Quaestio 7
Quaestio 7
Questio. vii. SImiliter quero Utrum singulare posset distincte cognosci ante cognitionem entum vel cuiuscumque vniversalis.
⁋ Quod non. quia nihil diffinibile potest cognosci distincte sine ratione eius diffinitiua. ergo eadem ratione nec aliquod contentum
⁋ Ad oppositum nec ens nec aliquod vniversale est de essentia singularis. ergo non requiritur ad notitiam distinctam ipsius.
⁋ Dico ad quaestionem sicut prius. quod notitia distincta singularis non requirit notitiam distinctam necessario cuiuscumque vniversalis propter rationes prius additas.
⁋ Sed contra hec potest argui primo qui si sic hoc non esset nisi quia quodlibet potest distincte cognosci sine illo quod non est de eius essentia sed omne tale distincte cognitum est apprehensum si nihil rei lateat quod requiritur ad notitiam eius distinctam. ergo deus posset comprehendi ab intellectu creato.
⁋ Preterea. impossibile est intellige re hominem non intelligendo animal. ergo eadem ratione non intelligendo ens. ergo non potest res distincte cognosci nisi cognito vniversali substantiali.
⁋ Ad primum istorum dico quod comprehensio accipltur multiplicitur. Uno modo pro omni cognitione. et sic est idem quod apprehensio. et sic accipit comen. iii de anima in diuersis loqi.
⁋ Aliter accipitur pro apprehensione cuiuslibet essen¬ tialis ipsius rei cognite. et sic est idem quod notitia distincta rei quando nihil latet. sed quicquid est intrinsecum rei patet.
⁋ Quinto modo accipitur pro notitia rei distincte. et tata perfectione in actu cognoscendi. quanta est in ipso obiecto cognito. Primo modo et secundo. deus et creatura compraehenduntur ab intellectu. tertio modo et quarto nec deus nec creatu ra potest comprehendi a creatura. Quinto modo crati ra potest comprehendi a creatura sed non deus. Ad secundum dico quod hec potest distingui. impossibile est intelligere hominem non intelligendo animal. quia vt vtrque terminus stat pro re personaliter sic est vera. nam isto modo hoc est vera impossibile est videre o culo corporali albedinem. non videndo ens. quia ista consequentia est formalis. albe do videtur: ergo ens videtur. si ens in consequente stet persona liter. sed accipiendo vtrumque terminum simpliciter vel alterum. non est verum. quin potest intelligi homo. non intellecto animali. sicut color videtur. et tamen haec commune ess non videtur. et tamen neccessario si color videtur aliquod ens videtur.
On this page