Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Questio tertia. UTrum de deo possimus habere plures conceprus quidditatiuos

Quod non. quia eiusdem rei simpliqu non possunt esse plures conceptus quidditatiui. sed deus est res simplicissima. ergo etc. minor patr Maiorem probo. quia conceptus est similitudo rei. se eiusdem rei simplicis non possunt esse multe similitudines. ergo etc.

⁋ Ad oppositum. omnis conceptus indicans substantiam dei est simpliciter quidditatiuus. sed secundum augustinum. patet de trini. deus dicitur sapiens. bonus iustus. secundum ubstantiam. sicut dicitur spiritus secundum substantiam. ergo omns isti conceptus sunt quidditatiui.

⁋ Ad quauestione videtur esse opinio quod de deo non potest haberi nisi vnus conceptus quidditatiuus. et alii conceptus sunt de nominatiui hoc potest persuaderi.

⁋ Quia omne commune ad multa si praedicatur de vno denominatiue praedicabitur de reliquo denominatiue. sed sapiens est vnum commune ad deum et creaturam. et predicatur de creatur denominatiue ergo et de deo.

⁋ Sed ista opinio non est vera. cuius ratio est. quia omnis conceptus non connotatiuus est quidditatiuus respectu illorum a quibus immediate abstrahitur. sed conceptus sapientie immediate abstrahitur a deitate et a sapientia creata. ergo est quiddi tatiuus respectu vtriusque. maior est manifesta qui non est maior ratio quod sit quidditatiuus respectu vnius quam respectu alterius. Minor etiam probatur. qui sapientia dicit conceptum communem deo a creaturis ergo immediate abstrahitur ab aliquo alio quam a creatura. et non nisi a deo. ergo etc.

⁋ Ideo dico quod respectu dei possunt esse pies conceptus quidditatiur non tamen erunt plures conceptus quidditatiur conuertibiles. Primum dico quod omnis ille conceptus est quidditatiuus respectu alicuius quae primo supponit pro ipsa quidditate. et non pro aliquo alio subiecto vel denominato ab illa quidditate. sed in ista deus est sapientia. supponit sapientia pro ipsa deitate que non est subiectum. nec quocumque modo denominatur ab aliquo principaliter significato per sapientiam. ergo etc. quia omnis conceptus qui praecise expremit illud idem quod exprimit alius conceptus quidditatiuus. et non diuerso modo gramaticali vel logicali est conce tus quidditatiuus. quia non est maior ratio quod iste conce ceptus sit quidditatiuus quam ille. sed conceptus sapientie a parte dei praecise exprimit illud quod exprimit conceptus entis. et non habet diuersum modum gramaticalem nec logicalem patet inductiue. ergo vtrque istorum est quidditatiuus. vel neuter. et non neuter. patet. ergo vterque.

⁋ Secundum patet quia illi conceptus qui praecise idem exprimunt quant um ad quodlibet contentum. et sub eodem modo gramaticali et logicali sunt eiusdem rationis. sed quidditatiui conceptus conuertibiles si ponantur. idem expriment quantum ad omne contentum. et cum eodem modo gramaticali et logicali. quia sunt quidditatiui. ergo sunt conceptus eiusdem rationis. et per consequens sunt vnus conceptus. Ista procedit de conceptibus respectu rei simplicis cuiusmodi est deus. quia de re composita propter diuersitatem partium possunt formari diuersi conceceptus couertibiles. qui erunt quidditatiui respectu partium et aliquo modo quidditatiui respectu totius pro quanto praedicabuntur de toto per se primo modo.

⁋ Sed hic sunt aliqua dubia. Primum. quis istorum conceptuum quidditatiuorum sit simplicior et perfectior. Utrum scilicet conceptus entis vel aliquis alius.

⁋ secundum dubium est quia videtur quod possunt ess plures conceptus quidditatiui conuetribiles re pectu dei et simplices.

⁋ Quia conceptus veri boni et entis sunt conuertibiles et sunt simplices et quidditatiui respectu dei. ergo etc.

⁋ Preterea quem cumque ordinem reale haberent aliqua si essent disticta realiter. eundem habent vbi distinguuntur ratione sed si essentia diuina et intellectus diuinus et bonitas diuina distinguerentur realiter. istorum essent distincti conceptus ordinati et essent conuertibiles. ergo vbi ista distinguuntur ratione habebunt consimilem distinctione et consimilem ordinem. et tamen erunt simplices et conuertibiles et quid ditatiui per dicta.

⁋ Ad primum istorum dicitur quod conceptus perfectior simul et simplicior nobis possibilis est conceptus entis infiniti. Ille enim est simplicior quam conceptus entis boni. entis veri. vel aliquorum similium. quia infinitum non est quasi attributum vel passio entis. siue eius de quo dicitur. sed dicit modum intrinsecum illius entis. ita quod cum dico infinitum ens. non habeo conceptum quasi per accidens ex subiecto et passione. sed conceptum per se subiecti in certo gradu perfectionis scilicet infinitatis. sicut albedo intesa non dicit conceptum per accidens sicut albe do visibilis. immo intensio dicit gradum intrin secum albedinis in se. ita patet simplicitas huius comceptus entis infiniti.

⁋ Probatur perfectio huiu conceptus multipliciter. tamen quia ille conceptus inter omnes a nobis conceptibiles virtualiter plura includit. Sed cut enim ens includit virutualiter verum et bonum in se ita ens infinitum includit verum infinitum. bonum infinitum. et omnem perfectionem simpliciter sub ratione infe niti.

⁋ Tum quia demonstratione quia. vltimo concludit esse de ente infinito. illa autem sunt perfectiora que vltimo cognoscuntur demonstratione quia ex creatu ris. quia propter eorum remotionem a creaturis difficillimum est ea ex creaturis concludere.

⁋ Contra istum modum dicendi ostendo quod conceptus entis infiniti non sit formaliter in se perfectior conceptus omni conceptu possibili haberi de deo. quia nullus conceptus negatiuus est formaliter perfectior conceptu positiuo sed conceptus entis infiniti est includens vltra conceptum entis aliquid negatiuum. ergo etc. Maior patet. Minor probatur. quia iste conceptus ens infinitum est compositus. quia si esset simplex cum sit quiddi tatiuus. ex quo conceptus entis est quidditatiuus: aliquis conceptus simplex quidditatiuus esset conuertibilis cum deo. quod isti negant ergo non est simplex ergo est compositus. Tunc quero de secundo conceptu partiali. aut est conceptus negatiuus. aut positiuus. si negatiuus haber propositum. si positiuus. et non est conceptus compositus. patet inductiue. quia non possunt dari conceptus partiales ex quibus componatur. ergo est simplex. et est conuertibilis certum est cum deo. quia nihil aliud a deo est infinitum. ergo aliquis conceptus simplex proprius deo at positiuus esset nobis possibilis. quod ipsi negant.

⁋ Preterea si ens infinitum dicit conceptum perfectiorem quam ens summum. vel ens summum bonum. aut hoc est ratione entis. et hoc non est possibile. quia idem est vtrobique. aut ratione infiniti. et hoc non. quia non dicit nisi negationem.

⁋ Preterea quod dicit quod est conceptus simplicior. non est verum. qui conceptus compositus ex conceptu positiuo et noe gatiuo non est simplicior conceptum composito ex duobus positiuis. sed iste componitur ex conceptu positiuo et negatiuo. ergo etc. Preterea quod dicit quod infinitum non est quasi passio nec attributum dei sicut bonum verum etc. Contra. quia omne quod demoistratur de aliquo quod non praedicatur de eo primo mo do dicendi per se. est passio illius. sed infinitum est huiusmodi respectu dei. quia nihil negatiuum vel includens negationem praedicatur de positiuo per se primo modo. ergo infinitum est passio illius. ergo infinitum est passio dei. sicut esse immortale incorrupartibile et huiusmodi.

⁋ Ex isto patet quod infinitum non dicit gradum intrinsecum per se et primo. sed magis ex consequenti. Ideo potest dici quod inter conceptus quid ditatiuos dei simplices. ponendo quod conceptus in ferior sit aliquo modo perfectior conceptu magis ommuni. sicut ille conceptus qui est praecise communis deo a maxime perfectioni. et minus communis vel eque communis cum minimo communi est perfectior formaliter. illo modo quo est maior perfectio vel minor inter conceptus. tamen inter conceptus non quidditatiuos proprios. ille qui componitur ex conceptu entis et tali conceptu perfectissimo simplici. vel ex secundo conceptu minus communi perfectiori erit perfectior. tamen totalis compositus ex omnibus erit per fectissimus. sed inter conceptus non quidditatiuos. totaliter saltem conceptus entur infiniti expressius significat maximam perfectionem esse deo.

⁋ Ad primam rationem aliorum dico quod conceptus entis infiniti non est simplicior. Et quando dicitur quod infinitum non est attributum nec passio eius de quo dicitur. Dico quod est passio non illud quod est infinitum. quia illud est diuina essentia. sed iste conceptus infinitum est passio et demonstrabilis de deo. secundum sic ponentes. quamuis non secundum veritatem nisi forte a posteriori.

⁋ Ad aliud quod non concludit illo modo quo isti imaginantur. sed bene infert ista et for malius vel eminentius quo ad nos. sed ex hoc no sequitur quod sit perfectior.

⁋ Ad tertiam quod non omnia illa que concluduntur de aliquo demonstatione quia: sunt perfectiora. quia negationes aliquando posterius concluduntur.

⁋ Ad secundum dubium dico quod eiusdem rei possunt esse plures conceptus simplices denominatm. et hoc propter diuersitatem connotatorum. sed quidditatiui simplices non possunt esse plures.

⁋ Ad probationem dico quod quicquid sit de vero: bonum dupli citer accipitur. Uno modo secundum quod est connotati uum. Alio modo secundum quod est perfectio secunda. vel ali qua res spaialis distincta contra sapientiam. et isto modo non est conceptus quidditatiuus dei. Primo modo potest esse conceptus quidditatiuus respectu dei. Ita est de sapientia et dilectione. quod a sapientia creata et a deitate potest abstrahi vnus conceptus praedicabilis in quid de vtraque. et erit conceptus quidditatiuus. Similiter a dilectione creata et a deitate potest abstrabi vnus alius conceptus et erit praedicabilis in quid de. vtraque. et ita eiusdem rei propter diuersitate rerum extrinsecarum possunt esse plures conceptus quidditatiui et simplices. sed non erunt conuertibiles. quia semper aliquid continetur sub vno quod non sub alio.

⁋ Ad secundum argumentum propter idem conceditur quod de eodem possunt esse plures conceptus. sed vnus erit quidditatiuus ex ceteri denominatiui. Unde dicitur sic. quod de deo pos sunt esse plures conceptus. et quod illis potest correspondere vna res quae potest virtualiter continere tales plures conceptus. et per consequens de ipsa per intellectum actualiter possunt explicari.

⁋ Et si dicatur quod vna res habet vnum conceptum adequatum. concedo vnum conceptum quidditatiuum qui est ei omnino idem secundum se sed praeter hunc potest virtualiter continere conceptus plures quasi denominatiuos sicut ipsa essentia ex natura rei vertualiter continet plures vel multas proprietates consequentes ipsam. si possent distingui realiter ab ipsa. ita essentia ista potest virutualiter continere plures conceptus quasi denominatiuos qui possunt ab intellectu distingui a conceptu quidditatiuo et hoc praecipue si illi conceptus sint tantum distincti secundum relationes rationis mutuo se respicientes. Ex istis ver bis patet quod iste concedit quod de deo possunt esse plures conceptus. scilicet conceptus quidditatiuus et plures denominatiui. etiam posito quod in deo nulla esset distictio ex natura rei correspondens illis distinctis conce pertibus. quia dicit quod distinguerentur per relationes rationis mutuo se respicientes. Unde immediate subiecdit in nuens potet istum modum alium modum distinguendi tales conceptus. scilicet per distinctionem ex natura rei correspondentem. quam ponit inter diuina attributa dicens sic. Nforte tamen posset poni aliqua distinctio maior illorum conceptuum quam per relationes rationis mutuas et adhuc possent virtualiter contineri in illa essentia et per intellectum actualiter explicari. sed de hoc alias sicut ipsemet promittit dicetur in quaone de attribu tis

⁋ Ex quo patet secundum eum quod eiusdem rei simplid possunt esse distincti conceptus scilicet quidditatiuus et denominatiuus. et sine omni distinctione a parte rei. et per distinctionem formalem a parte rei. et sine reali distinctione.

⁋ Patet etiam quod vult ponere quod isti conceptus erunt conuertibiles sine distinctone reali extrinseca correspondente. tamen quia ponit quod conceptus quidditatiuus adequatus est tantum vnus non sic denominatiui. sed certe sicut declaratum est conceptus quidditatiui non conuertibiles possunt esse plures etiam secundum eum. ergo intelligit de conuertibilibus.

⁋ Similiter ratio sua probat quod tales conceptus conuertibiles sine distinctione extrinseca possunt esse plures. si enim ista distinguerentur realiter natura immaterialis perfecta. intellectus perfectus. actus intelligendi. obiectum primarium. de istis possent formari conceptus plures et conuertibiles. et sine distinctone extrinseca correspondente. ergo eodem modo per rationem suam. vbi ista distinguuntur sola ratione. possent for mari plures conceptus et conuertibiles. etiam si ne distinctione extrinseca correspondente. Similiter dicit quod tales plures conceptus possunt explicari pre cipue si sint distincti per relationes rationis mutuo se respicientes. sed si requirerent aliquam distinctio nem extrinsecam. non distinguerentur per relationes rationis mutuo se respicientes. sed per relationes rationis illa extrinseca respicientes secundum eum. Et ita patet quod non intelligit de talibus. esse creatiuum. esse beatificatiuum. esse gubernatiuum. et sic de aliis. quia isti sunt plures et denominatiui et conuertibiles. sed secundum istum non distinguuntur nisi secundum relationes rationis ad diuersas creaturas. sicut dicitur creatiuus inquantum potest omnem creaturam de nihilo pro ducere. beatificatiuus inquantum potest nature intellectuali dare vitam eternam. et sic de aliis importantibus secundum eum tantum respectum rationis

⁋ Sed istud non est verum. quod enim de eadem re simplici sine omni distinctione intrinseca et extrinseca habeantur plures conceptus. quorum vnus sit quidditatiuus et alius denominatiuus est impossibile. quia sicut dictum est conceptus est aliquid tale in esse obiectiuo intelligibili quale est ipsa res extra. ita quod si posset produci realiter sicut potest fingi intellectualiter esset realiter simile rei singulari prius note. sed impossibile est a parte rei respectu rei simplicis. inuenire duo similia vni rei. ita quod neutrum sit simile nec possit esse simile nisi illi rei vel alteri similium. quin equaliter vnum illorum sit simile illi rei sicut alterum. Uerbi gratia si b. et c. praecise possunt esse similia ipsi a. quod est simpliciter simplex sine omni distinctione partium eiusdem rationis et alterius rationis. et sine omni distinctione a parte rei. neccesse est quod vtrumque illorum essentialiter assimiletur ipsi. et hoc si vtrumque illorum sit eque simplex. ergo eodem modo est de conceptibus. quod si sint duo conceptus simpliciter simplices. et sint vnius et simplicis sine omni distinctione correspondente necesse est quod vterque illorum eque assimiletur sibi. et per consequens si vnus sit quidditatiuus et reliquus. Nec est maior ratio de vno quam de alio.

⁋ Preterea quando tota quidditas rei et nihil extra quidditatem rei exprimitur per aliquem conceptum simpliciter absolutum qui nec est connotatiuus nec respectiuus nec negatiuus. tunc ille conceptus est quidditatiuus. quia nihil plus requiritur ad hoc quod aliquis conceptus sit quidditatiuus. sed sic est in proposito per positum. ergo etc.

⁋ Si dicatur quod respicit idem. sed alio modo. Contra quero de illo modo. non potest esse a parte rei. quia tunc a parte rei esset aliqua non identitas. ergo est tantum in intellectu. et tunc non erit nisi quidam conceptus. Et quero de illo sicut prius. et erit processus in infinitum. vel dabitur quod ille conceptus sit quidditatiuus. et per consequens non facit alium conceptum non quidditatiuum

⁋ Dico ergo ad rationem quod posito quod maior esset vera. et quod talia distinguerentur. Dico quod impossibile est habere tales conceptus conuertibiles non connotatiuos distinctorum. et ideo nulla erit distinctio rationis. sicut nec est distictio ex natura rei. et ita nullus ordo rationis. Et si dicatur quod bonitas diuina secundum conceptum distinguitur ab essentia diuina. Similiter hic sunt distincti conce¬ ptus intellectus diuinus et voluntas diuina. Dico quod hic sunt distincti conceptus propter distinctionem conceptuum partialium. qui vel sunt omnes quidditatiui et eis correspondent res alique distincte. vel sunt connotatiui connotantes res distinctas. Unde dicendo intellectus diuinus et voluntas diuina. isti conceptus totales sunt conuertibiles et conuenientes deo. et tamen isti conceptus partiales intellectus est voluntas. vel habet aliqua distincta contenta secundum ponentes potentias anime distingui realiter. vel connotant res distinctas. puta actum intelligendi et actum volendi secundum vnam opinionem quae ponit quod nulla est talis distinctio. nec rei nec rationis. praeuia in anima ipsis actibus distinctis. sicut post ostendetur.

⁋ Ad argumentum prime opinionis dico quod commune ad multa potest praedicari vel in concreto vel in abstracto. si in abstracto. praedicabitur de quolibet quidditatiue. et ideo sapientia praedicatur in quid. et de sapientia increata et de creata. Si autem praedicetur in concreto poterit praedicari de vno in quid et de alio denominatiue. licet ex forma praedicandi non sequatur ipsum praedicari in quid de quocumque Quare autem praedicatur de vno in quid et de alio denominatiue. Ratio est quia vnum contentum habet aliquod subiectum natum ab ipso denominari. Ab alio autem contento non est natum aliquid denominari. Et ideo quando praedicatur de vno praedicatur denominatiue. et de alio in quid.

⁋ Ad principale patet quod eiusdem rei possunt esse plures similitudines. vna imperfecta et communis alicui cui prima similitudo non est communis. Ad argumentum in oppositum. quia aut ibi ita exprimit conceptus connotatiuos dici. sicut absolutos. ideo dico quod omnia dicuntur secundum: substantiam. quia ipsa substantia dei est illud de quo immediate et primo dicuntur

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3