Quaestio 8
Quaestio 8
Questio octaua. Iterum quero utrum sens quod commune est ad decem praedicamenta. ret ad deum et creaturam sit obiectum primum et adequatum intellectus nostri.
⁋ Quod non. quia si sic idem esset obiectum adequatum intellectus humani et intellectus angelici. consequens est falsum. ergo et antecedens. consequentia patet. quia nec inferius ad ens potest esse obiectum adequatum intellectus angelici. si ens sit obiectum adequatum intellectus nostri. cum omne cognoscibile ab intellectu humano sit cognoscibile ab intellectu angelicosfalsitas consequentis patet. quia potentie distincte habent obiecta distincta. sed intellectus angelicus et humanus sunt potentie distincte.
⁋ Ad oppositum. quando aliqua obiecta alicuius potentie se habent sicut su perius et inferius ad illud quod est communissimum inter illa est obiectum adequatum ipsius. sed communissimum inter omnia apprehensibilia ab intellectu est ests. ergo etc.
⁋ Est autem triplex gradus cognitiue veritatis. nam quidam est actus organi corporalis. et ideo eius obiectum est forma proutin materia corporali existit quedam est separata omnino. sicut intellectus angelicus. et ideo illius obiectum est forma sine materia subsistens. angeli enim et si cognoscant materialia. non tamen nisi vt eas in immaterialibus intuentur. scilicet vel in seipsis vel in deo. Intellectus autem humanus medio modo se habet. quia non est actus ali cuius organi. est tamen virtus anime que est forma corporis et ideo cognoscit formam existentem in materia corporali indiuidualiter. non tamen prout est in tali materia. cognoscere vero illud quod est in materia indi uiduali. non prout est in tali materia. est abstrahere formam a materia indiuiduali. quam repraesentant fantasmata
⁋ Contra istam opinionem. Arguitur prino quod repugnat dictum propriis. quia alibi ponit quod potentie distinguntur per actus. et quod cuiuslibet potentie est vnum obiectum primum et adequatum. sub cuius ratione omnia alia apprehenduntur ab eadem potentia. Sed hoc posito nihil esset obiectum adequatum intellectus nostri. Probatio. quia quandocumque aliquid est primum obiectum et adequatum ratione alicuius potentie. omne per se contentum sub illo obiecto est per se obiectum illius potentie. licet non primum. patet inductiue. quod quia color est primum et adequatum obiectum visus. ideo omnis color per se visibilis licet non primo. Idem patet de aliis potentiis. sed ista forma existens in materia indiui duali quae est singularis non est per se obiectum. ergo nihil commune sibi est primum obiectum. et certum est quod nullum aliud commune est primum obiectum et adequatu intellectus nostri. ergo nullum.
⁋ Preterea. quod dicit quod obiectum virtutis sensitiue est forma prout in materia corporali existit quaro qualiter hoc intelligit aut quod sensus nihil apprehendit nisi formam quae exi stit in materia. aut quia existentia forme in materia est necessario coniuncta forme sensibili.
⁋ Aut quod illa existentia in materia est ratio terminandi illum actum sentiendi. Si primo modo. ergo eodem modo idem est obiectum sensus et intellectus. quia ipse dicit quod intellectus cognoscit formam in materia corporali in diuidualiter existentem. ergo illud quod est obiectum intellectus existit indiuidualiter in materia corpora li.
⁋ Si secundo modo. Contra. forma separata a materia potest sentiri. patet in sacramento altaris. et si dicatur quod existit in quantitate. Contra. secundum istum. quantitas non existit in aliquo subiecto. et tamen sed istum quantitas ista videtur.
⁋ Similiter fantasia potest habere actum in absentia rei. et per consequens eadem ratione quando res non existit. et sic obiectum suum non erit in materia. et tamen fantasia est potentia sensitiua.
⁋ Si dicatur tertio modo. Contra qualitas sensibilis est forma absoluta. et illa est per se sensibilis. et nihil nisi sub ratione illius nisi forte sensibile commune. sed illa inexistentia non est formaliter in la qualitas.
⁋ Similiter quaecunque potentia cognoscit aliquid sub ratione inexistentie alicuius in aliquo. cognoscit illud aliud etiam prius quam illam inexistentiam. ergo sensus cognoscit materiam corporalem quod est absurdum.
⁋ Preterea. quod dicit. quod obiectum proportionatur potentie cognitiue. hoc includit equae faciliter oppositum principaliter intenti. quia si obiectum proportiona tur potentie. ergo potentia singularis et vna numero habebit obiectum singulare et vnum numero. ergo abstractum non erit primum obiectum. Si dicatur quod non proportionatur in hoc. sed in aliis. Contra. eadem fa cilitate dicetur quod non proportionatur in hoc quod sicut intellectus est secundum eum vtus forme corporis. et tamen non est actus alicuius organi. quod ita obiectum debet esse tale et ita cum ipse hoc tantum narret et non probet. opinio sua est contra rationem manifeste.
⁋ Preterea quod dicit quod intellectus angelicus non est respectu materialium nisi prout intuetur ea in immaterialibus. hoc est manifeste falsum. quia sicut patebit in secundo non est inconueniens angelum intuitiue videre ista materialia
⁋ Preterea dictum est prius quod nulla rel nec notitia alicuius rei incomplexa est causa notitie incomplexe alterius rei extra animam
⁋ Preterea quecumque potentia intelligit ipsam formam que est indiuidualiter in materia. siue intelligit prout est in materia siue non intelligit vere illud quod est indiuiduum et singulare. et primo. sed intellectus per te intelligit formam existentem indiuidualiter in materia corporali. ergo ita vere intelligit singulare sicut sensus et non aliud a singulari sensibili. ergo idem erit obiectum sensus et intellectus secundum ipsum. quod negat et ita communiter concedit vnam partem contradictionis post aliam
⁋ Confirmatur si forma illa quae est indiuidualiter in materia sit principium agendi siue prout est in materia siue non. quod esse in materia non sit ratio formal agendi. vere forma singularis est principium agendi. ergo si forma indiuidualiter existens in materia intelligitur. quamuis esse in materia non sit sed ratio terminandi intellectionem. vere forma indiuidua lis et singularis intelligetur.
⁋ Preterea quod dicit intelligere formam non prout est in materia est abstrahere sormam a materia indiuiduali. hoc est falsum. hoc enim non est abstrahere formam a materia indiuiduali nisi tali abstractione qualis potest competere sensui. Quia sensus visus videt albedine non prout est in subiecto. et tamen proprie non abstrahit a subiecto.
⁋ Aliter dicitur ad quaone quod primum obiectum intellectus nosteri est ens: quia in ipso concurrit duplex primitas scilicet communi tatis et virtutris. Nam omne pro se intelligibile aut incli dit essentialiter rationem entum. sicut omnia genera et species et indiuidua et omnes partes essentiales eorum. aut continetur virtua liter aut esentialiter in includente essentialiter rationem entum. sicut differentiae vltime includuntur in aliquo istorum essentia liter et passiones virtualiter. Et quod ista duplex pri mitas continentie sufficiat ad hoc quod ipsum sit orimum obiectum intellectus. licet neutra se habeat precise ad omnia per se intelligibilia.
⁋ Declaratur per exemplum. quia si visus esset per se cognitiuus omnis coloris. et omnium passionum et differentiarum corporis in communi et omnium specierum et indiuiduorum. et tamen color non includeretur quidditatiue in differentiis et passionibus corporis. ad e huc visus haberet idem obiectum primum. quod nunc habet. quia discurrendo per omnia nihil aliud esset sibi adequatum. ergo tunc includeretur primum obiectum in omnibus per se obiectis. Sed quodlibet per se obiectum vel includeret primum essentialiter. vel includeretur in aliquo essentialiter vel virtualiter includente ipsum. et ita in ipso concurreret duplex primi tas. scilicet communitatis ex parte sui. et primitas virtutis in se vel in inferioribus. Et ita duplex primitas sufficeret.
⁋ Contra istam opinionem arguo primo sic. ests non habet aliquam primitatem respectu alicuius per se intelligibilis. ergo non est primum obiectum et adequa tum. consequentia patet per eum. antecedens probo. quia ens rationis et respectus rationis et intellectiones secunde sunt per se intelligibiles. et tamen ens neutram primitatem habet re spectu talium. Quod non habeat primitatem communitatis patet. Quia nihil est commune vniuocum enti reali et enti rationis. quod non primitatem virtutis patet. quia illa primi tas non est nisi respectu entium realium.
⁋ Confirmatur. quia illud quod potest cognosci ab intellectu nullo alio cognito. per se continetur sub primo obiecto adequato illius potentie. et non sufficit quod contineatur in illo virtualiter. sed ens rationis potest cognosci nullo ente reali cognito. ergo per se continetr sub primo obiecto intellectus. et non sufficit quod comtineatur in illo virtualitur. sed non continetur per se sub ette vniuoco. ergo ens vniuocum non est obiectum adequatum intellectus.
⁋ Preterea. quod ista duplex praimitas non sufficit probo. quia istam duplicem primitatem habet deus. nam de quolibet intelligibili per se ab intellectu per se praedicatur. vel includit illud virtualitur vel essentialiter. et tamen non ponitur obiectum adem quatum intellectus.
⁋ Si dicatur quod non includit vir tualiter sic. quin creatura potest virtute propria moue re intellectum. et similiter de accidente respectu subiecti. et ideo illa continentia virtualis qua deus continet creaturam. vel substantia continet accidens. non facit nec deum nec substantiam esse obiectum adequatum intellectus
⁋ Contra. qua ratione genus potest virtute propria mouere intellectum. eadem ratione differna vltima potest mouere intellectum virtute propria. quia non est maior ratio de isto quam de illo. ergo illa continentia virtualis qua aliquid includens essentialiter rationem entur. includit essentialiter vel virutualiter differentiam vel passio nem. non facit ad hoc quod ens sit primum obiectum ade quatum intellectus. ergo ad hoc quod aliquid sit primum obiectum et adequatum intellectus. oportet quod per se praedicetur de quo libet per se intelligibili ab intellectu.
⁋ Preterea. si per tes essentiales essent per se sensibiles et virtute propria quantumcunque continerentur essentialiter in toto. illud totum non diceretur obiectum adequatum. quamuis esset per se praedicabile de aliis per se intelligibilibus. ergo quamuis ests praedicatur per se de aliquibus intelligibilibus et includat ali qua alia essentialiter vel virutualiter non dicetur propter hoc primum obiectum intellectus. Argumentum patet. quia semper ex omni per se apprehensibili ab aliqua potentia. contigit infer¬ re primum obiectum adequatum. sicut sequitur iste cor lor videtur. ergo color videtur. et vniversaliter sequitur etiam de visibili per accidens hoc videtur. ergo color videtur. ergo eodem modo est de aliis.
⁋ Sed si quaelibet pars essentialis esset per se sensibilis. non sequeretur. hec pars videtur. ergo totum videtur. ergo tunc totum non esset obiectum adequatum illius potentie. Per hoc patet quod exemplum non valet. quia deberet probari quod illo posito color esset primum eit adequatum obiectum. quod tamen non probatur.
⁋ Preterea proba tum est prius quod ens non habet talem primitatem ad quicunque entia realia praeter primitatem communitatis.
⁋ Cuius ratio est. quia obiectum adequatum est illud quod est per se commune ad omnia per se apprehensiblia ab illa potentia. sed nihil est tale respectu omnium intelligibilium. ergo nihil est obiectum adequatum. Maior per qui nec continentia virtualis nec etiam essentialis sufficit. sicut declaratum est. Minor est manifesta. quia intentiones secunde. falsa. impossibilia. vniversaliter omnia complexa sunt per se apprehensibilia ab intellectu. et tamen nihil est eis vniuocum. et per consequens nihil est eis per se commune.
⁋ Istam conclusionem dico recitatiue secundum opinionem qui ponit quod conceptus siue intentiones anime habent tantum esse obiectiuum. et nullum esse subiectiuum. Quia secundum opinio nem quae ponit quod conceptus siue intentiones anime sunt vere quaelitates id est subiectiue existentes in anima. est dicendum quod ens est obiectum adequatum intellectus nostri. quia commune vniuocum omni per se intelligibili. Et isto modo secundum istam opinione dico quod intentiones secunde. falsa. impossibilia. complexa et huiusmodi sunt vere res subiectiue existentes in anima. nec est aliquid quocumque modo apprehensibile ab intellectu quin de eo ens per se praedicatur
⁋ Et si dicatur quod dictum est prius. quod ens non praedicatur per se et primo modo in quid de passionibus. et tamen sunt intelligibiles. Dico quod in propositionibus in quibus passio. nes supponunt simpliciter vere praedicatur ens de eis per se primo modo. non quando supponunt personaliter. Secundo dico quod communissimum quod poest apprehendi a nob. est ests quod est vniuocum omni enti reali. aliter non possemus habere aliquam cognitionem nec de deo nec de substantia.
⁋ Sed hoc sunt aliqua dubia. Primum quia non videtur quod aliquid sit per se intelligibile nisi contentum sub ente vniuoco et sub ente reali. Tum quia obiectum potentie est mensura ipsius actus. Tum quia obiectum est causa actus. Tum quia actus potentie dependet ab obiecto. Tum quia obiectum praecedit actum. Tum quia actus refertur relatione reali ad obiectum. Secundum dubium est. quia non videtur quod ens communissimum sit apphensibile ab intellectu. quia quando aliquod commune potest apprehendi ab aliqua potentia naturaliter. quodlibet per se comtentum potest naturaliter apprehendi ab illa potentia. ergo posset intellectus naturaliter apphendere deum et omnes substantias immateriales.
⁋ Tertium dubium. an sit aliquod obiectum motiuum intellectus adequatum. et quod est illud. Quartum de obiecto intellectus pro statu isto. Argumenta pro primo dubio non sunt contra opinionem qua ponit conceptus siue intentiones anime veras esse qualitates. sed sunt contra aliam de esse obiectiuo. et ideo secundum illam opinionem respondebo ad ea. siue opinio illa sit vera siue falsa.
⁋ Unde ad primum illorum dico quod entia rationis sunt per se intelligibilia. immo intantum sunt per se intelligibilia. quod non est impossibile ea intelligi nullo ete reali intellecto et tunc erit actus cognoscendi realis. et tamen nullum obiectum habebit pter ens rationis. ergo ens rationis erit per se cognoscibile illo actu. Sed hoc non potest fieri naturaliter nisi mediante habitu plts appraehensionem alicuius entis realiter.
⁋ Ad illa in contrarium ad primum potest aliquo modo concedi quod obiectum est mensura actus. saltem alicuius actus. vel potest dici quod omnia illa si sint vera sunt attribuenda obiecto illi. cuius existentia neccessario exigitur ante actum cognoscendi et huiusmodi. est tantum singulare reale. hoc patet. quia in notitia abstractiua illud quod non est ens. sed ens destructum potest esse obiectum intellectus. et tamen non habebit tales conditiones. Similiter scientia est respectu complexi. et tamen complexeo non sunt tales conditiones attribuende.
⁋ Ad secundum distinguitur de obiecto naturali. quia quoddam dicitur naturale obiectum quod est naturaliter attigibile. Quia ad illud naturaliter potentia inclinatur siue potentia naturaliter poterit illud attingere siue non primo modo ens communissimum quod est primum obiectum adequatum intellectus. non est naturale obiectum intellectus. Sed secundo modo. et ideo non or quod intellectus poterit naturaliter attingere ad omne contentum
⁋ Cotra. illud est primum obiectum intellectus quod praedicatur de omnibus per se intelligibilibus ab intellectu. sed tale est naturaliter attingibile qui est subiectum in scientia naturaliter acquisita per te scilicet in metaphisica. ergo est naturaliter attingibile ergo per te primum obiectum adequatum intellectus est naturaliter attingibile.
⁋ Ad illud dicitur quod hoc est fallacia figure dictionis. licet ens vt est quoddam intelligibile vno actu. sicut homo est quoddam intelligi bile vnica intentione sit naturaliter attingibile. Illa enim vnica intellectio entis vt vnius obiecti est naturalis. non tamen ens potest poni primum attigi bile. quia est primum obiectum vt includitur in omnibus pe se obiectur. vt sic non est naturaliter attingibile ni si quodlibet illorum sit naturaliter attingibile. Conmutatur ergo haec aliquid in quale quid: cum arguitur. ens est naturaliter intelligibile. ergo ens vt est primum obiectum intellectus id est adequatum est naturaliter attin gibile. quia anes est verum vt ens est vnum intelligibile singulare sicut album. conclusio concludit de ente vt includitur in omni intelligili. non vt scorsum ab aliis intellectum.
⁋ Sed ista responsio nisi melius intelligatur videtur includere contradictionem. tenendo illud quod dicit iste frequenter. quod ens quod est vniuocum ad omnia. scilicet ad ens creatum et increatum in quolibet includitur. quia tunc illud idem quod est vnum intelligibile vnica intellectione includitur in omnibus. ergo si illud vnum intelligitur naturaliter hoc est naturaliter attigitur. sequitur quod illud ens quod includitur in omnibus est naturaliter attingibile.
⁋ Preterea. quando dicitur ens vt includitur in omnibus non est naliter attingibile. et tamen ad ipsum potentia namliter inclinatur. Quero. aut ens stat ibi pro illo commui vniuoco quod est vnum intelligibile. aut proraliquo contento per se sub illo communi vniuoco. Si primo modo. et illud est naturaliter attingibile. ergo ens quod includitur in omnibus per se obiectis est naturaliter ap tingibile. Si secundo modo. Contra pro quocumque stet siue consuse et distributiue. siue detminate semper est falsum. ens includitur in omnibus. quia quaelibet singularlem fla. Similiter de quolicet contento false praedicatur esse primum obiectum adequatum intellectus. Similiter magis deberet dici quod ens quod est omnia sit primum obiectum. quam ests quod includitur in omnibus. Si dicatur quod ens quod includitur in omnibus est per se intelligibile. et naturaliter attin gibile. non tamen vt includitur in omnibus.
⁋ Contra. isto modo obiectum visus non esset naturaliter attingibule qui non vt includitur in omnibus. quia sic non esset attigibile nisi omnia attingerentur. sed nullus visus potest naturaliter attingere omnia visibilia. ergo etc.
⁋ Ideo dico quod posito quod ens. esset obiectum adequatum intellectus ad hoc obiectum adequatum posset naturaliter attigi. non tamen oportet quod omne contentum posset naturaliter attigi. Cuius ratio est. quia tunc ad intelligendum naturaliter obiectum adequatum intellectus. sufficeret quodlibet per se contentum sub obiecto adequato. Non tamen sufficerad intelligendum vnum aliud contentum. Nec hoc est inconuenies. sicut non est incoueniens quod aliquando quodlibet per se contentum sub illo. quod communiter vocatur obiectu adequatum non sit apprehensibile ab illa potentia. nec per se nec per accidens. sicut prius dictum est de obiecto adequato sensus. ita aliquando non est inconueniens quod illud quod vocatur obiectum adequatum sit naturaliter apper hensibile ab illa potentia. et tamen non quodlibet contetu sit natutaliter apphensibile ab eadem. Dico ergo quod si poneretur ens vniuocum esset primum obiectum adequitum intellectus. quia illud solum haberet talem duplicem primitatem de qua dicit iste doctor. Tunc primum obiectum adequatum intellectus esset naturaliter attingibile. esse tamen naturaliter attingibile non praedicaretur primo de illo ente quod est obiectum adequatum. de quae tamen primo praedicaretur esse obiectum potentie. ad quod potentia namliter ordinatur secundum istum doctorem. quia hoc est fla omne ess est namliter attigibsuse ab intellectu. et hoc est vera et primo vera secundum principia istius doctoris. omne ess est illud ad cuius intellectionem intellectus naturaliter ordinatur. Et si sic intellexit iste doctor non recessit a principiis suis. Si autem aliter intellexit contradicit sibiipsi. quia vere illud de quo predicatur esse primum obiectum intellectus secundum istum. et quod praedicatur de omnibus. per se intelligibilibus. et includitur in omnibus per se intelligibilibus ecundum modum loquendi istius doctoris. vere et naturaliter attingitur ab intellectu.
⁋ Ad tertium dico quod obiectum motiuum intellectus est precise singulare et dico quod omne singulare est motiuum intellectus. quia omne singulare potest intelligi notitia intuitiua. quantum est ex natura anime et intellectus nostri. Sed ad notitiam intuitiuam requiritur quod ipsa res cognita intuitiue causet intellectio nem. quia aliter non posset illa res naturaliter cognoso intuitiue. ergo quodlibet singulare est motiuum ipsius us intellectus. ad suiipsius notitiam intuitiuam et ideo isto modo loquendo de obiecto motiuo intellectus. Dico quod ens vniuocum communissimum est primum obiectum intellectus. non propter talem duplicem primitatem. sed propter primitatem communita tis. quia est praedicabile in quid et commune vniuocum ad omnia intelligibilia. motiua intellectus. et tamen ipsmmet non potest mouere intellectum. nec causare quocumque modo intellectionem secundum primam opinionem. Unde de ente tali sumpto personalie predicatur esse motiuum intellectus. et tamen hec est simpliciter falsa. ens commune ad omnia motiua intellectus est motiuum secundum opinionem predictam.
⁋ Ad quartum dico quod pro statu isto vndecumque sit. nihil est motiuum intellectus ad cognitionem suiipsius. ni si sensibilis qualitas extra. vel saltem per se sensibile. et aliqua infra animam. scilicet actus et passiones. et forte ipsamet anima intellectiua. et hoc si ipsa intuitiue videatur a seipsa pro statu isto. Utrum autem sit aliquod commune praedicabile in quid praecise de istis que sunt motiua intellectus pro statu isto est dubium.
⁋ Ad argumentum prime opinionis dico quod obiectum proportionatur potentie. sed non tali modo. quod eundem modum exstendi habeant obiectum et potentia. Unde obiectum omne reale sufficienter proportionatur potentie intellectiue quantum est natura es rum. quia vnum quantum est ex se est actiuum. et aliud passiuum. et forte actiuum saltem respectu aliquorum Ad argumentium alterius opinionis dico sipatet dist.ii. non est talis duplex primitas in este re spectu omnium.
⁋ Ad exemplum dico quod illo posito con lor non esset primum obiectum adequatum sensus visus. Et si dicatur quod nullum aliud potest ponieius obiectum.
⁋ Dico quod vel nullum obiectum habe retadequatum si nihil esset commune vniuocum ad omnia per se visibilia. vel aliquod commune per se ad omnia illa esset eius obiectum adequatum. Nam tunc haberet idem obiectum adequatum quod modo habet.
⁋ Ad argumentum principale patet quod nec intellectus angelicus nec humanus habet obiectum adequatum secundum vnam opinionem. Secundum aliam habet tamen loquendo de obiecto motiuo dico quod idem obiectum est vtriusque adequatum. Nec valet sunt po tentie distincte. ergo habent obiecta adequata distincta. quia diuerse potentie possunt habere idem obiectum adequatum. sicut idem potest agere in diuersa passa
⁋ Ad argumentum in oppositum dico quod communissimum inter talia est obiectum adequati quando est commune ad omnia per se intelligibilia aliter non oportet. nunc autem ens vniuocum secundum vnam opinionem non est commune ad omnia per se intelligibilia. quia non ad entia rationis. que tamen sunt per se intelligibia.
On this page