Quaestio 5
Quaestio 5
Questio. v. SImiliter circa idem quero secundo Utrum vniversale et vniuocum sit vera res ex animam realiter distincta ab indiuiduo. in eo tamen realiter existens. realiter multiplicata et variata.
⁋ Quod sic. Primo quod sit res extra animam realiter distincta ab indiuiduo quia secundum consemeneie. vii. meth. commen. xlvi. vniversale non significat substantiam nisi substantiam quam significat pars. ergo res significata per vniversale est pars. sed pars realiter distinguitur. a toto. ergo etc. Quod autem sit multiplicata et variatam patet per idem. quia pars variatur ad variationem totius cuius est pars. et hoc si simul sit pars multorum totorum.
⁋ Ad oppositum. omnis res extra animam distincta ab indi uiduo. in eo tamen realiter existens. realiter multiplicata et variata est pars eius essentialis vel accidens eius. sed inter totum et partem. similiter inter subiectum et suum accidens est talis proportio. quod si vnum sit singulare. reliquum erit singulare. ergo omnis talis res est vere singularis. et per consequens non est vniversalis
⁋ Ad quaonem est vna opinio quae imponitur doctori subtili a quaibusdam. sicut ab aliis opinio recitata et improbata in precedente quaone sibi imponitur. Et est opinio quod vniversale est vera res ex animam distincta realiter ab vna differentia contrabente. realiter tamen multiplicata et variata per talem prfram contrahentem. Sed ista opinio videtur esse simplicitur falsa. quia res realiter distincta ab alia re. se ipsa vel per aliquid sibi intrinsecum distinguitur ab eadam re. sed humanitas quae est in sorte secundum istam opinionem realiter distinguit ab humanitate que est in platone. ergo seipsa vel per aliquid intrinsecum distinguitur ab ea. ergo circumscriptums differentiis contrahentibus iste bumanitates distinguuntur. sed non distinguuntur specie. ergo numeraliter. ergo vtraque ipsarum se ipsa sine ifferentia phbente est vna numero et singularis. Et si dicitur viste humanitates non sunt per se in specie. quia praecise indiuidua non sunt per se in specie. et ideo seipsis no distinguuntur numeraliter. hoc nihil est. quia quamuis forme non sint per se in specie. sed tantum composita. tamen vere due forme etiam materiis circuscriptis distinguuntur numeraliter
⁋ Unde due anime separate numeraliter distinguuntur. ergo non obstante quod iste humanitates ortis et platonis non sint per se in specie. tamen numeraliter distinguuntur circumscriptis quibuscumque realiter differentibus
⁋ Contra hunc nitas sortum per te realis distinguitur a differentia contrhbente illam humanitatem. aut ergo seipsa realiter distinguitur. aut per illud conthens. Non per ipsum contrahens. quia nihil distinguitur ab a per ipsum a. sed magis est idem ipsi a par a. ergo humanitas seipsa distinguitur a differentia contrahente. ergo sunt hic due res re aliter distincte seipsis. sed hoc non est possibile. nisi vtraque sit vna numero. ergo humanitas illa distincta realiter ab illa differentia contrahente est vna numero. ergo et numeraliter distincta. ergo non est hec vna numero per illam differentiam contahentem. sed per seipsam. Similiter quando aliquid seipso realiter distinguitur ab aliquo sibi extrinseco. eadem ratione distinguitur seipso ab alio sibi extrinseco. ergo si humanitas sortis seipsa realiter distinguitur a differentia contrahente. eadem ratione seipsa distinguitur realiter ab humanitate platonis. Confirmo. quia non videtur contradictio quod humanitas sortis separetur a differentia contrahente. et similiter humanitas platonis. Tunc quero. aut illa humanitas non variata que fuit sortis realiter distinguitur ab illa humanitate quae fuit platonis. aut non. Si sic. habetur propositum quod distinguntur realiter seipsis. quia per differentias contra hbentes. non distinguuntur. cum ille non sint. Si non distinguuntur realiter. Contra. impossibile est duas res non facientes per fe vnum facere vel esse per se vnum. nisi per realem compositionem. ergo iste humanitates realiter componuntur et per consequens haber pro positum quod seipsis distinguuntur. quia partes eiusdem compositi semper seipsis vel per aliqua sibi intrinseca realiter distinguuntur
⁋ Preterea non est inconueniens. quin saltem per potentiam diuinam quelibet res absoluta intuitiue videatur absque visione alterius rei absolute. ergo humanitas quae est in sorte potest intuitiue videri sine differentia contrahente. et humanitas quae est in platone eodem modo. sed talis videbiteas distingui loco et situ siue per quantitatem siue. non. non curo. quia nihil refert. ergo videbit eas distingui. sed nullus cognoscit in particulari et distincte aliqua distingui essentialiter nisi cognoscat in particulari principia distincta intrinseca. ergo iste humanitates seipsis distinguuntur. et per consequens sunt seipsis. Secundo arguo. quia si humanitas sit alia et alia ergo tot erunt species specialissime quot sunt indiuidua. consequens est falsum. quia tunc tot essent genera generalissima necessario quot sunt indiuidua quod videtur absurdum. consequentia patet. quia si humanitas dicat speciem specialissimam. aut humanitas sortum et platonis aut alia que non est hec nec illa. Si primum et non plus vna quam alia. ergo sunt due humanitates hic. quarum vtraque est species specialissima. et per consequens sunt due species specialissime. Si detur secundum quaero de illa humanitate quae nec est hec nec illa. aut est vera res extra animam. et redit opinio improbata in quastione praecedenti. aut est tantum in anima. et tunc nullum vniversale est ex animam. Eodem modo mdo potest argui. Si homo sit species. quaero pro quo lod homo supponit. aut pro re extra animam. aut pro re in anima. Si secundo modo. habetur propositum. Si primo modo. aut illa res est sortes vel plato. vel in sorte et platone non variata nec multiplicata. et tunc redit prima opinio praecedentis quaestionis. Aut variata et multiplicata. et tunc habetur propositum. quod tot sunt species specialissime quot indiuidua. Et ex hoc sequitur. quod nulla res est species. quia tunc nulla res est communis. quia nec illa quae est in sorte nec illa quae est in platone. et nulla perpositum est praeter istas. ergo etc.
⁋ Preterea. tertio illa res quae est determinata ad vnum nec est indifferens ad multa. non est vniversalis. sed humanitas quae est in sorte. per te est determinata ad vnum nec potest in alio inueniri. Et secundum istam opinion nulla est humanitas nisi quae est in sortes et pla. ergo nulla res ex animam est vniversalis
⁋ Si dicatur quod isti humanitati quae est in sortes non repugnat ex se esse cum alia differentia cohbente. sed per aliquod extrinsecum determinatur ad hoc indiuiduum. et ideo quantum est ex se. est indifferens et communis.
⁋ Contra illud quod per nullam potentiam potest pluribus conuenire non est realiter et positiue commune. ergo si illa res quae est in sorte pernullam potentiam potest esse in alio. non est rea liter positiue communis. nec communior quam hec forma vel hec materia. quia vtraque istarum potest per potentiam diuinam esse in pluribus: saltem successiue
⁋ Preterea. sicut na ture de se non repugnat quod sit cum alio gradu. ita etiam illi gradui non repugnat ex se esse cum alia na tura. ergo tanta communitas erit in illo gradu indiui. duali contrahente. quanta in natura contracta.
⁋ hoc confirmatur. quia secundum istam opinionem. iste gradus indiuidualis contrahens realit est cum pluribus naturis contractis. scilicet cum natura omnium generum et specierum praedicabilium de illo indiuiduo. ergo realiter iste gradus magis erit communis ad diuersas naturas vniversales quam quecumque natura ad diuersa indiuidua. Et si dicas quod hic non est communitas per praedicationem: sed contas conexistentie. hoc non valet. quia consimilis communitas praecise potest esse nature communis ad indiuidua. quia secundum istam opinionem. illa natura vniversalis est realiter distincta ab isto indiuiduo. ergo non est communis per praedicationem talem. sed tantum per quandam coexistentiam. vel sicut is est communis toti
⁋ Ideo dico ad quaestionem. quod in in diuiduo non est aliqua natura vniversalis realiter distincta a differentia conthente. quia non posset ibi poni talis na tura nisi esset pars essentialis ipsius indiuidui. sed semper intertotum et parten est proportio. quod si totum sit singulare non commune. quelibet pars eodem modo est singularis proportionabiliter. nec potest vna pars plus esse singularis quam alia. ergo vel nulla pars indiuidui est singularis. vel quaelibet. sed non nulla. ergo quaelibet. Similiter si in indiuiduo essent talia duo rea liter distincta. non videtur includere contradictionem quin vnum istorum posset esse sine altero. et tunc posset esse gradus indiuidualis sine natura contracta vel econuerso. quorum vtrunque est absurdum. Similiter quod non sit talis natura. probant fere omns rationes posite in priori quaestione contra opinionem ibi improbatam.
⁋ Ad argumentum principale dico quod in vniuersale aliquo modo significat partem. quando illud vniversale est genus ad multa composita distincta formis specificis. Cuius ratio est. quia in quolibet suo significato neccessario inuenitur vna pars eiusdem rationis. non sic autem alia pars. et ideo magis dicitur significare illam partem quam aliam. Qualiter autem hoc sit intelligendum patebit in sequentibus. Et ideo vniversale non est realiter pars. et ideo non oportet quod realiter multiplicetur.
On this page