Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Questio quarta. SUpposito quod deus sit aliquo modo a nobis cognoscibilis. Quero. Utrum deum esse sit per se notum. et naturaliter notum. Quia sic. quia propositio necessaria in qua praedicatur idem de se est per se nota. sed in ista. deitas est praedicatur idem de se. quia esse dei et deitas in nullo distinguuntur. ergo etc.

⁋ Ad oppositum. propositio dubitabilis non est per nota. sed hec deus est: et huiusmodi. ergo etc.

⁋ In ista quaestione communiter tenetur quod deum esse non est per se notum. Unus tamen subtilis hoc declarat assignando primo rationem propositionis per se note. quia illa: non excludit notitiam terminorum. sed excludit notitiam alterius veritatis complexe in ratione cause. ita quod soli termini illius propositionis sufficiunt ad notitiam euidentem illius propositionis. Uerumtamen dicitur esse intelligendum quod alius terminus est diffinitio et alius diffinitum. quod sufficienter probat per duas rationes. ex quibus infertur quod propositio non est per se nota de quidditate confuse concepta que non est nota nisi eadem per diffinitionem distincte concipiatur. Et ex his respondet ad quamtionem dicendo quod propositio illa est per se nota. quae coniungit ista extrema. esse et essentiam diuinam vt est haec essentia et esse sibi proprium quo deus videt scilicet essentiam et esse sub propriissima ratione qua est in deo hoc esse. quo nec esse intelligitur a nobis nec essentia. sed a deo et a beatis. quia propositio ista ex propriis terminis habet euidentem veritatem intantum quod propositio ista non est per se secundo modo. ita quod praedicatum sit extra rationem subiecti. sed est per se primo modo et immediata. et ex terminis euidens. quia est immediatissima ad quam resoluuntur omns propositiones enunciantes aliquid de deo. qualitercumque concepte. ergo ista deus est siue essentia est: est per se nota. quia ista extrema nata sunt facere euidentiam de ista propositione cuilibet apprehendenti perfecte extrema istius complexionis. quia esse nulli perfectius conuenit quam huic essentie. Sic ergo intelligendo per nomen dei aliquid quod nos non perfecte cognoscimus nec concipimus vt hanc essentiam diuinam. sic est per se nota deus est. Sed si queratur an esse insit alicui conceptui quem nos concipimus de deo. ita quod sit propositio per se nota in qua enunciatur esse de tali couceptu. puta neccesse esse vt de propositione cuius extrema possunt a nobis concipi. puta aliquis conceptus deo conueniens. non tamen communis sibi et creature. puta necesse esse. vel ens infinitum vel summum bonum. Dicitur quod nulla talis est per se nota propter tres rationes

⁋ Primo quia quelibet talis est conclusio demonstrabilis etiam propter quid. Probatur. quicqud primo et immediate conuenit alicui. de quolibet quod est in eo potest demonstrari propter quid per illud cui primo conuenit tanquam per medium. Exemplum si triangulus primo habet tres etc. de quolibet contento sub et in triangulo potest demonstrari propter quid quod habet tres angulos. per medium quod est triangulus. puta quod aliqua figura habet tres etc.

⁋ De qualibet etiam specie trianguli quod habet tres. licet non primo

⁋ Esse autem primo conuenit huic essentie vt hec. ergo de quolibet quod est in hac essentia quod potest a nobis concipi. siue sit superius quasi passio potest demonstrari esse per hanc essentiam sicut per medium demonstratione propter quid. et per consequens nulla talis est per se nota. Secunda ratio est efficax si bene intelligatur. et similiter tertia.

⁋ Tame sunt hic duo dubia. Primum est quia videtur dicere quod aliquid est per se notum de diffinitione. quod tamen non est per se notum de diffinito. quod non est verum. sicut non est possibile quod hoc sit per se nota. omnis figura plana etc. habet tres angulos etc. et tamen quod hec non sit per se nota. omnis triangulus habet tres etc. vel quod hec sit per se nota. omne animal rationale est risibile. et non hec. omnis homo est risibilis.

⁋ Cuius ratio est. quia sicut ipse accipit nunquam predicatum est per se notum de aliquo subiecto composito: nisi sit per se notum partes suas vniri. sed de nulla diffinitione potest esse per se notum partes illius vniri. ergo nulla talis potest esse per se nota. Maior patet. et ipse concedit eam Minore probo. quia omnis diffinitio vel est proprie dicta vel data per additamentum. si per additamentum non est perse notum quod habeat habitudinem ad aliquid extrinsecum. patet inductiue. sicut non potest esse per se notum quod anima est actus corporis. vel quod color est disgregatiuus visus. et sic de aliis. Si autem sit diffinitio proprie dicta oportet quod detur per partes exprimentes partes realiter distinctas diffiniti. sicut in disviii. patebit. sed tales partes possunt cognosci quamuis non sit per se notum illas vniri.

⁋ Preterea. quelibet talis vnio est contingens. ergo nulla est per se nota. Antecedens patet inductiue. sicut vnio materie et forme est contingens. similiter vnio substantie et accidentis. Si militer dependentia ad causam est contingens. et vnio partium integralium est contingens. et ita patet de omnibus que sunt nata vniri ad habendum diffinitionem

⁋ Si dicatur. quod quaelibet vnio talis actualis est cotingens. non tamen potentionalis.

⁋ Contra. per diffinitionem non exprimitur vnio potentionalis sed actualis. sicut dicimus quod homo est animal rationale. non quod potest esse animal rationale. et sic de aliis. Similiter posito quod non deberet exprimi vnio actualis. adhuc non videtur quod sit per se nota talis vnio. quia quando aliqua vnio actualis est contingens: non videtur quin aliquis possit dubitare de vnione etiam potentionali. sicut aliquos cognoscendo tam materiam quam: formam. potest dubitare an forma possit vniri materie. et ita non esset impossibile. qui si aliquis semper videret intuitiue illud quod est subiectum accidentis: et similiter ipsum accidens separatum. ita quod numquam videret ea coniuncta. non es sset possibile quin talis posset dubitare an vnum possit alteri vniri.

⁋ Preterea. si aliquod predicatum esset per se notum de a diffinitione et non de diffinito. maxime ipsum diffinitum esset per se notum de diffinitione. sed videmus quod ipsummet diffinitum non est per se notum de diffinitione. ergo etc. Secundum dubium. quia videtur dicere quod esse quod est per se notum de diuina essentia sit aliquomodo distinctum a diuina essentia. quia videtur dicere quod in tali propositione sunt distincta extrema. et predicatum nulli prius et perfectius conuenit quam huic essentie. si sic intelligat: et acci piat aliquod esse proprium deo quod prius competit deo quam aliquod aliud praedicatum. quia si non est aliqua distinctio inter diuinam essentiam et bonitatem illam vel sapientiam illam que est realiter diuina essentia. multomagis vel eque non est aliqua distinctio inter essentiam diuinam et esse quod est realiter ipsa diuina essentia.

⁋ Secunda pars illius solutionis vera est. sed prima ratio non valet. nec est consona propriis dictur. quia accipit maiorem falsam scilicet quod quicquid primo et immediate conuenit alicui: de quolibet quod est in eo et contentum sub eo potest demonstrari propter quid per illud cui primo con aenit tanquam per medium. Cuius ratio est. quia nulla propositio per se nota est demonstrabilis nec a priori nec a posteriori etiam secundum eum. quia ex hoc quod talis propositio est demonstrabilis probat quod no est per se nota. sed nunc est ita quod aliquando sicut propositio in qua praedicatur aliquod praedicatum de subiecto cui primo conuenit est nota ex terminis. ita propositio in qua praedicatur idem praedicatum de contento sub illo communi est nota ex terminis. sicut enim hec est nota ex terminis secundum eum. omne totum est maius sua parte. ita est hec nota ex terminis. omne continuum est maius sua parte. Similiter sicut hec est nota ex terminis. si ab equalibus equalia demas qua relinquuntur sunt equalia. ita hec est per se nota ex terminis. si a diuersis quaternariis equlia demas quae relinquuntur sunt equalia. et vniversaliter vel frequentur quando aliquod praedicatum est per se notum de suo primo subiecto. est per se notum de quolibet contento sub eo in se cognito.

⁋ Ideo dico ad quaestionem primo quid propositio per se nota. et dico quod per lod per se non excluditur notitia terminorum. nec notitia terminorum est causa sufficiens respectu talis notitie. sed cum notitia terminorum requiritur formatio propositionis ex illis ter minis. et ita cum formatio propositinis non possit fieri nisi mediante voluntate. Ad notitiam propositionis per se note requiritur ipsa voluntas tanquam efficiens causa saltem mediata. non tam niversaliter quando notitia inconplexa terminorum et formatio propositionis ad notitiam euidentem talis propositionis sufficiunt. est propositio per se nota. sed sicut dictum est in prima quaetione prologi. aliquando notitia intuitiua terminorum cum formatione propositionis sufficit ad notitiam euidentem veritatis contingentis. et tamen illa veritas contingens non est per se nota. sed ad hoc quod propositio sit per se nota. oportet quod quaecunque notitia terminorum siue sit perfecta siue imperfecta. siue confusa siue distincta. dummodo illi ide termini quae prius apprehenduntur et non alii. siue intuitiua siue abstractiua. sit sufficiens cum formatione propositionis ad causandum notitiam euidentem propositionis.

⁋ Et si queratur. an notitia termiorum in vniversali sufficiat. Dico quod non. quia tunc est aliquis terminus apprehensus qui non est in tali propositione per se nota. Intelligendum est tamen quod improprie aliquando ab auctoribus dicitur aliqua propositio per se nota. ad cuius tamen notitiam non sufficit notitia terminorum incomplexa cum formatione propositionis: sed requiritur aliquid aliud. quia tamen non requiritur spllogismus nec experientia aliqua alia alicuius extrinseci realis. dicitur esse propositio per se nota. quia sufficit sola exempli ficatio alicuius inferioris. sicut quod ex duabus propositionibus vniversalibus dispositis in modo et in figura: prie cipue in prima. sequitur propositio vniversalis. potest dici aliquo modo per se notum. quia non oportet nisi exemplificare in terminis. et statim intellectus assentit. Et ita est in aliis scientiis. quod principia aliqua earum dicuntur esse per se nota. quamuis non quaelibet notitia terminorum sit causa efficiens notitie euidentis illarum veritatum. Secundo dico quod alius terminus est vniuersale et quodlibet contentum sub eo siue contentum dicatur res siue conceptus. et eodem. modo alius terminus est diffinitio et diffinitum. Et secundum hoc dico quod alii termini sunt in ista propositione: deus est: quam nos habemus modo de facto. et alii termini sunt in illa propositione quam videns essentiam diuinam potest formare. praedicando illud esse quod est diuina essentia de ipsamet diuina essentia. et aliquis alius terminus est in illa propositione quan potest talis formare praedicando illud idem quod nos praedicamus de aliqua essentia. ita quod sint ibi due propositiones ad minus possibiles. quae nobis non sunt possibiles. Secudum hoc dico quod illa propositio quam de facto habemus non est per se nota. sed propositio vtraque quam format beatus. siue praedicando esse quod est deus de diuina essentia. siue illud quod nos praedicamus est per se notum. Primum patet. quia illa propositio que est dubitabilis non est per se nota. sed ista propositio quam nos habemus est dubitabilis. manifestum est. ergo etc. Secundum patet. quia apprehendens illos terminos et formans propositionem necessario assentit. De prima patet. quia ibi praedicatur idem de se scilicet essentia de esentia. sed de re simplici non potest intellectus apprehenlens illam rem dubitare. quin praedicatio eiusdem. de se it vera. ergo etc. De secunda etiam propositione patet quod intellectus beatus videns illam essentiam non potest dubitare eam esse. nec etiam apprehendens eam abstractiue. quecumque sit ratio istius dicti. Per alteram istarum propositionum est illa propositio quam nos habemus de facto demonstrabilis. praedicando in prima propositione illud praedicatum quod nos habemus. secundo praedicando de illo subiecto quod nos habemus ipsam diuinam essentiam in se et ex his propositionibus concludendo praedicatum quod non habemus de subiecto quod nos habemus. Et si queratur. cui est ista proositio demonstrabilis. Dico quod est demonstrabilis. vel ipsi videnti essentiam diuinam in se vel cognoscenti abstractiue ipsam diuinam essentiam in se. Et si dicatur quod talis proposito non est sibi dubitabilis: Dico quod posito quod talis manens talis non posset illam propositionem dubitare. tamen est demonstrabilis. quia ad hoc quod aliqua propositio sit demonstrabilis. sufficit quod possit dubitari a quocumque. et postea per sillogismum accipientem propositiones necessarias possit fieri nota. et ita est in proposito. quod aliquis potest istam propositionem dubitare. et postea si videat divinam essentiam potest eandem formare quam prius. et virtute notitie praemissarum eam euidenter cognoscere. Ad argumentum principale dico quod in ista propositione deitas est. non praedicatur idem de se. quia hic praedicas vnum commune ad deum et ad alia. et nullum comune est idem cum suo inferiori. nec est pars sui inferioris. nisi quando plures conceptus coniunguntur. sicut est de diffinitione et parte diffinitionis. quia ibi vna pars est in plus quam tota diffinitio. nec in aliquo alio casu inferius includit snum superius. et ideo in tali propositione non predicatur idem de se: nec pars de totor nisi vt dictum est. nec aliquid intrinsecum illi de quo praedicatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4