Text List

Quaestio 9

Quaestio nona

Utrum in omni creatura sit vestigium trinitatis. Quod non qui in illo quod est vestigium trinita tis inueniuntur tria. sicut in trinita te sunt tres persone. sed aliqua est creatura simpliciter simplex. quia aliter esset processus in infinitum. ergo in illa creatura nulla pluralitas inuenitur. et per consequens in ipsa non est vestigium trinitatis.

¶ Preterea vestigium in hoc distinguitur ab ymagine. quod ymago est totius. et vestigium est partis. sed in deo non est pars. ergo nihil est vestigium eius.

¶ Preterea vestigium ducit in notitiam illius cuius est. sed nihil in creatura ducit in notitiam trinitatis.

¶ Ad oppositum. Augustinus vi de trinitate capitulo vltimo. "oportet vt creatorem per ea quae facta sunt intellectum conspicientes trinitatem intelligamus. cuius in creatura quo dignum est. apparet vestigium"

¶ Circa istam questionem primo videndum est quid sit vestigium in creaturis. in quibus proprie inuenitur. Secundo quomodo transfertur respectu dei.

¶ Circa primum dico quod vestigium et ymago dupliciter accipiuntur vel pro toto quid nominis ipsorum. quamuis forte non de virtute sermonis. sic dicunt aliqua absoluta aliquid aliud connotando Aliter accipiuntur pro illo quod primo denominatur vestigium vel ymago. Et sic intelligo questionem. scilicet quid est illud quod est vestigium. Et dico quod vestigium et ymago habent aliquas conditiones vel proprietatates communes et aliquas proprias. Una conditio communis quod tam vestigium quam ymago distinguitur. ab illo cuius est. Alia conditio quod tam vestigium quam ymago ducit in notitiam illius cuius est ymago vel vestigium.

¶ Sed tamen aliquid ducere in notitiam alicuius potest intelligi dupliciter. vel tamquam causatiuum notitie alterius mediante sua notitia. ita quod notitia ipsius sit causa notitie alterius. Uel immediate sine notitia. sicut intellectus ducit tanquam causa in notitiam cuiuslibet intelligibilis. Primo modo contingit dupliciter. quia vel ducit in primam talem notitiam vel cognitionem. vel tantum facit rememorationem de aliquo habitualiter noto.

¶ Primo modo notitia singularis est causa notitie vniuersalis. et notitia premissarum est causa notitie conclusionis.

¶ Sed isto modo nunquam notitia vnius rei incomplexa est causa notitie prime alterius incomplexe. sicut dictum fuit in prologo. et maxime non est causa sufficiens cum intellectu. et aliis quae requiruntur a parte potentie. siue sit causa partialis cum obiecto siue non.

¶ Secundo modo vna res incomplexa mediante notitia sua. potest esse causa partialis rememorationis alterius rei habitualiter note. ita quod notitia habitualis necessario concurrit in ratione causae partialis. Et tale sic cognitum potest vocari repraesentatiuum alterius. nec est aliquid aliud proprie reprasentatiuum. et isto modo tam vestigium quam ymago representant illud cuius sunt vestigium. vel ymago. Per experientiam enim patet. quod aliquis nullam penitus habeat cognitionem de hercule. si videat statuam herculis. non plus cogitabit de hercule quam de sorte. Si autem primo videat herculem. et retineat notitiam herculis. et postea videat statuam sibi similem quantum ad aliqua accidentia exteriora. virtute illius visionis statue. etiam posito quod numquam prius eam vidisset recordabitur de hercule. quamuis non semper propter imperfectionem similitudinis. vel propter aliquem alium defectum. et ita est de vestigio. quod si aliquis videat vestigium bouis. recordabitur de boue habitualiter cognito. Sed si prius numquam habuisset aliquam notitiam de boue. non plus recordaretur de boue quam de asino.

¶ Ex isto sequitur quod aliqua possunt se mutuo repraesentare. quia vtrumque poterit indifferenter causare recordationem alterius Patet si sint duo homines multum similes. qui sint noti aliquibus hominibus per experientiam patet. quod quocunque illorum viso ab aliquo habente notitiam vtriusque. statim poterit cogitare de alio et ita mutuo se representabunt tali habenti notitiam vtriusque Similiter. si alter illorum puta sortes esset habitualiter notus iohanni. et inciperet videre platonem multum similem sorti. inciperet cogitare de sorte. propter similitudinem platonis modo primo visi a Iohanne. quod tunc non faceret nisi videret platonem. Et eodem modo esset econuerso. Si aliquis haberet habitualem notitiam de platone. et inciperet primo videre sortem. et ita sortes et plato mutuo se representarent.

¶ Tertio conueniunt in hoc. quod vestigium et ymago et natura sua non plus repraesentant vnum indiuiduum. quam aliud indiuiduum sibi simillimum. quod autem aliquando representant vnum indiuiduum. et aliquando aliud. hoc est propter hoc. quod non inuenitur aliquod indiuiduum sibi simillimum. Et ita patet falsitas illius opinionis quae dicit. quod ymago repraesentat sub ratione indiuidui. et vestigium sub ratione vniversalis. Cuius ratio est. quia ymago Iouis non repraesentat cesarem. quia illa ymago non equaliter assimilatur Ioui sicut cesari. Si tamen iupiter et cesar essent simillimi. ita quod aliquis non posset discernere vnum ab alio sicut vidi de aliquibus. tunc illa ymago non plus repraesentaret Iouem quam cesarem. Quia equaliter assimilaretur illis. Unde sicut vnus habens notitiam habitualem cesaris. visa illa ymagine recordaretur de cesare. ita alius habens notitiam habitualem Iouis. visa illa ymagine recordaretur de Iove. et eodem modo est de vestigio. quod si vnus bos haberet pedes omnino dissimiles ab aliis pedibus aliorum bonum. vestigium derelictum ita distincte representaret cognoscenti distinctionem illius pedis ab aliis pedibus hunc bouem. sicut modo de facto ymago herculis repraesentat habenti notitiam distinctam de hercule ipsum herculem et non iouem. In istis ergo et in quibusdam aliis conueniunt vestigium et ymago.

¶ Sed differunt vestigium et ymago. quia de ratione vestigii est. quod sit causatum ab illo cuius est vestigium. sicut patet inductiue. quia dicitur esse derelictum ex alio. De ratione autem ymaginis non est quod sit causata ab illo cuius est ymago. sicut ymago herculis sufficit quod causetur ab alio quam ab hercule. Ex ista differentia sequitur quod vestigium nisi sit impedimentum ducit non tantum in notitiam recordatiuam illiius cuius est. sed etiam ducit in notitiam complexam alicuius veritatis contingentis de ipso. Uerbi gratia vestigium bouis non tantum facit recordari de boue habitualiter noto. sed etiam ducit consequenter in notitiam vel in credulitatem istius contingentis. quia bos hac transiuit. quamuis posset errare. quia posset imprimi pes amputatus. Ex isto patet falsitas opinionis dicentis quod vestigium non ducit in cognitionem totius nisi arguitiue. quia facit particulariter recordationem tam de parte quam de toto. quia aliquis nec cogitans de pede nec de boue toto. videns vestigium pedis. statim incipit recordari tam de boue quam de pede. et statim incipit assentire huic quod bos hac transiuit. et ita recordatio incomplexa bovis. non habetur arguitiue. quamuis illa veritas contigens non crederetur nisi arguitiue ymago autem quia non est neccessario causata ab illo cuius est ymago. ideo non ducit regulariter in notitiam alicuius veritatis contingentis de illo cuius est ymago. nisi sorte recordatiuam de qua non est modo sermo.

¶ Secundo dico quod vestigium prout vna creatura dicitur vestigium alterius tripliciter accipitur. Uno modo large et sic vestigium est effectus derelictus ex aliqua causa determinate speciei. vel saltem determinati generis. rememoratiua ipsius ducens ex communi lege in adhaesionem alicuius propositionis contingentis enunciantis esse vel fuisse. vel aliquid tale de illa causa. Et isto modo fumus derelictus ex igne vel combustio vel aduustio derelicta potest dici vestigium ignis. Similiter odor aliquando derelictus ex animali transeunte dicitur vestigium illius animalis. Et sic est vna qualitas causata siue vniuoce siue equiuoce non est cura. siue etiam quodcunque derelictum siue sit proprie causatum siue. non. ex cuius notitia causatur recordatio illius ex quo dereliquitur. potest dici vestigium.

¶ Secundo modo dicitur vestigium magis stricte. pro impressione alicuius aliquid sibi cedens remanente in absentia ipsius et isto modo in cera relinquitur vestigium sigilli. quod tamen vestigium vocatur aliquando ymago. quamuis non sit strictissime ymago.

¶ Tertio modo accipitur strictissime vestigium. et sic est impressio alicuius partis alicuius totius in aliquid sibi cedens derelicta in absentia. et ducens in recordationem etc.

¶ Circa secundum principale dico quod quaelibet creatura potest aliquo modo dici vestigium trinitatis inquantum appropriata creature possunt aliquo modo ducere in notitiam appropriatorum ipsis diuinis personis. Tamen hoc potest esse dupliciter. vel in notitiam incomplexam primam. et hoc non pertinet ad rationem vestigii. vel in notitiam incomplexam recordatiuam. Uerbi gratia postquam ex specie in creatura concluditur vel abstrahitur pulchritudo quae est vnum appropriatum diuine persone. postea occurrente aliquae pulcra creatura. incipit intellectus recordari de pulcritudine divina. tunc illa creatura ducit in notitiam recordatiuam ipsius. et habet rationem vestigii. et in hoc conuenit cum vestigio corporali. Secundo conuenit cum vestigio corporali. quia sicut vestigium corporale est causatum ab illo cuius est vestigium. ita creatura est creata a deo cuius est vestigium.

¶ Ex hoc autem sequitur alia conuenientia. quod sicut vestigium corporale ducit in notitiam complexam veritatis contingentium de vestigiato. ita creatura ducit in notitia conplexam contingentem de deo. scilicet quod deus causauit et huiusmodi Quarto coueniunt. quia sicut vestigium conuenit canen vestigiato quantum ad aliqua accidentia et nunquam quantum ad omnia. ita creatura vniuocatur cum deo in aliquibus conceptibus communibus et in aliquibus non.

¶ Quinto qui sicut vestigium corporale est similitudo aliquo modo et non simpliciter expressa. ita creatura respectu dei. Sed in quibus quae sunt in creatura consistit vestigium: Dico quod aliquando vestigium consistit in distinctis realiter. quia aliquando ipsa substantia repraesentat aliquo modo spaciali aliquid appropriatum patri. et vna qualitas vel actio repraesentat aliquo modo speciali aliquid appropriatum filio. et aliud accidens repraesentat aliquid appropriatum spiritui sactdo. et tunc vestigium consistit in substantia et diuersis accidentibus. hoc patet per beatum augustinum. vi. de trinitate capitulo vltimo. vbi assignans quo reperitur vestigium trinitatis. dicit "omnia quae arte diuina facta sunt et vnitatem quandam in se ostendunt et speciem et ordinem. Quicquid enim horum est. et vnum aliquid est. sicut sunt nature corporum ingeniaque animarum"

¶ hoc dicit pro substantia que substat suis accidentibus. Et pro diuersis partibus scilicet pro duabus aliis partibus vestigii. de diuersis accidentibus subdit. "et aliqua specie formarum supple substantia. sicut sunt figure et qualitates corporum.atque doctrine vel artes animarum. quo ad secundam partem et quo ad tertiam partem sequitur. et ordinem aliquem petit aut tenet. supple substantia sicut sunt pondera vel collationes corporum. et amores aut delectationes animarum". Ecce quod in ista assignatione partes vestigii realiter distinguuntur. Aliquando autem non distinguntur realiter. sed est vnicum quod fortiter diuersas denominationes vel contentum sub diuersis communibus. ex quo possunt haberi diuersa appropriata in deo. et tunc in illo quod est vestigium non sunt multa. sed tamen vnum. sed possunt haberi in recordatione diuersa praedicabilia de deo. approprata diuersis personis diuinis.

¶ Primo modo non omnis creatura est vestigium trinitatis. quia non omnis creatura est habens diuersa accidentia. Secundo modo. omnis creatura est vestigium trinitatis

¶ Ad primum principale patet. quod non oportet in omni vestigio trinitatis secundo modo inueniri aliqua tria. sed sufficit quod ex illo possit haberi notitia trium appropriatorum modo exposito.

¶ Ad secundum patet. quod vestigium vniversalter acceptum. non per hec distinguitur ab ymagine. sed vestigium strictissime sumptum. quod tamen aliquo modo competit creature respectu dei. licet valde improprie. quia in deo non est totum et pars. Pro quanto tamen aliquod praedicabile essentiale siue primo modo dicendi per se. potest haberi ex creatura modo supra exposito. et ipsa res in se non potest cognosci ex creatura notitia recordatiua. potest aliquo: sed improprie et metaphorice dici vestigium partis.

¶ Ad aliud patet. quod vestigium numquam ducit in notitiam illius cuius est. nisi praesupposita notitia habituali illius. et ideo trinitas personarum cum non praecognoscatur creature. quamuis creatura non duceret in notitiam trinitatis de facto. adhuc posset dici vestigium triinitatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9