Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Questio. iii. Ad euidentia predictorum quaero. Utrum aliquid reale possit diistingui secundum rationem ab aliquae reali. Quod sic secundum philosophum primo phi. et in diuersis loqui aliqua stit idem subecto et tamen non sunt idem ratione aliqua autem sunt idem et subeacto et ratione erg aliqua quorum quodlibet est reale stet idem ratione. et per consequens eadem ratione aliqua realia possunt distingui ratione.

⁋ Ad oppositum probatum est prius. quod sicut nlla ratio potest distingui realiter ab alia ratione. ita nihil reale potest distingui ratione ab aliqua reali.

⁋ Ad quonem respondeo secundum praedicta in praececudm. q. quod nihil reale potest distingui nec esse idem ratione cum aliqua re ali. ita quod sicut distincto rationis et identitas rationis se ha ad entia rationis. ita differentia realis et identitas realis se habet ad etia realia et hoc forte non excludendo distinctionem formalem et identitatem vbi debet potesi. Ideo dico quod nlla res nec a seipsa nec a quaecumque alia poterit distinguivel esse eadem ratione hoc probo sic. si aliqua eadem resa seipsa vel ab alia redifferat ratione haec non esset nisi perper diuersas rationes fabricatas circa eamdem rem vel easdem res vel quia aliter concipitur eadem res ab intellctum: sed primum non sufficit qui sicut intellectus potest formare diuersas rationes circa eandem rem. ita causa realis potest formare diuersas res realiter distinctas circa eandem rem. sed non obstante quod circa eandem rem et in eadem re fiant res diuerse realiter distincte nunquam dicetur quod illa res realiter distinguitur a seipsa. Sed quod precise ille res facte vel aggregate ex illa vna et duabus rebus factis distinguntur realiter. sicut si in lacte fiant albedo a dulcedo. nunquam propter hoc dicetur quod lac distinguatur realiter a seipo. sed quod albedo distinguitur realiter a dulcedine. et aggregatum ex lacte et albe dine distinguitur realiter ab aggregato ex lacte et dulcedine. sicut vnum compositum ex hac materia et hac forma distinguitur realiter ab vno composito ex eadem materia et vlla alia forma. et nunquam diceretur vere quod hec materia distinguitur a seipsa realiter. ergo quantumcumque intellectus fabricet diuersas rationes circa eandem rem nunquam dicetur quod hec res distinguitur ratione a seipa. sed quod hec ratio distinguitur ratione ab illa ratione. et quod aggregatum ex hac reet hac ratione distinguitur aliquo modo ratione ab aggregato ex hac re et illa ratione. Et ita nunquam aliqua res distinguitur a seipa ratione propter diuersitate rationum que non sunt ipsa. sicut nec distinguitur realiter a seipa propter diuersitatem rerum quarumcumque quae non sunt ipsa. Nec secundum sufficit. quia si aliqua res sit aliter et aliter conceptibilis. aut illud quodconcipitur est idem omnibus modis. siue accipiatur vno modo siue alio modo. ita quod illud quod est obiectum nullo modo nec secundum rem nec secundum rationem multiplicatur. quamuis ipsi modi concipiendi qui non sunt ipsa res concepta multiplicentur. aut ipsum obiectum aliquo modo multiplicetur saltem secundum rationem. ita quam sint plura obiecta formalia secundum modum loquendi aliquorum. si primo modo arguo sicut prius. quod ipsa res non distinguitur ratione a seipsa. sed quod illi modi concipiendi sic distinguuntur re vel ratione. et ipsa res nullo modo. hoc confirmo. quia sicut idem multiplicatione a parte obiecti potest aliter et aliter concipi ab intellectu. ita idem sine. omni multiplicatione a parte obiecti potest aliter et aliter videri oculo corporali. et aliter et aliter audiri et vniversaliter a quocumque sensu sentiri. eodem modo potest eadem res inaimata alteri rei inamimate aliter et aliter approximari. et tamen propter istam alietatem non dicetur res distingui a seipa nec re nec ratione. Non re certum est.

⁋ Nec ratione. quia etiam secundum istos distinctio rationis non causatur nisi ab intellectu. ergo non a sensu Nec ab aliqua re inanimata. ergo eodem modo propter hoc quod res aliter et aliter concipitur. non dicetur ipsa res distingui nec re nec ratione.

⁋ Si dicitur quod obiectum ipsum aliquo modo multiplicatur ita quod sint plura obiecta formalia. Aut illa multiplicatio est ex natura rei aut tantum per actus intellectus. Si primo modo ergo non distinguitur ratione sed ex natura rei. Si secundo modo arguo sicut prius. quod per nullam operationem quam intellectus facit quocumque siue in ratione siue in re potest eadem res distingui ratione a seipsa.

⁋ Ideo dico quod exce¬ pta distinctione vel identitate formali. et que est ex natura rei. et quo est difficillima ad intelligendum et quae non est ponenda nisi vbi fides compellit. nihil distinguitur ab: aliquo nisi sicut ens reale ab ente reali. et omnis talis distinctio est distinctio realis. nec plus dependet ab intellectu quam ipsa entitas dependet ab intellectu. vel distinguitur sicut ens rationis ab ente rationis. et omnis talis distinctio est distinctio rationis. quae identitatem realem simpliciter excludit. sicut ens rationis non potest esse ens reale. Uel distinguitur sicut ens reale ab ente rationis. vel econuerso. et illa distinctio stricte et proprie nec est realis nec rationis. sic et ipsa distincta nec sunt entia realia nec entia rationis. sed est quasi media. quia vnum extremum est ens reale et aliud est ens rationis qualiter autem debe at vocari non curo ad praesens. quia hoc est in voluntate loquentium. vel distinguitur sicut aggregatum ex re et ratione. ab ente reali vel ente rationis vel a consimil aggregato. et illa distinctio sicut nec praecedens. nec est proprie et stricte realis nec rationis. propter eandem rationem. Et sicut dico de distinctione reali et rationis. eodem modo proportionabiliter dico de identitate reali et rationis eodem modo proportionabiliter sibi opposita.

⁋ Sed contra praedicta potest argui multipliciter. quod aliqua possunt esse eadem res et tamen distingui ratione. et hoc probatur multipliciter. primo sic secundum commentatorem. xii. meth. com men. xxx. in eis quae sunt forma non in materia dispositio a dispositum reducitur ad vnum in esse. et in duo in consideratione. ergo dispositio a dispositum sunt vnum in esse. et per consequens sunt vna res. et tamen sunt duo in consideratione. et per consequens si sunt duo sunt distincta. et non nisi ratione aliqua. ergo duo distincta ratione sunt vna res.

⁋ Preterea commentator ibidem intellecrus est natus diuidere adunata in esse in ea ex quibus com ponitur. ergo aliqua sunt vnum in re. et tamen intellectus diuidit ea quod non est possibile sine distinctione rationis. ergo etc.

⁋ Item ibidem multiplicitas in deo non est nisi in intellectu non in esse. ergo in deo sunt multa quae sunt vnum in esse. et tamen multa in intellectu. ⁋Preterea. iiii. me tha. ens et vnum dicunt eandem rem. et tamen distinguuntur aliquo modo et non nisi ratione.

⁋ Eodem modo potest argui de vero et bono. de subiecto et passione. (Similiter principium et finis in puncto aliqui distinguuntur et sunt vna res

⁋ Similiter currere et cursus sunt vna res.

⁋ Similiter. iii phi. actio et passio sunt vnus motus. et tamen aliquo modo distinguuntur. Similiter secundum Ari. et commentatorem primo phi. Materia est eadem secundum substantiam. et plura secundum esse.

⁋ Preterea ydee in mente divina realiter sunt ipsa divina esentia. et tamen distinguuntur. quia aliter non essent plures ydee. non magis quod plures essentie.

⁋ Preterea quod idem possit differre a seipso vldetur sortes in foro distinguitur aliquo modo a seipo in theatro. Similiter secundum porph. sortes puer differt a seipso sene. ergo eodem modo eadem res concepta sub vna ratione differt a seipsa concepta sub alia ratione et non nisi ratione. ergo etc.

⁋ Preterea. iii. videtur quod aliquid distinguitur ab aliquo nec sicut res a re. nec sicut ens rationis ab ete rationis etc. quia tenebra distinguitur a luce et ab aliis rebus. et tamen nullo praedictorum modorum. Similiter negatio differt ab affirmatione. et tamen nllo praedictorum modorum. Quarto videtur quod attributa divina sint ipsa esen tia diuina. et tamen per praedicta distinguuntur ratione. quia aliqua est per fectio simpliciter que in quolibet melius est ipsum quam non ipsum. tunc quero. aut ipsa perfectio simliciter que in quolibet est melius ipsum quam non ipsum est omnibus modis divina essentia. aut non. si sic. ergo n esset nisi tantum vna perfectio simpliciter. Similiter tunc nihil aliud esset dicere quod sapientia est perfectio simplex. quam quod sapientia est divina essentia. Si autem non sunt idem omnibus modis et non potest esse nisi divina essentia realiter. quia tunc esset aliqua perfectio simplex quae non esset realiter divina essentia. ergo aliquid quod est realiter divina essentia. et tamen non est omnibus modis divina essentia. ergo distinguitur saltem ratione.

⁋ Ad primum istorum dico quod intentio commen. est quod possunt esse aliqua nomina vel conceptus quae distinguunt subiectum et praedicatum. quae nata sunt esse in intellectu obiectiue. quia solus intellectus potest facere propositionem. preter propositionem prolatam et scriptam et alia huiusmodi. et ita in intellectu distinguuntur. que tamen reducuntur ad vnum in esse. sicut duo signa reducuntur ad aliquod vnum signatum. que tamen non sunt realiter illud vnum signatum. Ita in proposito omnia posteriora de deo non significant nisi praecise vnum in deo omnibus modis idem que tamen non sunt svnonima. quia habent distincta siguisicata non in deo sed extra deum. Et quod hec sit intentio comme. patet per illud quod dicit ibi dem. sicut est intelligendum cum dicis ipsum scilicet deum esse viuum et habentem vitam sunt idem in subiecto. et duo secundum modum. non quia significant idem omn nibus modis. sicut significant nomina svnonima. neque sicut principale et secundarium alias suppositum. quia suppositum significat illud quod significat principale et aliquid magis. vita ei significat aliquid non in subiecto. viuum autem significat aliquid in subiecto. scilicet formam in materia et habitum in subiecto. habe ergo sunt disponnes significatioritum nominium in eis que sunt forma in materia. Ex ista aucte patet quod loquitur de distinctione nominim significantium et identitate significati. Et vult dice re quod nomina significantia quedam sunt nomina svnoni na qualiter non se habent nomina dicta de deo. quorum vnum praedicatur de alio. quedam sunt nomina se habentia sicut abstractum et concretum. que si verificentur in rebus compositis. concretum significat illud quod significat abstractum et aliquid aliud realiter differes. sicut ponit ibidem exempla. Si autem praidicantur de deo non significant aliquid distinctum in deo. et hoc est quod subdit ibidem dicens. quando autem fuerit considerata dispositio et dispositum in eis quae non sunt in materia reducitur ad vnam intentionem omnibus modis. et nullus modus est quo praedicatum distinguitur a subiecto extra intellectum. sex ex natura rei. Ex ista auctoritate patet quod non intelligit aliam distinctionem nisi inter praedicatum et subiectum. sed praedicatum et subiectum sunt nomina vel conceptus quidam qui non sunt realiter deus. ergo nulla quae sunt realiter ipse deus sunt distincta in intellectu. Et ideo dicit signanter. quod reducitur ad vnam intentionem omnibus modis. ita sicut signa reducuntur ad vnum signatum omnibus modis quod nec distinguuntur re nec ratione. Et ita per dispositionem et dispositum non intendit commentator aliquid in deo realiter. sed predicatum et subiectum que supponunt vere et proprie pro deo. Si dicitur quod secundum commentatorem ibide. dispositio et dispositum non sunt no mina svnonima. ergo quamuis hec nomina viuum et vita et huiusmodi. quae sunt communia rebus creatis in quibus est distinctio realis importata per concretum et abstractum propter talem distinctionem non essent nomina svnonima. tamen ista nomina deus et deitas essent svnonima. quia nulla penitus distinctio in portatur per ista nomina nisi sit aliqua non identitas deo.

⁋ Pretereterea. ibidem essentia si fuerit accepta secundum quod est posita et suerit disposita aliqua dispositione. tunc dispositio et dispositum vnum erit in pre dicatione et duo in intentione prout praedicatum differt a subiecto. sed tamen secundum eum ibide aliter est in deo a aliter in rebus compositis. Et cum predicatum equaliter differt a subiecto in vna pro positione et in alia. si predicatum et subiectum sunt precise nomina vel conceptus. ergo oportet secundum eum quod in re ipsa aliter sit distinctio in rebus separatis a materia. et in rebus composium ita quod in separatis sit tantum distinctio rationis in aliis distinctio realis.

⁋ Preterea ibidem cum intellectus componit aliquam propositionem ex dispositione et disposito in talibus rebus. scilicet separatis a materia. tunc non intelligit ex eis no mina svnonima. ita quod propositio sit secundum nomen non secundum intentionem. sed intelligit ea esse diuersa secundum assimilationem secundum quod intellectus accipit duo. quorum proportio ad inuicem alterius ad alterum sit. sicut praedicati ad subiectum.

⁋ Ad primum istorum potest dici dupliciter. Uno modo quod illa nomina que habemus de deo scilicet deus et deitas non sunt svnonima. quia nomina aliqua sunt quibus correspondent aliqui conceptus simplices. vel aliquis conceptus simplex. Et si idem conceptus simplex correspondeat illis possunt dici nomina svnonima. Aliquibus autem nominibus non correspondent iidem conceptus compositi. et talia nomina non oportet quod sint svnonima. et hoc propter distinctionem repertam in illis conceptibus compositis. cum vna pars potest alicui competere cui alia pars non competit. Ita est de deo et deitate. secundum enim quod a nobis imponuntur eis correspondet vnus conceptus proprius deo. quia nullus simplex proprius deo est nob possibilis. et vna pars illius conceptus competit alicui cui alia pars non potest competere. Sicut deus dicit ali quod ens intellectuale vel intelligens et sic de aliis que competunt deo. ita quod quodlibet est in plus et totum est equale. deitas autem dicit omnia illa magis in absoluto. et de il aliquod abstractum competit alicui cui non competit concretum et econuerso. vt descriptio exprimes quid nominis deitatis sit ista. ens quod est sapientia voluntas et huiusmodi.

⁋ Aliter potest dici secundum vltiam auctoritatem allegatam. quod talia nomina quae imponuntur secundum assimulatione abstracti et concreti vbi sigificnat realiter distincta non sunt svnonima. quia praecise imponuntur secundum assimulationem istorum quae non sunt nomina svnonima Et hoc est quod dicit. quod in talibus accipiuntur duo scilicet nomina quorum proportio ad inuicem alterius ad alterum est: sicut proportio praedicati ad subiectum. Et quo hoc sit intelligendum subdit dicens. Intellectus enim non potest intelligere idem his duobus modois secundum similitudinem ad propositionem cathegoricam in rebus compositis sicut intelligit multa secundum similitudinem. hoc est intellectus potest formare duos conceptus in quibus quasi intelligitur deus. quia aliter non potest intelligi et hoc secundum similitudinem ad duos conceptus. quorum vnus est concretus et alius absolutus formatos de re composita. ita quod nisinueniret in rebus compositum concretum et abstractum distingui quo ad signatum. non formaret tales conceptus de deo nec imponeret talia nomina. et talia nomina non sunt nomina svnonima. et ratio huius potest esse. quia aliquis potest scire signatum vtriusque vocabuli. et tamen ignorare vtrum vnum praedicetur de reliquo sicut aliquis ignorans vtrum ens simpliciter primum sit simplex vel co positum. potest scire quid intelligitur per hoc nomen deitas et etiam quid intelligitur per hoc nomen deus. et tamen dubitare an deitas sit deus. sic potest dubitare an albedo sit alba. sic est potest aliquis scire quid importatur per hoc nomen intellectio angelica et quid importatur per hoc nomen intelligentia. et cum hoc tamen igrare an intelligentia sit intellectio. quia philosophi posuerunt quod sic. quod tamen secundum rei veritatem est simpliciter falsum. Et ideo talia nomina taliter disposita non sunt nomina svnonima. qui de nominibus svnonimis non potest sciri quid significtu et tamen ignorare vtrum vnum vere praedicatur de reliquo pet inductiue

⁋ Ueruntamen sciendum quod svnonima ut duplicia. quedam sunt svnonima. quia simpliciter ideo significant et connotant. ita quod nihil significatur nec connotatur per vnum quin eodem modo significatur et connotatur seu consignificatur per reliquum. et sic deitas et deus homo et humanitas. et multa talia sunt svnonima sed sic non accipio hoc svnonima. quamuis alibi sic accipiam. Aliter duir aliqua svnonima quae significant vt primo modo. et praeter hoc tam imponentes quod vtentes omnes per ea intelligunt quod simpliciter idem significant et conno¬ tant modo praedicto. et isto modo homo et humanitas. deus et deitas non sunt svnonima. et hoc quia reliquerunt in dubio quantum est ex impositione istorum nomini an hec sit vera. homo est humanitas. vel falsa. et ita de aliis.

⁋ Ad secundum patet. quod illa essentia non potest aliter disponi: nisi sicut illud de quo aliquid predicatur disponitur ipso praedicato. Et tunc dico quod dispositio et dispositum erunt vnum in praedicatione. hoc est dictum pro eodem simpliciter supponent. et tamen erunt duo in intentione. quia illa seipsis erunt duo formaliter. quo subiectum et praedicatum sunt duo. ita quod nunquam formaliter et realiter sunt vnum sed supponunt pro vno. sicut hec vox homo et hec vox anial sunt vnum in praedicatio sie. hoc est non sunt vna res realiter. sed in illa praedicatione supponunt pro vna re realiter. Et quando dicitur secundum ipsum. quia aliter est in rebus abstractis et compositis. Dico quod verum est quantum ad illud pro quo ter mini supponunt.

⁋ Ad aliud patet quo talis propositio est non tantum secundum nomen scilicet svnonimum. sed dico secundum in tentionem et assimilationem modo declarato.

⁋ Ad secundum dico quod adunata in re sunt aliqua multa distincta realiter facientia tamen vnum in re. sicut se habet materia et forma subiectum et accidens et huiusmodi. d talibus verum est quod intellectus potest separare vel diuidere ea. hoc est potest intelligere vnum non intelligendo reliquum. quamuis vnum non sit in re sine reliquae vel secundum intentionem commen. aliquando vnum non possit esse sine reliquo. et de talibus loquitur commentator. Unde dicit intellectus natus est diuidere adunata in esse. iet que faciunt vnum in esse ex quibus componitur. quamuis non diuidantur in esse. sicut diuidit materiam a forma. et formam a composito ex materia et forma. Intelligit ergo tantum de rebus distinctis et hoc est bene possibile. Quod tamen a et be sint vna res et a non distinguatur realiter a b. et tamen quod intellectus diuidat a: a b intelligendo a et non intelligando b. vel econuerso est impossibile.

⁋ Ad tertium dico quod multiplicitatem esse in deo potest intelligi multipliciter. vel quod sit in deo realiter et subiectiue aliqua multiplicitas. et hoc est impossibise secundum intentionem commeta. aut quod sit multiplicitas in deo per predicationem. quia esse in vno modo secundum Damascenum in logica sua est dici de re. et isto modo multiplicitas est in deo. hoc est sunt multa predicabilia de deo. Et ideo sunt tantum in intellectu. scilicet obiectiue secundum vnam opinio nem. vel subiectiue secundum aliam et non in deo. scilicet realiter et subiectiue.

⁋ Ad aliud quod ests et vnum si supponant personaliter potius sutit vna res et vna natura quam dicant eandem naturam. et si sic supponant non aliter distinguuntur ens et vnum. quam ens et ens. et vnum et vnum. Si autem supponant simpliciter vel materialiter. sic non sunt vna res nec vna nam. Sed dicunt eandem naturam et distinguuntur inter se. sicut duo conceptus vel duo nomina que non sunt svnonima. quia aliter et alii significant eandem re et naturam modo prius exposito Et hoc est quod dicit commen. iii. meth. commento. iii. quod necesse est vt ens et vnum significent eandem naturam non diuersas naturas. Et post subdit dicens quod significant vnam essentiam sed modis diuersis.

⁋ Et post subdit dicens. iste homo significat vnum hominem per consignificationem. et tunc propalatur hoc nomen vnum. Et ideo non erit differentia inter duas significationes nisi quia in illo significatur vnum per consignificationem et in hoc per propalationem. Ecce quod intelligit de nominibus quod significant eandem naturam. non quod sint eadem natura. qualiter autem non sint nomina svnonima potest patere ex praedictis in praecedentibus quaestionibus et partim ex ista quaeone.

⁋ Per idem dico sicut prius ad illud de bono et vero. quod si in ista propositione. bonum et verum sunt idem realiter termini supponunt personaliter. est propositio vera. si supponunt simpliciter. est simpliciter falsa

⁋ Per idem ad illud de principio et fine in pum cto quod principium et finis si supponant personaliter. hoc est pro illo quod est realiter principium et finis. nullo modo distinguntur in re nec ratione. si autem supponunt pro conceptibus vel nominibus. hoc est simpliciter vel materialiter. sic distinguuntur nec sunt vna res sic accepta sed ita significant eandem rem. ideo de eadem re verificantur. connotant tamen distinctas medietates hoc. dictum sit si punctus sit alia res a linea. sicut communiter ponitur. de quo alias.

⁋ Ad aliud de curre re et cursu per idem. quod si supponunt personaliter potest aliquo modo concedi quod sunt vna res. nec ratione distiguuntur. nec aliquo modo distinguuntur. non plus qua currere et currere. vel cursus et cursus. Si aut supponant simpliciter vel materialiter. sic non sunt vna res. sed significant eandem rem et diftinguuntur int se. nec vnum realiter nec secundum rationem est idem alteri non plus quam sortes est idem platoni.

⁋ Ad aliud de actione et passione alias patebit.

⁋ Ad aliud dico sicut patebit alias. quod ydee in menre diuina no sunt realiter ipsa diuina essentia.

⁋ Ad aliud dico quod nihil differt a seipo. et ideo de vi sermonis non dicibet concedi quod sortes in foro differt a seipso in theatro vel in choro. quia siue sortes sit in choro siue in foro cum non sit simul in vtroque est falsa implicatio si vtrumque remaneat affirmatum. si autem secundum negatum tunc si sortes sit in foro erit hoc vera. Sortes in foro differt a sorte in choro. quia valet istam sortes in foro non est sortes in choro. quia non erit in choro Et verum est tunc quod sortes in foro non est realiter sortens in choro. sed ex hoc non sequitur quod idem differt a seipo. nisi idem esset sortes in foro et sortes in choro. Eodem mdomodo non est dicendum quod lac album differi a lacte dulci. tamen pro intentione loquentium dico quod intendebant non quod tales propositiones de vi sermonis sunt vere. sed quia per ista nomina importantur aliqua diuersa. Et certum est quod chorus et forum distinguuntur re¬ aliter. Et eodem modo si autores dicunt quod tales propositiones lac album et lac dulce distinguuntur. inter ligendum est quod intelligunt quod ista nomina important aliqua distincta. quia important albedinem et dulcedinem. Etiam aliter possunt intelligere quod illa aggregata distinguuntur. sed hoc non est de vi sermonis. quia de vi sermonis. sic lac album et maxime in tali propositione non habet suppositionem pro aggregato tali. sed praecise pro subiecto.

⁋ Et si dicitur quod pro eodem supponeret lac et lac album. et per consequens idem esset di cere. lac est substantia. et lac album est substantia

⁋ Preterea hoc est vera. lac album est aggregatum per accidens. aut ergo lce lac habet suppositionem simplicem. aut personalem aut materialem NNon siui plice nec materialem. quia nec conceptus nec illa vox est aggregatum per accidens ex subiecto et accidente. ergo habet suppositionem personalem. ergo quando supponit personaliter supponit pro tali aggregato.

⁋ Ad primum istorum dico quod quamuis supponant pro eodem. quia tamen non necessario supponunt pro omni eodem. et quia aliquid importatur per vnum quamuis pro illo non supponant quod non importatur per reliquum. ergo magna est diuersitas ponendo vnum vel reliquum. Ad secundum respondeo quod hec propositio. lac album est aggregatum per accidens ex subiecto et accidente. non est vera de virtute secunmumo nis. quia talia non habent de virtute vocis supponere. nisi praecise pro subiecto quia si possent suppo nere pro aggregato. tunc sequeretur quod lac album est aggregatum per accidens. ergo lac est aggregatum per accidens. quia omne lac album est lac. et tunc arguatur in tertia figura sic lac album est aggregatum per accidens. omne lac album est lac. ergo lac est aggregatum per accidens. conclusio est falsa. et non minor. ergo maior. Item quando supponit terminus personalit. particularis et indiffinita conuertuntur. ergo illa conuertuntur aliquod lac album est aggregatum per accidens. et lac album est aggregatum per accidens. sed ista est falsa. aliquod lac album est aggregatum per accidens. ergo et reliqua. Ex isto patet quod talium terminorum. homo albus. lac album. et huiusmodi non sunt aliqua supposita per se. puta talia. iste homo albus. hoc lac album et huiusmodi. et aliqua per accidens. puta sortes et plato et huiusmodi. quia terminus supponens personaliter si sit communis supponit pro suis supposit. sed iste terminus homo albus non supponit nisi pro sorte et platone et huiusmodi. ergo non habet alia supposita. Sciendum est tamen quod per se suppositum dupliciter accipitur. Uno modo pro aliquo per se contento sub aliquo communi. quod comune vere predicatur de pronomine demonstrante precise illud suppositum. Sicut sortes continetur sub homine. et de pronomine demonstran. te precise sortem verificatur homo. Nam hec est vera. hoc est homo demonstrando sortem. aliquam imperfectionem annexam habentem. et isto modo nulla est perfectio simpliciter nisi essentia diuina. Nec sic perfectio simpliciter potest competere alicui cre. ature. quia talis perfecto simpliciter vocata est omni crea ture repugnans. Aliter accipitur perfectio simpliciter large et improprie pro omni conceptu ad quem consequentia formali non sequitur illud esse imperfectum: de quo verificatur. sicut non sequitur formaliter. a est sapiens. ergo a est imperfectum. Nec sequitur. a est bonum. ergo a est imperfectum. et sic de multis talibus. Et tales perfectiones simpliciter sunt multe et sunt attributa diina. et possunt competere creature. quia sunt conceptus quidam communes deo a creature. Et sic intelligit anselmus. quod in quolibet est melius ipsum quam non ipsum. scilicet quia ex tali non sequitur formaliter illud esse imperfectum de quo verificatur. et ex quolibet sibi in compossibili sequitur formaliter ipsum esse imperfectum Sicut ex hoc quod a est sapiens non sequitur formaliter quod a est imperfectum et ex quolibet cui repugnat formaliter esse sapiens sequitur formaliter ipsum esse imperfectum de quo verificatur. et ita aliquid esse eo melius.

⁋ Ad argumntum principale dico quod philosophus non accipit esse vnum ratione vel distingui ratione sicut modo loquimur in proposito. sed illa dicit esse vnum ratione. que habent vnam rationem. hoc est vnam diffinitionem exprimentem quid nominis. et illa distingui ratione que non habent vnam diffinitionem. et ita talia verba nihil sunt ad propositum

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3