Primo quia omni ager ti propter finem necessaria est cognitio finis.

⁋ Sed cudo quia cognita potentia potest cognosci eius ordinabilitas ad finem

⁋ Tertio quia potentia habenaliquod commune pro obiecto non quietatur nisi in perfectissimo contento sub illo obiecto

⁋ Quarto quia potentia quae respicit multa obiecta non quaetatur in aliqu nisi virtualiter includat omnia alia obiecta

⁋ Quito quia homo potest naturaliter congnoscere quod ens est eius obiectum naturale etc. Istas rationes quare in Iohe quaeone prima ordinis. Sed quia non concludunt respondeo ad eas

⁋ Ad primam dico quo ad maiorem quod quando fed nis non sequitur naturaliter ex eis quae sunt ad finem: sed solum libere confertur ex mera voluntate acceptantis talia tamquam ordinata ad finem: tunc non est neccessaria cognitio finis in particulari: in vniversali tamen potest cognoscisic est in proposito. Qande autem sequitur ex naturali necessitate: tunc est neccessaria cognitio eius vel in agente vel in dirigente agens. Ad minorem dico quod licet beatitudo sit finis noster: hoc tamen non potest a nobis naturalite cognosci quod fruitio est finis mediante visione essen tie divine clara et nuda: sed non potest naturaliter cognosc a nobis quod illa visio sit possibilis.

⁋ Ad secundum di co sicut partbet alibi quod numquam notitia inconplexa vni us rei ducit nos ad noticiam primam incomplexam alterius. Et ideo quantumcumque cognosceretur quaecumque poten tia ordinabilis ad beatitudinem quantum ad omne positiuum in ea: non tamen propter hoc cognoscitur beatitudo in particulari.

⁋ Ad tertium et quartum dico quod non probatur naturealiter et sufficientur quod quaeta tur in perfectissimo obiecto cotento sub isto obiecto. Tum quia non potest probari quod tale obiectum con gnoscatur a nobis in particulari pro statu isto: et tamen requiritur ad quietationem potentie: tum quia hoc dato quod sit a nobis naturaliter cognoscibilis in particulari non potest sufficienter probari quod potentia in illo quietatur. quia tunc quienat quando habet delectationem excludentem omnem tristitiam vndecumque prouenientem sed hoc non potest probari de delectatione quae consequitur fruitionem: Probatur assumptum. quia quantumcumque talis delectatur in deo: tamen potest velle et nolle multa alia puta potest velle amicum benfacere: et nolle eum peccare quorum opposita possunt accidere: et per consequens potest de his tristari. quia secundum Augustinum Cristi tia est de his quae nobis nolentibus contingunt. Si dicis quod deus potest suspendere actiuitate actuum respectu delectatomnis et tristitie sicut tum dixisti prius. Uerum est: sed hoc non potest naturaliter probari. Et hoc solum factibile est miraculose. Si dicis quod secundum philosophum quarto ethicorum: et secundum te delectatio excellens excludit omnem tristitiam. Respondeo quod de facto frequenter ita est: quin tamen possit esse tristitia non video: quia licet possit excludere tristitiam prouenientem ex duobus vel ex tribus actibus et causis tristitie: tamen tot causae possunt concurrere et tot ens quod non potest omnem tristitiam excludere: puta si vellet et nollet multa quorum opposita accidunt

⁋ Preterea non potest probari sufficienter quod potentia. non potest quietari nisi in perfecto. Quia aut intelligis quod quietatur sic quod excludat omnem tristitiam actualem et de facto: vel de possibili. Si primo modo: sic enim potest appetitus sensitiuus quietar in aliquo finito. patet enim quod appetitus sensitiuus potest sic quietari in aliquo actu venereo quod nullus dolor tunc inest: et potest voluntas sequi appetitum sensitiuum dimittendo rationem. et per consequens potest voluntas sic quietari. volendo illum actum quod tunc nulla sit tristitia in voluntate.

⁋ Preterea intellectus errans potest sic iudicare quod talis actus sit summe delectabilis: igitur voluntas potest sequi intellectum. ergo etc. Si intelligis secundo modo. sic quod in nullo delectatur nisi in perfectissimo. non satis liquat quod non in alio. quia non potest probari quin talis actus possit corrumpi et tristitia ex actu alio causarium et etiam stante primo actu potest velle et nolle multa quorum opposita possunt accidere.

⁋ Ad quauntum dico quod ens naturuliter cognosci esse obiectum naturale et adequatum potest dupliciter intelligi. Uno modo quia praedicatur in quid de omni obiecto naturali apprehensibili ab intellectu pro statu isto. Et sic est hoc vera: quod homo potest naturaliter cognoscere ens esse eius obiectum naturale et adequatum. quia potest naturaliter abstrahere conceptum entis qui est predicabilis in quid de omni naturaliter appri chensibili ab intellectu. Alio modo potest intelligi quod naturaliter cognoscitur esse obiectum ade quatum intellectus: sic quod naturaliter cognoscitur quod conceptus entis predicatur in quid de omni naturaliter apprehensibili ab intellectu: et quod od contentum sub eo siue de quo predicatur in quio sit naturaliter apprehensibile ab intellectu pre statu isto. et sic propositio praedicta falsa est. quod ens naturaliter cognoscitur esse obiectum adequatum intellectus. quia multa sunt contenta sub ente de quibus predicatur: que tamen in particulari et in se non possunt naturaliter apprehendi ab intellectu prs statu isto. puta omnes substantie tam materiales quam immateriales: et multa accidentia. Et sub isto intellectu propositio dicta debet habere veritatem si argumentum valeat.

⁋ Ideo dico quod non potest sufficienter probari per naturalem rationem quod beatitudo quam expectamus in patria sit na ture nostre possibilis: sed solum fide tenendum est

⁋ Quantum ad tertium: quere de libertate et contingentia et necessitate in primo distinctione prima Et quomo voluntas fruatur deo in via et in patria.

⁋ Sed vltra dicta ibi dico quod voluntas pro statu isto potest nolle vltimum finem siue ostendatur in generali siue in particulari. Quod probatur sic. Illud potest esse nolitum quod intellectus potest dictare esse nolendum. hoc patet de se sed intellectus potest credere nullum esse finem vltimum siue beatitudinem. et per consequens dictare finem vltimum siue beatitudinem esse nolendum. Secundo sic. Quie cumque potest nolle antecedens potest nolle et consequens sed aliquis potest velle non esse. igitur potest beatitudinem nolle quam credit consequi ad suum esse.

⁋ Secundo dico quod intellectu iudicante hoc esse fi nem vltimum: potest voluntas illum finem nolle: quod probatur. Quia potentia libera que est receptiua actuum contrariorum: qua ratione potest in vnum et in reliquum. sed voluntas tanquam potentia libera est receptiua nolle et velle respectu cuiuscumque obiecti. Si igitur potest in velle respectu dei: eadem ratione potest in nolle dei.

⁋ Item potentia obliquabilis que non necessario conformatur rationirecte: qua ratione potest in obiectum vnius dictati: eadem ratione potest in obiectum alterius dictati sed voluntas creata est obliquabilis: et potest in obiectum vnius dictati hic scilicet in via patet per experientiam igitur non obstante quod intellectus dictet hoc esse finem vltimum: potest voluntas nolle illum finem. Preterea. quicquid voluntas potest nolle ali cui indiuiduo alicuius speciei: hoc potest nolle sibi: sed voluntas potest nolle beatitudinem alteri indiuiduo. puta iohanni. igitur potest nolle beatitudinem sibi.

⁋ Tertio dico quod ostenso bono in vniversali: puta in aliquo commun i non est necessarium voluntatem velle illud bonum: sed potest illud nolle: quia non neccessario illud appetit in quo non credit se posse quietari. igitur etc. Pre terea idem est motus potentie tendendi in superius et in inferius: sed voluntas non neccessario vult bonum in particulari. sed potest illud nolle. ergo non neccessario tendit n bonum in vniversali sed potest illud nolle

⁋ Quarto di co quod visio patrie potest esse sine fruitione. hoc patet illam regulam. quia prius potest separari a posteriori. Quinto dico quod voluntas elicita per charitatem vel habitum quemcumque qui non aufert vsum rationis potest beatitudinem nolle sibi inesse.

⁋ Patet quia omne illud quod potest esse obiectum nolitionis alicuius pro aliquo tempore: tst esse obiectum illius pro omni tempore: sed beatitudo potest esse obiectum nolitionis in peccante mortaliter tempore quo peccat. igitur omni tempere pro statu vie: et eodem modo pro statu patrie. Preterea omnis voluntas potest se conformare praecepto divino: sed deus potest praecipere quod voluntas creata odi at eum. igitur voluntas creata potest hoc facere. Preterea omne quod potest esse actus rectus in via: et in patria: sed odire deum potest esse actus rectus in via puta si precipiatur a deo: ergo et in patria.

⁋ Sexto potest dici quod videns clare deum habens actum beatificum a deo totaliter creatum non potest deum nolle: propter repugnantiam formalem inter illos actus diligendi et odiendi. Si tamen actus beatificus non causaretur a deo totaliter et voluntas relinqueretur totaliter nature sue et libertati: et fruitio beatifica suspenderetur per potentiam diuinam: tunc posset voluntas deum nolle: sed illa non esset beatifica. Tum quia in ptante voluntatis est: et per consequens si esset beatificus pos set beatus libere fieri miser et beatus sicut placeret sibi: sed si deus suspendat actiuitatem voluntatis respectu volitionis: tunc potest voluntas nolle deum. hoc probatur alibi. Et potest adhuc confirmari. Quia omnis potentia naturaliter incliata ad aliquem actum violenter respicit contrarium actum. si igitur voluntas naturaliter inclinaretur ad volendum deum respiceret violenter actum nolendi quod falsum est.

⁋ Preterea si non posset: hoc non esset nisi quia intellectus beatus iudieat deum esse volendum et nullo modo nolendum. igitur voluntas neccessario vellet illud iudicatum et nullo modo posset illud nolle. Preterea qua ratione oportet voluntatem confirmari intellectui in illo actu: eadem ratione semper oporteret conformari et respectu cuiuslibet: et per consequens nullus actus esset meritorius nec demeritoritorius. quia nullus esset in ptante voluntatis: quod falsum est.

⁋ Preterea non mangis artatur voluntas ad volendu quodcumque quam ad volendum impossibile: sed potest velle impossibile: igitur eodem modo quodcumque aliud.

⁋ Si quae ras vtrum beatus potest perfecte velle aliquid nolitum a deo: Respondeo quod non: propter repugnantiam inter actus. Nam perfecte beatus vult deum. et diligit omne illud quod deus vult et diligit. Si igi vellet aliquid nolitum a deo: aut nollet aliquid volitum a deo: tunc simul illud vellet et nollet quod falsum est.

⁋ Sed contra praedicta sunt aliqua dubia. Primum est quod non videtur de ratione libertat sit indifferentia sicut dicitur in primo distinctione prima qui secundum augustinum posse peccare non est libertas nec pars libertatis. Cum igitur homo peccat est quia indifferens est ad tales actus. igitur etc. Secundum dubium est quia tunc voluntas moueret se quod est contra philosophum. vii. phisicorum. vbi dicit omne quod mouetur ab alio mouetur

⁋ Preterea tunc non posset probari quod est deuenire ad mouens immobile.

⁋ Tertium dubium est quo voluntas potest moueri contra iudicium rationis. quia secundum Arist. omnis malus est ignorans. Et. vii. ethi. Ebrius me retur duplicem increpationem etc.

⁋ Preterea. ix. metaphisice. Potentia rationalis valet ad opposita: sed voluntas non est potentia rationalis. igitur non potest in opposita. quia licet deus po sare omne positiuum in actu peccati: non tamen pecci ret: quia non obligatur ad eius oppositum causandum sicut creatura. ideo non peccaret si causaret hoc vel eius oppositum.

⁋ Ad primum istorum concedo quod non est libertas nec pars libertatis: quia si sic: tunc cuicumque competeret libertas: ei competeret posse peccare. et per consequens deus posset peccare: et similiter beatus quod est falsum. Dico igitur quod libertas et posse peccare se habent sicut superius et inferius. ita quod quicumque potest peccare habet libertatem et non econtra. Et causa est: quia potens peccare habet libertatem et contingentiam respectu illorum actuum in quabus consistit peccatum: sed nec deus nec beatus habet libertatem respectu talium: sed respectu aliorum in quibus non est pectatum.

⁋ Ad secundum dico quod Aristo. praesupponit aliqua principia. Unum quod impartibile et indiuisibile non potest moueri. Quia omne quod mouetur potest ab aliquo alio nobiliori se: moueri. Et hoc potest probari. quia omne motum quantum est de se est in potentia essentiali sed omne quod est in potentia essentiali reducitur ad actum per aliud. cuius ratio est. quia omne tale quantum est ex se: omni alio circum scripto potest causare effectum: sed passo existente disposito et agente naturali non potest stare non esse effectus. hoc patet per Aristo. viii. phisicorum vbi dictur de potentia quod sicut est duplex in intellectualibus ita in naturalibus. vnde postea subdit. Similiter autem se habet circa graue et leue. leue enim fit ex graui. et ex aqua aer. hoc autem est in potentia primum iam leue et operabitur mox nisi aliud prohibeat. Et postea subdit. Tame hic queritur quare moueantur in ipsorum loca grauia et leuia: Ron autem est: quia apta nata sunt ibi esse: et hoc est graui et leui esse. hoc quidem deorsum: illud autem sursum dici. Et post. Si auferatur impediens agit et sursum fit etc. Si didi quod post sequitur. quod principium habent nec mouendi nec faciendi sed patiendi. Dicendum quod post sequitur Aut enim agente et faciente leui aut ab impedientia et prohibetia soluente. ita est generaliter quia quando aliquid est in potentia in naturalibus requiritur aliud moues vel per se vel per accidens. vt supra dictum est. hoc patet per commentatorem ibidem. Proprium inquat est essentia li potentie vt non fiat in actu nisi propter motorem essentialem. Et quod non venit ad actum nisi quando duo co gregantur scilicet recipiens et agens. Econtrario potentie accidentali quae non indiget ad hoc vt exeat in actum motore extrinseco nisi per accidens et est recessus impedimenti. Item post. Non indiget vt exeat in actum alio motore extrinseco cum sit potentia acci dentalis.

⁋ Ad aliud dubium dicitur quod omnis malus dicitur ignorans: non quin scienter posset homo facere contra iudicium rationis: sed quia malus multas ignorantias in currit: quas non incurreret si esset bonus. quia per exercitium et per experientiam in bonis actibus posset acquirere notitiam multorum quae ignorat propter malitiam.

⁋ Ad aliud dico quod voluntas proprie est potentia rationalis quia valet ad opposita secundum inentionem philosophi Quia ipsa propter libertatem suam posset indrnter agere in vnum oppositorum vel in reliquum. ita quod si esset potentia passiua et nullo modo actiua non videtur quo possit saluari eius libertas.

⁋ Si dicis secundum philosophum ibidem ad hoc quod potentia rationalis de qua loquitur philosophus agat in vnum oppositorum et non in aliud: oportet quod determinetur per aliud. ergo voluntas non determinat seipsam respectu talium. Respondeo quod duplex est actio coueniens homi: exterior et interior. Tunc ad hoc quod voluntas agat actum exteriorem mediate vel immediate magis vnum quam eius oppositum. puta abulare quam non ambulare. coedere quam non comederem: oportet quod determinetur ad vnum illorum per aliud a se. puta per electionem siue volitionem efficacem: quae vult vnum esse et non aliud. Et sic intelligit philosophus quando dicit quod determinetur ad proheresim et electionem. Qperatio interior duplex est. vna quae immediate est in ptante voluntatis sicut volitio. alia quae non est in ptante voluntatis nisi mediante primo actu: et ideo primo actu destructo ille actus non est in ptante anime sicut intelligere. Et ideo vnum actum elicit contingenter et libere et alium naturaliter. Toquendo de primo actu: posito on sufficienti et neccessario requisito ad talem actum. puta ad actum voluntatis: si obiectum cognoscatur et de velit concurrere cum voluntate ad candum quando placet voluntati: potest voluntas ex sua libertate sine omni alia determinatione actuali vel habituali actum illum et eius obiectum elicere vel non elicere. Et ideo respectu illius actus non oportet in aliquo quod determinetur voluntas nisi a seipsa. Sed loquendo de secundo actu puta de intellectione vnius obiecti magis quam alterius. sic quod vtrumque sit equaliter praesens intellectui. Tunc dico quod ad hoc quod anima intelligat vnum plus quam aliud oportet ipsum determinari per alium actum quae immediate est in eius ptante. puta per volitionem qua vult intellige re vnum et non reliquum. Et hec est intentio philosophi in pri dicto loco

⁋ Ad rationes alterius opinionis. Ad per mam dico et similiter ad secundam quod non est simile de appetitum sensitiuo et rationali. quia appetitus sensi tiuus non habet aliquem actum positiuum nisi actum desiderandi: et eius oppositum. puta actum fugiendi et vindicandi. sed appetitus rationalis habet duplicemactum amoris respectu obiecti absentur. vnum quo diligit tale obiectum in se et propter se quae est amor amicitie: alium quo concupiscit et desiderat tale obiectum vt bonum sibi vel alteri.

⁋ Nunc autem in appetitum sensitiuo presente obiecto delecta bili cessat actus desiderii: quia ille non est nisi respectu absentis vt absens est. et ideo tunc appetitus sensitiuus nullum actum habet circa tale obiectum: sed solum delectationem quae causatur ab obiecto mediamte cognitione sensitiua sine omni actus appetitus medio. Uoluntas autem quando obiectum prius desideratum est praesens sibi vel alteri cui desiderauit: non habet tunc actum desiderii propter eandem rationem: sed habet tunc actum amicitie quo diligit tale obiectum in se: quia ille actus potest indifferenter respectu praesentis et ab sentis. Et tunc mediante actu illo causatur delectatio in voluntate. et forte illa delectatio augetur per apprehensionem praesentie talis obiecti: et post actum desiderum potest illa cognitio causare delectationem in voluntate immediate sicut in ape titum sensitiuo

⁋ Et ideo vel est duplex delectatio vna sequens actum desiderii quando obiectum est praesens et ista tunc causatur ab obiecto et cognitione apprehensiua: sicut est in appetitum sensitiuo. Et alia causata ab actu amicitie: quod videtur superfluum Uel erit vna delectatio intensior quam si solum haberer actum desiderandi vel amandi. et hoc videtur verum. Unde si voluntas nullum actum haberet respectu obiecti ab sentis nisi actum desiderandi: nec habere posset: tunc esset consequenter dicendum: quod voluntas praesente tali obiecto solum haberet delectationem: et nullum alium actum. licet respectu obiecti absentur non habeat de facto nisi actum desiderii: posset tamen alium habere: et illum habet praesente obiecto: tunc patet distinctio inter actum talem et delectationem.

⁋ Ad aliud de graui patet quod non est simile: quia graue nullum actum habet naturaliter nisi motum ad centrum quando est exr ipsum. ideo quando est in centro solum habet quaetem oppositam illi motui: sic non est in proposito propter causam dictam. Et si quaeratur per quid mouetur graue effective quondo est exr locum suum:

⁋ Respondeam quod mouetur per grauitatem suam quae est qualitas distincta ab eius substantia: et ideo si separaretur per potentiam dei ad huc mouebit se ad centrum.

⁋ Ad aliud dico quod possunt seprari miraclose tantum: sicut patet in angel bonis et malis: sicut supra dictum est

⁋ Ad vltimum patet ex primo quod delectatio est in anima subiective. vbi huius facile responsionem poteris inuenire

⁋ Ad argumenta autem principalia patent solutiones ex dictur. Et hec de quoibus huius operis. Gunt autem quedam dubitationes adhuc discutiende. quarum prima est. Utrum charitas habeat aliquam causalitatem respectu actus meritorii. Uidetur quod non. quia aliquis potest diligere deum naturali dilectione super omnia et ita intense sicut possibile est pro statu isto: sine omni charitate: et tunc si in tali dilectione infundatur charitas: actus ille tunc dicitur meritorius: et tamen iste actus nullo modo causatur a charitate: nec quantum ad substantiam actus nec quantum ad intensionem actus. quia propter infusionem charitatis non experitur se habere intensiorem actum quam prius: sicut patet consideranti.

⁋ Secunda dubitatio est supposito quod deus potest de potentia sua absoluta accipere aliquem tanquam dignum vita eterna propter solum actum nanturalem sine omni infusione charitatis vel cuiuscumque alterius positiui qui tamen non esset acceptus de potentia sua ordinata: quo habens talem actu ex puris naturalibus elicitum non est acceptus prinio et postea est acceptus de potentia dei absoluta sine aliquo positiuo causato vel destructo. Ui detur quod hoc non sit possibile: quia ibi est transitus de contradictorio in contradictorium: et per consequens oportet po nere aliquam mutationem in tali accepto: quia illo transitus non potest saluari per solam transitionem t praris actualem vel potentialem quantumcumque tempus habeat esse actualiter vel potentialiter nisi aliquid aliud concurrat numquam diceretur actus iste successiue meritorius. quia potest tempus transire et ipse actus sempr esse non meritorius sicut patet. igitur illa positio no est possibilis quae ponit deum sic posse acceptare. Preterea sicut alibi latius habetur dubitatur inuo consistat perfecta delectatio et quietatio po tentie beate.

⁋ Item sicut etiam alibi disquisitum est. dubitatur an dilectio et delectatio distinguantur. Et ane praeter actum concupiscentie oporteat ponere actum amicitie distinctum etc.

⁋ Simimiliter cui actui debeatur praemium.

⁋ Istem quae et cuius sit securitas etc.

⁋ Ad primum respondeo primo quod ad ponendum charitatem respectu cuiuscumque actus quem in nodisexperimitur pro statu isto non cogit ratio aliqua nec experientia aliqua sed hoc solum licet poni propter auctoritatem ecclesie determinantis diuinam voluntatem esse talem et ordinationem eius: quod nullus actus sit meritorius ex condigno nisi elicitus mediante charitate. sicut patet per apostolum prime ad corinth. xiii. Secundo dico quia potest poni rationabiliter quod charitas nullam actiuitatem habet respectu actus meritorii. quia ad hoc nec est ratio naturalis nec experientia nec expressa auctoritates sacre scripture maxime biblie. qui licet ad ponendum charitatem respectu actus meritorii sit auctoritatas expressa: non tamen dicit auctoritatas quod caritas est causa actiua respectu actus meritori Si dicitur quod secundum istam viam charitas solum esset causa sine qua non: respectu actus meritorii quod tamen alibi improbatur pro parte. Respondeo sicut patet supra licet in naturalibus non sit ponere respectu alicuius effectus causam sine qua non. quia illa improbatur alibi per communem propositionem effectus dependet etc. tamen in voluntariis bene est ponere causam sine qua non respectu alicuius effectus: sicut sacramenta sunt causae sine quibus non respectum gratie. ita potest dici in proposito quod caritas non neccessario requiritur sicut causa naturalis respectu actus meritorii sed requiritur secundum voluntatem dei sic ordinantem scilicet actum non esse ad ceptum deo nisi anime inexistat actu. sicut factis signis exterioribus sacramenti circa aliquod deus libere infundit gratiam sicut etiam si aliquis princeps ordinaret quod quicumque portaret tunicam suam tali die esset sibi carus et acceptus aliter non: tunc porta re tunicam esset causa sine qua non illius acceptationis. Sic caritas secundum istam viam posset dici causa sine eust non propter diuinam voluntatem libere sic ordinantem Sed licet ista via sit probabilis quia tamen auctoritates sactorum videntur expresse dicere quod voluntas est pedissequarespectu charitatis et charitasquasi domintia et quod charitas se habet respectum voluntatis sicut equus ad sessorem. Et multa alia quae sonant in actiuitatem charitatis. Irrationabile etiam videtur negari a charitate quod conceditur de alio habitu namli naturaliter acquisito. nunc autem conceditur quod habitus acquisitus naturaliter est actiuus respectum actus eliciti ab eo: igitur hoc est concedendum de caritate aliter vilipenderetur charitas plusquam quaecumque alius habitus quod videtur inconueniens.

⁋ Ronam bilius igitur est dicere quod sit causa actiua respecum actus meritorii sicut quaecumque alius habi tus est actiuus respectum actus eliciti ab eo

⁋ Ad rationem potest dupliciter responderi. Uno modo quod si aliquis diligat deum naturali dilectione ita intense sicut est possibile pro statu isto sine charitate. et post infundatur charitas. quia licet charitas non sit actiua respecum illius actus quantum ad productionem puram tamen est actiua quantum ad comfuationem: et causa conseruatiua ita vere est actiua sicut causa productiua. sicut si deus causaret cognitionem in tuitiuam in aliquo beato sine praesentia vel experientia alicuius obiecti. et postea causaret obiectum et faceret praesens potentie cognitiue: licet non produceret illa visionem. tum naturaliter conseruaret eandem. etiam si deus non concurreret nisi secundum generalem influentiam ad confua tionem illius. Similiter si deus causaret lumen ita intensum in medio sine sole sicut cum sole. et post causaret consimilem solem sol bene conseruaret illud lumen cau satum a deo solo licet non produceret. ita potest dici in proposito quod charitas secundum ordinationem diuinam cocurrit ad conseruationem illius actus licet non ad productionem. Sed hic est dubium quia iste actus naturalis potest equaliter conseruari per naturales causas sine charitate sicut potest produci sine charita te sed non potest cognitio intuitiua naturaliter conseuari sine obiecto nec lumen in medio sine sole. et ideo non est simile hoc et ibi

⁋ Ad hoc posset dici quod secundum potentiam dei ordinatam non posset ille actus per aliquod tempus conseruari sine caritate: quia deus sic ordinauit quod quaecumque et quandocumque haberet talem actum statim infunderei sibi caritatem: nec per potentiam dei ordinatam posset caritas substrahi manente tali actu. et ideo assumptum est falsum scilicet quod potest naturaliter conseruari sine caritate. et per consequens exempla adducta non sunt ad propositum. Sed quicquid est de potentia dei ordinata certum est quod de potentia dei absoluta potest talis actus naturaliter produci et in perpetuum conseruari naturaliter sine caritate. et etiam infusa caritate. et potest per potentiam diuinam absolutam caritas annihilari manifeste eodem actu quo prius naturaliter conseruato. Ideo potest aliter responderi ad rationem posito casu praedicto quod caritas cum voluntate diligente deum tali actu naturali causat aliquem gradu intensiorem et eiusdem rationis quem gradum non potest volutas cum aliis causis naturaliter causare. Et quando dicitur quod talem actum non experimur in nobis. dieo quod caritas infusa ponenda est in nobis non propter experientiam aliquam: quia ad hoc nullam habem experientiam: sed solum est ponenda propter auctoritatem eccusie hoc determinantis sicut supra patuit. Ex eadem auctoritate habemus rationabiliter ponere quod caritas concurrit cum voluntate ad causandum aliquem gradum intensum dilectionis eiusdem rationis quamuis ad hoc nullam habemus experientiam. Ex istis patet quod actus naturalis et meritorius possunt esse eiusdem speciei: quia ille gradus intensus causat mediante caritate est eiusdem speciei cum actu naturali praecedente: quia distinctio specifica in causa non ap guit distinctionem specificam in effectu. patet de multis causis partialibus distinctis specie concurrentibus ad effectum eundem. et ideo quamuis caritas distinguatur specie ab aliis causis producentibus actum meritorium non oportet tamen propter hoc quod ille gradus causat mediante caritate distinguatur specie ab alio gradu: immo secundum istam viam actus pure naturalis et actus meritorius faciunt vnum actum numero sicut duo gradus albedinis faciunt vnam albedinem numero vnde quando actus naturales perfecte meritorii habent idem obiectum specie: tunc possunt esse vnus actus spe et numero modo predicto quando autem non habent idem obiectum specie: tunc necessario actus naturalis et meritorius distinguntur specie: sicut si aliquis diligeret deum super omnia non secundum aliquam circumstantiam requisitam et iste idem primus diligeret deum super omnia secundum omns circumstantias: puta secundum rectam rationem quae est finis vltimus et sic de aliis. hoc actus pure naturalis et meritorius neccessario distinguntur non solum numero: sed etiam specie propter diftinctionem specificam circumstantiarum quae sunt obiecta partialia actus meritorii. de hoc quare in quaone de connexione virtutum moralium. Si dicas quod illa es non possunt habere effectum eiusdem rationis non possunt esse eiusdem rationis: sed actus ille naturalis et gradus causatus medi ante caritate non possunt habere effectum eiusdem rationis: quia ille gradus facit aliquem acceptum deo actus natura lis non potest hoc facere quantumcumque per causas naturales in tendatur. igitir etc. Respondeo et dico quod quando effectus sequitur causam naturali neccessate: tunc est propositio accepta vera. quando autem sequitur contigentur ex mera libertate et voluntate causae extrinsece in cuius libertate et ptante est quod talis effectus sequatur talem actum vel non sequitur. similiter quod sequatur vnum actu et non alium non oportet quod sit vra. sic est in proposito: quia quod actus cum illo gradu causato mediante caritate sit acceptus a deo: et sine illo non sit acceptus. hoc solum est ex mera libertate et voluntate dei sic ordinam te. Et ideo non sequitur quin illi gradus sint eiusdem specie sed supposito quod caritas habeat actiuitatem rectum actus meritorii modo praedicto: adhuc est dubium quo ille auctoritates habeant intelligi quod voluntas est pedisse qua caritatis: et quod caritas se habeat ad voluntatem sicut sessor ad equum: quia ex istis videtur sequi quod caritas est causa principalior quam voluntas rectum actus meritori quod non est verum.

⁋ Respondeo quod intelligende sunt quantum ad rationem merendi. non quantum ad substantiam actus: quia rectum subseantie actus voluntas est causa principalior. sed quantum ad acceptationem divinam siue rationem merendi est voluntas quasi pe dissequa et famula et caritas quasi domina: quia sicut pedisse qua non est domino accepta per se sed mediante dna cui famulatur: ita voluntas cum nullo actu mere natur rali deo est accepta sine caritate: sed ea mediante est voluntas deo accepta et cara. et similiter actus non est sine ea. et ideo dicitur pedisseqi. Eodem modo modo dicitur quasi sessor equi: quia sicut sessor regit et gubnat equum: ita caritas voli tatem quantum ad acceptationem divinam et vitam eternam: quia quae plus habet de caritate plus est acceptus deo et e minus minus.

⁋ Ad secundum dubium supposito quod illa positio ibi facta sit possibilis sicut credo quod sit. dico tunc quod talis transitus de contradictorio in contradictorium saluari debet per transitionem temporis et ordinationem divinam eternam de nouo factam: quia quod non habet saluari per solam transitionem temporis nisi illud concurrat satis efficacitur concludit illa ratio prius fcam. quod etiam non potest fieri per ordinationem dei nouam. patet: quia si deus non ordinare de nouo quod ille actus naturalis esset deo acceptus quae tamen non esset acceptus deo secundum potentiam ordinatam eternam: oportet hoc neccessario esse per nouum velle: quia hoc est deum ordinare deum velle: sed hoc non potest aliquo modo fieri sii mutatione quae non potest in deo ess. oportet igitur neccessario dicetur quod talis ternsitus saluatur per ternitionem temporis actualem vel potentialem et per ordinationem divinam etnam. et per istum modum qui deus ordinauit ab eteno et forte quod ille actus naturalis vno tempore non esset sibi acceptus sine caritate alio tempore esset talis acceptus sine omni caritate si solum empus transeat ille actus esset primo non acceptus sin omni destructione vel positione cuiuscum positiui. Exemplum si rex statueret quod quiecumque in a die inueniretur in aulo sua. esset ei imimicus: et quicunque in b die esset ei amicus et acceptus: si aliquis esset in aula ante statutum suum perseueret in eadem immobiliter per vtrumque diem et a et b. talis esset primo dic scilicet a non acceptus regi: quia inimicus. secundo dic scilicet be esset acceptus quia amicus. hic igitur est similis transitus sicut in alio casu: et tamen per positum non acquiritur hic aliquid vel depditur sed solum saluatur hoc talis transitus per transitionem temporis et ordinationem regis. quia transitio sola sine ordinatione regis non sufficeret. Eodem modo dictum est per omnia in alio casu: nec est differentia nisi quod in hoc exemplo ordinatio est noua. et sic est mutatio in rege sic ordinante. ordinatio autem omnis diuina est eterna.

⁋ Ad tertium dubium dico quod illa difficultas est magis vocalis quam realis. quia dubium est quid homo velit vocare beatitudinem propter diuersas auctoritates sactorum et diuersas coditiones attributas beatitudini. si enim vocatur beatitudo illud quo attingitur obiectum beatificum vniens obiectum cum beato secundum communem modum loquendi aliquorum ad quod sequitur perfecta delectatio et quaetatio in potentia beatam. sic videtur quod consistit essentialiter et principaliter in actu fruitionis et delectatione consequente: et non in cognitione. quia tali attribuitur illud obiectum modo praedicto: et ad talem actum consequitur naturaliter talis delectatio sicut effectus naturalis suam eamm. et ideo sic loquendo de beatitudine sic circumscribendo illam cognitionem claram: dummodo remaneat illa fruitio cum delectatione erit perfcten beatus. sed si circumscribatur delectatio cum cognitione et maneat solus actus fruitionis non erit perfecte beatus. Cuius ratio est: quia sicut nullus est perfecte damnatus vel cruciatus quae potest esse sine tristitia. ideo sine tristitia nullus est perfecte damnatus. et ideo forte pruuli decedentes in originali non sunt perfecte damnati. qui non habent talem penam nec talem tristitiam qualem habent alii. ita sine dilectione nullus est nec esse potest perfcten beatus. et hoc scotus qui ponit perfectam beatitudinem esse si ne delectatione. quare eum in materia de beatitudine. si autem beatitudo accipiatur pro quodam statu omnium bonorum aggregatione perfctio sicut diffinitur felicitas sic includit visionem illam claram fruitionem et delectationem: licet forte vnum principalius: et aliud minus pri cipaliter: et hec de isto articulo.

⁋ Ad quartum dico quod licet scotus in materia de beatitudine videatur dicere quod rationabile sit dicere quod voluntas respectu praesentis boni habeat alium actum distinctum a concupiscentia et delectatione et non necessarium tamen videtur quod possit probari per experientiam et rationem. per rationem sic. quia malus angelus diligit se in tensiue secundum Augustinum. xiiii. de ciuitate. caps. vltimo. duo amores fecerunt duas ciuitates. ciuitatem dia boli fecit amor sui vsque ad contemptum dei. igitur mali angeli fabricantes ciuitatem diaboli diligunt se. quaero tunc an amor iste sit actus concupiscentie vel delectatio vel aliquis alius distinctus ab vtroque. non primo modo. quia actus desiderandi et concupiscendi est semper respectu rei non habite principaliter nihil autem est ita praesens angelo sicut est ipsemet angelus. igitir etc. Nec secundo modo: quia in angelis malis nulla est delectatio sicut in bonis non est tristicia qui tristicia vehemens excludit quamcumque delectationem non solum contrariam sed contingentem ex. vii. ethicorum. igitur est necesse dicere quod ille actus est distinctus quo diligit seipsum et illum vocamus actum amicicie et ista ratio est efficacior ad probandum duas conclusiones inter omnes quas adducix. scotus in prima distinctione lecture parisiensis.

⁋ Prima conclusio est quod delectatio distiguitur a dilectione.

⁋ Secunda est quod preter actum concupiscentie est ponere actum amici cie distinctum ab eo. patet per experientiam. nam aliquis diligit deum intensius ordinate: et tamen minorem delectationem habet sicut aliquos fidelis quie non est deuotus et per consequens non multum delectatur in dilectione dei: tamen feruentius diligit deum et intentius quam alius deuotus qui citius se exponeret exilio pro amore dei quam alius: et multum dolet quod non potest habere deuotionem siue delcam tionem quia circa hoc laborat quantum potest: licet propositum non possit obtinem. ille igitur amor q. talis diligit deum in se non est amor concupiscentie: quia sic non esset amor ordinatus nec delectatio: quia tunc haberet maiorem delectationem quam alius. sicut habet intensiorem dilectionem: quia maiorem dilectionem nemo habet quam vt animam suam ponat pro amico suo. ad quod est iste paratus alius non igitur iste habet actum amicicie.

⁋ Alias rationes adducit scotus quae non concludunt ad propositum ita efficaciter quarum prima est in virtute: scilicet odium et tristicia quae opponuntur dilectioni et delectationi distinguntur realiter. igitur delectatio et dilectio consequentia patet. maior probatur: quia odire est quoddam nolle actus aut nolendi non requirit obiectum apphensum exi stere: quia voluntas potest nolle illud anteque existat tristicia non est nisi de obiecto actualiter existente secundum Aug. libe. xiiii. de ciui. ca. vii. "Uoluntas per uersa malus est amor. Amor igitur inhians habe re quod amat cupiditas est. id aut habens eoque fruens leticia. fugiens quod ei aduersatur timor est: idque si acciderit sentiens tristicia est". Et alibi. "Tristicia est de his que nobis nolentibus accidunt". igitur cum tristicia et odium non sunt idem: quia possunt separari vt patet ex dictis dilectio et delectatio non erunt idem. Sed ista ratio non concludit: quia aduersarius diceret quod non quaelibet actus nolendi est idem cum tristicia: sed tantum ille quo nolo aliquid quod tamen accidit: quia illud odium siue nolle non potest esse sine tristicia nisi per miraculum. Eodem mo modo diceret quod non quaelibet dilectio esset eadem cum delectatione: et econuerso: sed solum illa quae volo aliquid quod tamen volitum a me accidit sicut volo: quia illa dilectio numquam potest seprari a delectatione nisi per miraculum. et ista ratio bene probat quod aliquod odium distinguitur ab aliqua tristi cia et aliqua dilectio a delcantione: quia illa possunt seprari sed non probat distinctionem vniversaliter inter dilectionem et delectationem. De hac ratione quare alibi in dubitationibus nostris.

⁋ Secunda ratio: quia voluntas potest habere nolle in tensissiuum ante aduentum ipsius noliti. Ponatur igitur quod nolitum veniat in effectum sicut est nolitum: tunc ex hoc quod ponitur istud non habet voluntas intensius nolle quam prius quia per positum prius habuit esse intensissimum. igitur propter ad uentum noliti non mutatur voluntas secundum aliquod nolle. sed constat quod mutatur de non tristitia in tristitiam: quia prius non tristabatur: modo tristatur. igitur illa tristitia non est nolle. et per consequens nec odium: quia nolle et odium idem sunt.

⁋ Sed istam ratio non concludit: vt sit distinctio inter actum nolendi et tristitiam sicut prius dictum est: quia aduersarius diceret quod licet illud nolle praecedens euentum noliti distinguitur a tristitia: quia separatur vt dictum est: tamen nolle quod habet voluntas rectum noliti iam positi in effectu non distinguitur a tristitia: quia illud nolle non potest seprari a tristitia nisi forte miraculose secundum veritatem: licet non secundum aduersarium. et ideo diceret ad argumentum quod voluntas haberet aliud nolle ante aduentum noliti et post aduentum eius forte alterius rationis: et tunc nolle praecedens distiguitur a tristitia: sed nolle sequens est idem cum tristitia. vel diceret quod nolle praecedens ad uentum noliti augmentaretur in aduentum noliti per aliquem gradum eiusdem rationis qui esset cum tristitia. Et quando dicitur quod possibile est quod habeat nolle intensissimum ante aduentum noliti. negadum est: quia semper per positionem rei in effectu augmentatur nolitio

⁋ Tertia ratio est: quia voluntas libere et voluntarie elicit omnem actum nolendi et volendi: quia ita potest voluntarie nolle aliquid sicut velle: quia nullus tristatur voluntarie: quia sic non tristaretur. igitur

⁋ Sed ista ratio non concludit: quia voluntas potest voluntarie et libere velle aliquid immediate. et tamen positum aliis actibus mutabitur ad volendum illud. Exemplum. infirmus potest libere velle potionem amaram et non velle sicut placet: sed stante vno actu in voluntate quo vult efficacitur sanitatem omnino: nec pro aliqua impedimento dimitteret consequi sanitatem. et alio actu intellectu quo dictat ipsum infirmum non posse sanari nisi per potionem amaram neccessario: tunc ita naturaliter sicut ignis calefacit vult potionem amaram ita diceret in proposito quod ante aduentum noliti potest voluntas nolle illud vel non nolle: sed posito quod nolitum eueniat stante volitione libera et apprehensione intellectus quod nolitum iam euenit de neccessitate habet nolle rectum illius sicut de neccesse tristatur. et ita concludit ratio quod nolle illud libere elicitum ante aduentum noliti distinguitur a tristitia: sed non concludit quod nolle rectum noliti iam positi in effectum distinguatur realiter a tristitia: quia illud naturaliter forte causatur saltem secundum aduersarium sicut tristitia

⁋ Quarta ratio est: quia voluntas reflectens se super actum suum voluntarie elicitum complacet sibi actus suus. et per consequens voluntas volens se libere nolle complacet sibi in nolendo: sed voluntas reflectens se super tristitiam suam non complacet sibi tristitia sua: sed dis¬ plicet. igitir etc.

⁋ Sed ista ratio non concludit. tum quia licet voluntas reflectens se super actum nolendi an aduen tum sibi complacet in illo actu libere elicito: non tamen voluntas libere reflectens se super actum nolendi post aduentum noliti complacet sibi in illo actu: sed magis tristatur. Istud patet per experientiam. nam aliquis nolens amicum suum peccare volendo illud nolle potest sibi com placere et delectari. si post peccet et tunc in nolen do eum peccare sibi displicet et tristatur. Et similiter in volendo eum nolle: quia sibi displicet quod voluit illud nolle ad quod sequitur naturaliter in eo tristitia et pena Tum quia dubium assumit quod quodlibet nolle voluntatis sit voluntarie et libere elicitum: quia probatum est prius quod aliquid est libere elicitum et aliquid naturaliter: et ita licet ratio praedicta concludat quod voluntas reflectens se super actum suum libere elicitum potest sibi complacere in illo actu cuiusmodi est nolle elicitum ante aduentum noliti qui ille est libere elicitus non tamen concludit quod reflectendo se super actum suum naturaliter et neccessario elicitum complaceat sibi in illo actu sed magis displicet. nunc autem sic declaratum est prius nolle alicuius noliti naturaliter causatur per aduentum noliti et est aliud nolle a praecedente euentum noliti. et per consequens reflectendo se super illud nolle magis tristatur et displicet. et sic vt videtur aduersario illud nolle non distingueretur a tristitia.

⁋ Quinta ratio est. quia in deo est actus nolendi. nam sicut per velle suum est causa eorum quae eueniunt: ita per nolle suum est causa impeditiua multorum quae non eueniunt: sed deus non potest tristari. igitur tristitia et nolle non sunt idem. Sed ista ratio non concludit: quia sicut prius dictum est secundum aduersarium non quodlibet nolle est idem cum tristitia: sed solum nolle rectum noliti cuius oppositum euenit. et tale nolle non potest esse in deo: quia si deus habeat nolle rectum alicuius actus noliti: tunc obiectum illius noliti nullo modo potest euenire maxime obiectum noliti a deo. efficaciter. sed si obiectum noliti posset euenire et tamen deus nollet euenire illud tunc concluderet ratio quod illud nolle non esset idem cum tristitia: sed sic non potest esse. et ideo ratio non concludit propositum suum. Si tamen fieret ratio de angelo bono volente aliquod volitum: cuius oppositum euenit frequenter. exemplum. angelus deputatus ad custodiam hominis habet nolle rectum peccati mortalis istius. si tamen peccat frequenter mortaliter. tunc euenit oppositum noliti ab isto angelo. et tamen non tristatur de hoc: quia sicut in angelo malo nulla est delectatio: ita in angelo bono nulla est tristitia: tunc concluderet argumentum forte generaliter distinctionem inter nolle et tristitiam: quia sicut prius probatum est fere per omnes rationes Ioh. nolle praecedens euentum noliti non est idem cum tristitia: quia possunt separari. nec nolle sequens euentum noliti de quo nolle maxime videtur quod sit idem cum tristitia. ergo nullum nolle est idem cum tristitia. sicut patet de angelo bono in exemplo prius posito. igitur genera liter requiritur quod nullum nolle est idem cum tristitia: sed ad istud non peruenit deductio Ioh.

⁋ Sexta ratio: quia delectatio potest esse per se obiectum alicuius dilectionis cuius ipsa dilectio non est per se oppositum. igitur distin aguntur. consequentia patet: quia sicut illi actus non sunt iidem realiter nec idem obiectum realiter: ita nec illa sunt eiusdem rationis quae non sunt obiecta eiusdem actus. antecedens probatur viversalit sic quod quicquid est obiectum desiderandi sine aliqua reflexione in actum desiderandi super ipsum actum potest esse obiectum actus amoris: quia homo praesente obiecto sine a lia reflexione in ipso actu amoris. quia secundum Aug. ix. de tri. ca. vltio. "Appetitus inhiantur et desiderant facit amor fruentur delectabili voluntas sine omni reflexione". ideo solum desiderat obiectum delectabile: sed potest desiderare delectari in ipso delectabili cum fuerit praesens delectabile. igitur eodem modo potest voluntas diligere delectabile praesens actu amoris vt distinguitur contra actum desiderandi et delectari in eo si ne omni reflexione: quia delectatio est obiectum. isto casu posito actus amoris et dilectio siue ipsemet actus amoris non esset obiectum suiipius. igitur etc.

⁋ Sed ista ratio non concludit: quia licet consequentiasit bona: tamen antecedens est falsum secundum aduersarium: quia ipse diceret quod licet delectatio de aliquo volito quod euenit sicut est volitum non potest esse obiectum alicuius delectationis: nisi dlecta tio illa rectum voliti in effectum sit obiectum rectum eius dem dilectionis: quia idem sunt secundum eum. et quando probatur per actum desiderandi etc. diceret aduersarius quod illa propositio al sumpta esset manifeste falsa: quia per actum desiderii sine omni reflexione possum desiderare actum amoris mihi inesse qui abenens est. tamen non potest sine reflexione diligetur actum amoris praesentem sicut manifeste patet. igitur eodem modo dicendo consequenter haberet dicere quod licet per actum desiderandi sine aliquo actu reflexo possim desiderare delectationem. tamen delectationem praesentem et habitam non possum diligere sine actu reflexo dilectionis: quia secundum eum dilecto illa et delectatio idem sunt. et per consequens sicut dilectio habita non potest diligi nisi per actum reflexum: ita nec delectato potest diligi nisi per actum reflexum. et ex isto sequitur vlitur quod nullius actus nec desiderandi nec diligendi potest delectatio esse obiectum nisi eiusdem actus sit dilectio illa obiectum que est rectum volitiiam positi in effcum: quia secundum aduersarium si desidero illam dilectionem desidero illam dlectationem: et econuer so. Ad auctoritate Aug. dico quod intelligit per illud appetitus etc. quod omne quod est obiectum desiderandi potest esse obiectum actiuum diligendi siue fruendi. Sed ex hoc non sequitur. igitur si aliquid potest esse obiectum actus desiderandi si ne actu reflexo potest eodem modo esse obiectum dilectionis sine actu reflexo. sicut patet ex dictum. Sic igitur patet quod Ioh. facit octo rationes ad probandum distinctionem int dilectionem et delectationem: quarum due concludunt: et alie sex non concludunt vt ostensum est prius. Sed quia opposita opinio probatur ab aliis per quattuor rationes. ideo respondeo ad eas. quarum prima est. fruitio et delectatiosunt eiusdem: potentie et actus circa idem obiectum. igitur sunt idem actus.

⁋ Sed ista ratio non concludit: quia maior fltium accipit: scilicet quam actus eiusdem obiecti: quia dilectio est actus elicitus: sed delectatio est quadam passio causata naturaliter a dilectione: et dato quod esset actus adhuc secluntum accipit quod sunt actus rectum eiusdem obiecti: quia vel delectatio non habet obiectum proprie loquendo: quia solum est quadam qualitas absoluta consequens naturaliter actum diligendi: vel si habet obiectum suum erit dilectio vel cognitio obiecti dilecti. et ratio est: quia delectato est semper de re habita formaliter sicut patet alibi. Nunc autem cognitio siue delectatio proprie habet formaliter et non obiectum dilectum. igitur non habent idem obiectum. Similiter adhuc dato quod essesnt actus rectum eiusdem obiecti. adhuc non sequitur quod sint idem actus qui sicut alibi patet rectum eiusdem potest tam intellectus quam voluntas habere plures actus alterius rationis. patet de cognitione intuitiua et abstractiua. patet etiam de actu nolendi et volendi

⁋ Secunda ratio est: quia immediate sequuntur ad cumdem actu cognoscendi et non vnum mediante alio. ergo sunt idem

⁋ Sed ista ratio non valet: quia seclium accipit. quia sicut dicit Io. et bene licet delectato sensibilis possit immediate seque sensationem. et illa est sola secundum eum et secundum veritatem ita quod nullus actus est elicitus ab appetitum sensiti uo quando causatur in eo delectato: sed immediate illa diecta tio causatur ab apprehensione sensibili sicut dicit scotus Io. et patet expresse in dubitationibus praedictuim. tamen delectatio voluntatis causatur immediate a dilectione: ita quod dilectio causatur a cognitione sicut a causa partiali. et delectatio causatur immediate a dilectione.

⁋ Tertia ratio est: quia odium et tristitia quae sunt opposita dilectionis et delectationis sunt eadem. igitir etc.

⁋ Sed ista ratio assumit ficltum: quia prius probatur quod odium et tristitia distinguntur: quia si aliqua essent eadem maxime nolle siue odium quando euenit oppositum noliti et tristitia essent eadem: sed illa non sunt eadem: quia separantur in angelis bonis quae nolunt aliqua: quorum tamen opposita eueniunt sine omni tristitia. sic nolunt nomines peccare et tamen peccant.

⁋ Quarta ratio est: quia habent eundem effectum per se et immediate scilicet perficere operacommunem. igitur sunt idem etc

⁋ Sed ista ratio assumit feiuatum: quia dilecto est ipsa operatio: et non perficit operationem: sed solum perficit animam. delectatio est quadam qualitas consequens dilectionem sicut effectus causam non tamen perficit dilectionem: sed ipsam animam. Aliter arguit Pe. per tres rationes: quarum prima est. quare alibi.

⁋ Ad quantum dubium videtur quod difficultas illius dubii consistit in hoc. vtrum actus exterior habeat propriam bonitatem et distinctam ab actu interiori. et secundu istam viam videtur quod dotes corporis sicut anime non sunt primium solius actus voluntatis: sed aliorum actuum in corpore vel in aliis potentiis electorum: quia iustum est quod vnusquisque actus meritorius habeat suum praemium. et secundum quod plus vel mi nus participat de merito secundum hoc plus vel minus. habeat de priemio. Et ideo ex quo secundum istam viam actus potentiarum executiuarum et intellectus: et vniversaliter omnium potentiarum quarum actus imprantur a voluntate sunt meritorii propositio et distincto merito ab actu voluntatis. videtur quod dotes visio et talia quae non sunt subiectiue. in voluntate sunt praemia actionum corporalium siue actus intellectus. Sed quia ista opinio aliter reprobata est. nam probatum est alibi quod solus actus voluntatis est meritorius et virtuosus intrinsece et nullius alterius potentie actus est meritorius nisi quadam denominatione extrinseca: ideo est dicendum quod obiecta primo dicta. scilicet causa volitio et delectatio visio et dotes corporales sunt premium solius actus voluntatis qui fuit meritorius et nullo modo alterius actus a voluntate nisi quadam denominatione ex trinseca. Et exemplum est ad hoc de principe qui dat militi castrum propter bonum et strenuum actum in bello: ad quem actum exequendum iuuat equus suus et armiger. et tamen istud castrum nec est armigeri nec equi: sed solius ipsius militis causantis. et ideo absolute dicendum est quod predicta sunt praemia solius actus voluntatis. sicut ex alia parte actio conueniens gehene est pena correspondens soli actui voluntatis damnati licet ad exequendum illum actum demeritorium concurrant actus corporales potentiarum executiuarum.

⁋ Ad sextum dubium dico quod proprie loquendo de securitate. securitas est notitia certa qua aliquis scit certitudinaliter quod deus vult beatitudinem suam continuari sine actu beatifico sine interruptione aliqua. et ideo securitas non est visio dei nec dilectio. sed est proprie loquendo quidam actus reflexus habens pro obiecto totali totum istud. deus vult tam visione beatificam quam fruitionem in perpetuum conseruari. et per consequens tam fruitio quam visio est obiectum partiale illius actus qui vocatur securitas. Si queras a quo causatur ille actus tanquam a causa totali. dico quod a solo deo: quia sicut contingenter tanquam causa totalis causat visionem beatificam et fruitionem: ita contingenter causat illam securitatem per quamn contingenter in beato apparuit tales semper esse contingentes

⁋ hoc supposito dico quod secundum distinctionem prehabitam de beatitudine dico quod accipiendo beatitudinem pro illo actu quo immediate accipitur obiectum beatificum. sic securitas non est de essentia beatitudinis nec delectatio etc. sicut prius dictum est accipiendo tamen beatitudinem pro quodam statu omnium bonorum aggregatione perfecto sicut loquuntur sancti. sic securitas pertinet ad essentiam beatitudinis: licet forte complete et essentialiter pos set aliquis esse beatus sine tali securitate.

⁋ Sed hic sunt aliqua parua dubia.

⁋ Primum est quo modo habet intelligi quod aliquis per actum beatif cum et meritorium dicitur conuerti a deo.

⁋ secundum est qualis est repugnantia inter actum beatifici et actum peccati et vnde oritur.

⁋ Tertium vtrum idem actus beatificus numero vel quicunque alius actus idem existens numero potest primo esse vnium et postea alterius

⁋ Ad primum istorum dico quod non omnes actus peccati et actus meritorii repugnant formaliter quantum ad substantiam actus: et est odem modo de actu beatifico: sed aliqui repugnant et aliqui non. nam per conuersionem ad deum vel actum meritorium quo quis conuertitur ad deum non potest intelligi nisi actus volendi quo aliquis diligit deum vel illud quod vuli deus eum diligere vel actus nolendi quo non vult illud quod vult deus eum nolle. Per auersionem a deo intelligitur actus nolendi deum vel actus volendi illud quod deus vult eum nolle vel aliquod tale. Ad videndum vtrum conuersio et auersio in actu meritorio et actu peccati repugnant. querendum est de quibus actibus loquimur hinc inde. nam si voces conuersio nem ad deum per actum meritorium actum volendi deum et auersione actum nolendi deum certum est: tunc quod talis conuersio ad deum et talis auersio a deo opponuntur formaliter sicut actus nolendi et volen di eius obiecti. Sed talis conuersio et auersio non sunt in omni actu peaccati: quia multi sunt actus peccati qui sunt actus volendi creaturas. Si intelligas per conuersionem actum quo aliquis vult illud quod deus vult eum velle et auersionem actum nolendi quo nolo illud quod deus vult me velle si fuerit rectum eiusdemobiecti: sic adhuc opponuntur formaliter sicut actus nolendi et volendi respectu eiusdem obiecti. Si autem intelligas per conuersionem actum volendi: quia deus vult creaturam velle: et per auersionem actum nolendi quo vult aliquis id quod deus vult eum nolle si isti actus sint eiusdem obiecti si adhuc repugnant: et forte sicut actus nolendi et volendi rectum eiusdem obiecti. Sed isti tres modi non saluantur in omnibus actibus peccati: quia aliquis potest deum velle meritorie et nolle aliquam creaturam: puta Iohem demeritorie quantum ad primum modum. et per vnum actum conuertitur ad deum: et per alium auertitur a deo. et in istis actibus conuersio et auersio non repugnant sicut nec isti actus velle deum et nolle creaturam non repugnant. similiter potest aliquis velie aliquid meritorie quod deus vult ei velle et nolle aliud obiectum: non idem quod deus vult eum velle et hoc velle et idem nolle rectum diuersorum obiectorum non repugnant. et per consequens nec conuersio nec auersio in istis actibus. similiter potest aliquis velle illud quod deus vult eum nolle. et sic demeretur et auertitur a deo: et potest nolle aliud quod deus vult eum nolle. et sic meretur et conuertitur ad deum et isti actus non opponuntur formaliter. Similiter potest a liquis meritorie velle deum et meritorie velle creaturam. et isti duo actus non opponuntur formali ter: quia vtrumque est actus volendi et respectu diuersorum obiectorum. Et similiter potest aliquis nolle aliquam creaturam meritorie et nolle aliam creaturam demeritorie: sed isti duo actus nolendi rectum diuerso. rum obiectorum non opponuntur. et per consequens non omnis conuersio ad deum per actum beatificum et meritoriunt conuersio et auersio a deo per quemcunque actum beatificum et meritorium et auersio a deo per quem cunque actum peccati opponuntur formaliter: quia non est repugnantia formalis inter substantiam actus beatifici siue meritorii et substantiam cuiuscumque actus peccati mortalis. et sic illud dictum generaliter non videtur verum quod conuersio et auersio inbi peccato et actu opponuntur: potest tamen illud dictum sal uari secundum bonum intellectum: sic videlibet quod per actum meritorium aliquis est acceptus deo a carus sibi equia est sic acceptus non potest dici conuersus ad deum per quemcunque actum meritorium. per actum autem peccati non est acceptatus sibi: sed magis reprobatus a deo. et sic dicitur auerti. tunc aut videtur esse repugnantia formalis inter duo complexa ista videlibet a est acceptus deo a non est acceptus simul et semel. et ideo non obstante quod non semper sit repugnam tia inter substantias talium actuum. non tamen sequitur quod inter complexa sequentia expositionem talium actuum simul in effectu et ordinatione dei qui sic ordinauit quod per vnum actum esset acceptus: et per alium non esset acceptatus est repugnantia: sed inter istos actus complexos non est repugnantia formalis: sed ista repugnantia magis videtur reduci ad ordina tion em cause extrinsece sic statuentis quantum ad substantias actuum: sicut de hoc alibi dictum est. Et si quaras si non sit repugnantia formalis inter substar tias illorum actuum quare non possunt isti actus simul esse. Respondeo quod potest dici secundum rei veritatem ad actum meritorium eliciendum requiritur caritas tanquam causa partialis illius actus: sed per actum peccati corrumpitur caritas non propter repugnantiam formalem inter illa sed propter demeritum. quia quando aliquis peccat mortaliter demeretur conseruationem caritatis. et per consequens non potest elici actus meritorius destructa caritate quantumcunque substantia alicuius actus meritorii et actus peccati non opponantur.

⁋ Ad aliud dubium potest consequenter dici quod inter actum beatificum et inter actum peccati alicuius non est repugnantia formalis quantum ad substantias actuum puta inter fruitionem respectu dei et velle occidere hominem: sed inter istos conceptus et actus deatificos et actus peccati est repugnantia. et sic aliquando inter conceptus est repugnantia et non inter contenta sub illis. et ponitur exeplum. de conceptu entis et non entis: quia nihil continetur sub non ente quod repugnat enti. Aliter potest dici ad istud dubium et ad precedens: quia tam actus beatificus quam meritorius repugnat omni actui peccati. de primo patet: quia actus beatificus est quo aliquis diligit deum. super omnia actus peccati est quo aliquis diligit quod est dei offensiuum: vel habet nolle sicut odit quod deus eum diligere vult vel diligit aliquid contra prece ptum suum. nunc autem isti actus formaliter repugnant diligere deum super omnia et diligere aliquid offensiuum dei vel contra preceptum dei: quia eoipso quo diligo illud quod est dei offensiuum non diligo deum super omnia Secundum patet: quia actus meritorius est quo diligo deum propter se vel propter honorem diuinum actus autem peccti cuiuscumque mortalis est actus quo diligo aliquid contra voluntatem diuinam vel preceptum diuinum: et ita semper actus peccati mortalis est aliquod obiectum partiale quod repugnat obiecto partiali actus meritorii. et per consequens ratione illorum obiectorum repugnat actus meritorius cuilibet actui peccati. Exemplum. velle errare propter honorem diui num est actus absolutus: sed velle absolute occidere non est actus peccati mortalis: quia tale velle caret omni circumstantia tam bona quam mala. et per consequens potest velle occidere sine omni peccato: sed tantum velle occidere contra preceptum diuinum vel contra honorem diuinum t per consequens cum omne pectatum mortale habeat tale obiectum partiale repugnans formaliter obiecto partiali tam actus beatifici quam meritorii. sequitur quod vniversaliter actus beati ficus et actus meritorius repugnant omni actui peccati mortalis formaliter et intrinsece quantum ad substantiam actus. Sed dubium est propter aliqua praedicta de caritate vtrum aliquis potest vitare omne peccatum mortale ex puris naturalibus sine omni caritate. et videtur quod non: quia tunc aliquis posset mereri vitam eternam ex puris na turalibus. tunc etiam sequeretur error pelagii qui hoc pouit. Respondeo quod sic respectu cuiuscumque obiectu potest voluntas elicere aliquem actum sine caritate et respectu eiusdem obiecti potest elicere cum caritate quia quodlibet obiectum quod potest apprehendi ab intellectu et dictari esse eliciendum cum caritate existente in anima potest sic comprehendi et dictari ipsa non existente in anima: sed caritate existente potest aliquis vitare omne peccatum tam omnissionis quam commissionis. igitur etc. Et confirmatur: quia omnis actus meritorius et peccati est in ptante voluntatis: quia aliter non esset peccatum nec demeritorium. igitur potest omnem actum peccati suspendere et non elicere. et sic potest vitare pectantum omissionis et commissionis per suspensionem talis actus. similiter si teneatur elicere actum positiuum certo die et certa determinata hora: sicut si aliquis tenetur super omnia diligere deum domenico die et quaelibet similis sit in ptam te voluntatis potest tunc ex puris naturalibus et circa illa obiecta illum actum elicere. et per consequens potest vitare petatum omnissionis: quia constat quod se ponendo actum peccati non peccat: sed magis meretur de congruo nec eliciendo actum naturale diligendi vel aliquem consimilem circa omnia illa obiecta circa quae potest elice cum caritate peccet magis et de congruo meretur. igitur potest vitare ex puris naturaliibus omne pectantum. Ad argu mentum dico quod aliquis de congruo potest mereri gratiam ex puris naturalibus sicut aliquis diligens deum super omnia naturaliter secundum rectam rationem et alias circustan tias requisitas ad actum meritorium meretur primam infusionem caritatis: sed de condigno non potest aliquis mereri gratiam et gueriam sine caritate Ad errorem pelagii dico quod ipse posuit quod aliquis ex puris naturalibus potest vitare omne pecca tum actuale et originale et mereri vitam. eter nam de condigno et in hoc errat.

⁋ Ad tertium dubium dico quod idem actus numero non potest successiue terminari ad diuersa obiecta. ita quod primo terminetur ad vnum et postea ad aliud vel post ad diuersa obiecta sicut ponit Iohannes in primo de fruitione et propter illam rationem de transitu contradictorii in contradictorium quam fecimus contra Iohannem in materia de fruitione que cum ibi et alibi frequenter et diffuse ponantur ideo nunc pertranseo.

⁋ hec sunt que M. Guilhelmus de ocham super quattuor sententiarum libros scripta reliquit: inter que siqua offendantur discrepantia: danda est venia auctori: qui veluti profitetur in diuersis locis diuersas nunc recitat nunc in sequitur opiniones. Porro impressori etiam gratie sunt referende qui ea tam fideliter et tam ter se: ad optimi maximi saluatoris nostri laudem et studiosorum commoditatem multipr icauit.

⁋ Impressum est autem hoc opus Tugduni per Iohannem trechsel alemannum: virum huius artis solertissimum. Anno domni nostri. h.

⁋⁋ E⁋ E. xev. Die vero decima mensis nouembris Taus omnipotenti deo Ad lectores eorum qui in praemis versiculorum clementis notificantur commendatiumculaMrandia cum multo magnarum pondere rerum Uerba: meduseis non tamen hausta vadis. Immo nec arguto que concrepitantia plectro Tetitiam vacuis mentibus: attulerint. hinc inquam fucus morosior exulat omnis: Et clarent magne sensa profunda rei. Tustrator siquide rerum penitissimus occam Magno atque audaci preditus ingenio: Unus doctori subtili obsistere suetus: Multorum votis sepe vocatus: adest. hic olim extorris: nunc o studiosa iuuentus Uestro sese offert et sua iudicio. Nesciuit viuens cuiquam concedere: doctus

⁋ Contra precipuos arma mouere duces. Digna inquam arma piis et sane relligiosis Eloquii: et mentis dogma scientificem Sminaquando quidem superat mors omnia liquit Contentus paruo funeris obsequio. Clara tamen nobis quae plurima scripta reliquat Auctoris rediment nomen ab interitu Mille licet mundo det mundi conditor annos Iincolumem linquant tempora summa virum Miraris forsan qui tanto munere donem Preter pontificis iussa verenda hominem. Reuera nihil huic mens est subscribere: verum Eius scripta mori non patientur eum. Si tamen ex multis placeant que pluribus: optes Scire: huius titulum codicis inspicitoInuenies etenim sanctorum sensa quaternis Traducta: hic totidem clarificata libris. Talia sollicitus potuit tibi munera Trechsel steddere Trittemio preditus auspicio. Esse autem memorem studiosum condecet omnem Cum nihil ingrato fedius esse queat. hoc siquidem pacto maiora volumina quibit Suscipere impensis multiplicanda suis: Et studiosa cohors doctorum freta bonorum Tumine: sydereas discet ad re vias. fegistrum huius operis. a. be. c. sits is sncti eso hici s is nctm nn o. p. si. itus sanctus st ct t anctis est a. bb. cc. do. es. far. grg. hh. Item AI. I. C. De. C. licet soc hes hace a hecs non. Si pacet sc. S.i Tet. U. sunt quaterna. Iet. Qi. terna. et. Tquinternum. Centilogii AA. et D Sequaterna.

PrevBack to Top

On this page

Quaestio 16