Quaestio 1
Quaestio 1
⁋ Distinctio quarta. Questio prima. DIstinctione quarta querit magister. an deus genuit deum. Secundo inquirit an hec sit concedenda. Deus est pater et filius et spiritus sancutus.
⁋ Quod non. quia sua contradictoria est vera. deus non generat deum. patet quia nec filius nec spiritus sanctus generat deum. sed filius est deus. et similiter spiritus sanctus.
⁋ Quod sit sua contradictoria patet. quia in singularibus non refert pripoone re vel postponere negationem.
⁋ Secundo sic. sequitur consequentia formali. pater generat filium. ergo pater distinguitur a filio. ergo similiter sequitur deus generat deum. ergo deus distinguitur a deo. consequens est falsum. ergo et anen.
⁋ Preterea sequitur formaliter deus generat deum. ergo gnerat se vel alium deum. sed ista disiunctiua est falsa. ergo et antecedens.
⁋ In ista questione supponenda est veritas. quod sunt tres persone in vna essentia. que est realiter eadem cum qualibet illarum personarum. Et quod pater vere generat filium. Sed difficultas quantum ad istam questionem est de proprietate locutionis. an sicut ista conceditur de virtute sermonis. pater generat filium. ita sit hec concedenda de virtute secundumo nis. Deus generat deum. Et ideo difficultas est de suppositione istius termini deus.
⁋ Et dicunt aliquo quod hoc nomen deus ex suo modo significandi habet: vi pprie possit pro persona supponere. Et ideo quandoque hoc nomen deus supponit pro essentia. vt cum dicitur deus creat. Qandeque pro persona vt cum dicitur deus generat. Et ideo hec est concedenda deus generat deum. quia terminus vtrobique supponit pro persona
⁋ Ista opinio vera est. sed ipse in eadem quaestione eam negat. quia in responsione ad tertium argumentum dicit. quod quia forma quae significatur per hoc nomen deus est vna. et communis secundum rem. Ideo per se supponit pro natura communi. sed ex adiucto terminatur eius suppositio ad suppositum et personam. Unde cum dicitur deus generat. ratione actus notionalis supponit hoc nomen deus pro persona patris.
⁋ Ex hoc arguo quando aliquid supponit pro aliquo praecise ratione adiumcti non supponit pro eo ex modo suo significandi et ita in eadem quaestione non tantum realiter: sed etiam vocaliter idem concedit et negat. Unde in principio solutionis quaestionis illud idem recitat quod modo asserit. dicens sic. quidam dixerunt quod hoc nomen deus et similia proprie secundum suam naturam supponunt pro essentia. sed ex adiuncto notionali trahitur ad supponendum pro persona. Et sequitur. sed in proprictatibus locutionum non tantum attendenda est res significata sed etiam modus significandi. ideo quia hoc nomen deus significat diuinam essentiam vt in habente ipsam sicut hoc nomen homo significat humanitatem in supposito. ideo alii melius dixerunt quod hoc nomen deus ex modo significandi habet vt possit supponere pro persona. Ecce quam manifeste idem negat et concedit. cin etiam postea dicit quod hoc nomen homo non supponit pro natura communi nisi propter exigentiam alicuius additi: non sic autem iste terminus deus et ita dicta sua sibiipsis contradicunt
⁋ Aliter dicitur quod hoc nomen deus significat principaliter essentiam diuinam. et pro illa supponit. tamen ratione adiuncti potest supponere pro supposito. et ideo quandocunque ali quid conuenit diuine essentie siue in se siue in supposito: negatiua negans illud a deo est falsa. Sed contra. omnis terminus concretus habet supponere pro illo in quo sua forma reperitur. sicut patet quod album non supponit pro albedine sed pro subiecto illius albedinis. eodem modo quando sic dicitur homo est filius dei non supponit pro natura huma na: sed pro supposito sustentante naturam huma nam. ergo eodem modo deus quantum est ex primo modo significandi non supponit pro ipsa deitate sed pro supposito deitatis
⁋ Preterea. quod innuir quod pro alio supponit in affirmatiua aliqua et in ne gatiua. hoc non est verum. quia terminus propter solam negatione additam non mutat suppone. Aliter enim posset faciliter dici quod hec esset falsa. animal non est homo. ergo eodem modo supponit hoc nomen deus in istis. deus generat. deus non generat. ergo sicut in vna supponit pro supposito. ita et in alia.
⁋ Circa primum dico quod suppo termini variatur dupliciter. Uel quia supponit pro alio et alio. vel quia aliter et aliter supponit
⁋ Primo modo diuiditur suppoo in supponem simplicem personalem et materialem. Supposo simplex est quando terminus supponit pro conceptu. sicut hic homo est species. Materialis quando supponit pro ipsomei termino. sicut hoc. homo est nomen. Personalis quando supponit pro aliquo supposito. hoc est pro aliqua re de qua vere praedicatur. immo generaliter supposoto personalis est quando terminus supponit pro suo significato. sicut hoc. homo est animal.
⁋ Tame est aduertendum quod quidam terminus est concretus et quidam abstractus. Terminus abstractus semper habet supponere quantum est ex institutione instituentis pro suo significato. ideo humanitas quantum est ex se semper supponit pro hac humanitate et pro illa. et sic de aliis signiticatis per istum terminum.
⁋ Et ideo falsa est opinio que dicit quod suppositio simplex est quando terminus supponit pro suo significato. et suppositio personalis quando supponit pro aliquo contento sub vno significato. quia intentio instituentis est principali vti voce pro significato ad quod significandu priam vocem instituit. Et ideo ex institutione habet pro suo significato semper supponere. quia tamen conceptus est primum signum. ideo ratione adium cti potest supponere pro conceptu isto. sed terminus concretus quia non significat praecise vnum. sed significat vnum in recto et aliud in obliquo. quia si deberet exprimi quid nominis ipsius concreti. vnum po neretur in recto et aliud in obliquo. ideo concretum non supponit pro quolibet suo significato. sed praecise pro illo quod ponitur in recto in ipsa diffinitione exprimenti quid nominis ipsius. et ideo album calidum et frigidum et huiusmodi supponunt pro ipsis obiectis. et non pro ipsis formis. ita est de talibus concretis. homo animal etc. quod supponunt pro illis quae ponuntur in eorum diffinitionibus. exprmentibus quid nominis in recto. Si autem suppositio termini varietur. quia supponit aliter et aliter pro eodem. sic accipitur illa distinctio suppsonis. quod quedaest confusa et distributiua. et quedam cofusa tantum. et cetera. de quo non est modo dicendum. hic tamen est aduertendu. quod quandocumque terminus ex se et ex in tentione instituentis et ex natura institutionis habet supponere pro aliquo et ratione adiuncti pro alio vbicumque ponit ille terminus semper habet supponere pro primo. sed ratione adiuncti potest supponere pro secundo praecise. et tunc semper est propositio distinguenda penes tertium modum equiuocationis. quod potest super ponere pro tali vel pro tali. et quandocumque non ponitur respectu talis pertinentis ad tale adiunctum. propositio non est distinguenda. sed praecise supponit personaliter. Uerbi gratia ista propositio est distingueda. homo est species. eo quod iste terminus homo potest supponere personaliter. et tunc supponit pro illis hominibus ad quos significandum instituitur. et tunc denotatur quod iste homo vel ille homo est species. sic et quaelibet istarum est falsa. ideo si lu homo supponat personaliter ista. homo est species est simpliciter falsa. potest etiam supponere simpliciter: et tunc supponit pro ipso conceptu. non quem significat sed quae est primum signum. et ista vox quando est signum praesupponit illum conceptum esse signum omnium homnm. et tunc est hec vera. homo est species. quia denotatur quod iste conceptus sit species. et hoc est verum. quia iste conceptus praedicatur in quid de pluribus Et eodem modo est hec distinguenda. homo est vox disspllaba. eo quod luod homo potest supponere personaliter et tunc est simpliciter falsa. quia denotatur quod iste homo vel ille homo. et sic de aliis. sit vox dissvllaba. quod est simpliciter falsum. vel potest supponere materialiter: et tunc est vera. quia tunc denotatur quod hec vox homo sit vox dissvllaba. et hoc est verum. Sed iste propositiones homo est animal. homo currit. homo componitur ex corpore et anima. et sic de aliis. quia nihil ponitur in eis quod pertinet ad conceptum vel vocem. ideo non sunt distiguede: sed absolute praecise homo in eis supponit personaliter. et pro indiuiduis. vel pro suppositis. et denotatur quod de ipsis hominibus talia praedicata verificantur.
⁋ Ex istis patet quomo talia quae dixi et qua dicam. scilicet quod hoc potest accipi duplicitur vel triplici ter. vel quod potest accipi sic vel sic. et si accipitur sic. tunc est tale. et si accipitur aliter tunc est tale: sunt intelligenda. quod non est intelligendum quod aliquod idem propter acceptionem meam vel considerationem. vel si accipitur sic vel sic quod sit tale vel tale sicut alii dicunt. sed est intelligendum sicut intelligit aristo. de ipso termino. quod de eodem secundum quod pro diuerso et diuerso supponit aliud et aliud verificatur. immo idem affirmatur et negatur. sicut si in ista propositione homo est nomen. led homo supponit materialiter. tunc est simpliciter vera. si vero supponit personaliter est sim plicitur falsa et suum oppositum verum. homo non est nomen. et ita non est concedendum quod idem est nomen et non est nomen propter diuersam considerationem vel ad ceptionem. sed quod de eodem termino pro vno vere affirmatur esse nomen et de eodem termino pro alio vere negatur esse nomen: et ita non est idem quod est nomen et quod non est nomen sed de eodem termino propter variam suppositionem vere affirmatur et negatur idem
⁋ Circa secundum dico quod iste terminus deus quantum est ex modo significandi habet supponere praecise pro supposito. intantum quod si suppositum differret realiter e diuina essentia. sicut modo suppositum verbi dicere rea liter a natura humana assumpta. iste terminus nunquam supponeret ex natura modi significadi nisi pro supposito. et non pro natura et si ex vsu loquentium aliquando supponeret pro natura. hoc non esset concedendum nisi ratione adiuncti. et tunc quando poneretur respectu talis adiuncti talis propositio esset distinguenda. eo quod ille terminus deus posset supponere pro supposito vel pro natura. In aliis autem propositionibus simpliciter supponeret pro supposito et non pro natura qui tamen natura diuina et suppositum sunt vnum realiter. ideo ex vsu loquendi scorum et maxime propter hereticos ne detur occasio errandi et decipiendi simplices qui nesciunt virtutem sermonis. nec sciunt quid est concedendum de virtute sermonis et quid negandum. iste terminus deus supponit et pro nati ra et pro supposito respectu omnis praedicati quod potest competere tam nature quam supposito et hoc rationa bimiliter propter maximam identitate nature et suppe siti. vt loco istius termini licitum sit. resprectum omnis talis praedicati ponere tam naturam quam suppositum respectu autem praedicati quod praecise potest competere supposito praecise supponit pro supposito. siue autem hoc sit ex natura modi significandi communi isti termino et aliis. siue ex vsu loquentium in quorum beneplacito et pertante est vti terminis sic vel sic. non curo ad praesens. Ronabimiliter tamen possumus sic vti. tamen propter hereticos. quia si terminus supponeret praecise pro supposito. multe propositiones essent de virtute sermonis concedende. quas heret ci proponentes simplicibus facerent eos credere pluralitatem deorum et multitudinem diuine essentie. tum propter identitatem dei et diuinitatis. quia enim deus et deitas sunt simpliciter idem. ideo quicquid praedicatur de deo praedicatur et de deitate et ecouerso. cuius oppositum non habetur ex scriptur etc. sicut alias fuit dictum Et ideo nisi aliquid tale obstet. sequitur. iste terminus deus supponit pro deo vel pro supposito ergo supponit pro deitate et econuerso.
⁋ Ex istis dico ad quaonem quod ista est simpliciter concedenda de vtum te sermdonis. deus generat deum. quia ein hoc ponitur aliqui quod praecise potest competere supposito. ideo supponipro supposito. et ideo sicut hoc est vera. pri generat filium. ita haec est vera. deus generat deum
⁋ A primum principale conceditur ab aliquibus quod haoc est vera de vir tute sermonis. deus non generat deum. quia filius non generat deum. Et ista responsio videtur esse magis sor malis et secundum artem logicam. quod scilicet terminus non habe at aliam et aliam suppone in affirmatiua et negatiua. hoc est non supponit pro alio et alio. quamuis possit verificari pro alio. et ideo sicut ista. deus generat deum verificatur pro patre. ita ista deus non generat deum verificatur pro filio et pro spiritu sancto. et tamen vere est generatio in diuinis. et vere deus gene rat deum. Et secundum hoc illa responsio in re non differi ab aliis. quia nihil ponit nec negat in re. nisi sicut alii. tamen propter hereticos vt taliter non deciperent simplices inferentes quod si deus non generaret deum. quod non esset ibi aliquis filius genitus. potest dici quod hoc est salsa. deus non generat deum. Et eodem modo quaelibet talis esset falsa. deus non est pater. deus non est filius. et sic de aliis. quia ex vsu loquentium propter identitatem dei cum quolibet quod est in divinis denotaretur quod nihil quod est realiter deus generaret vel esset pater vel filius. et sic de aliis quae omnia falsa sunt
⁋ Ad secundum dico quod consequentia formalis est duplex. al quando tenet ratione complexorum: et talis consequentia est sillogis mus. quia vbicumque et ex quibuscumque terminis fiat siml logismus habens tales praemissas sic dispositas. ibi est bonus sillogismus. Similiter ab exclusiua ad vniversales de terminis transpositum est bona consequentia. Similiter a compulatiua ad alteram partem est bona consequentia. quecunque pars accipiatur. et talis consequentia tenet in omnibus terminis. Aliquando consequentia est formalis praecise ratione termiorum. qui scilicet termini ipsi se habent ad inuicem sic vel sic. et isto modo ab vniversali ad singularem est bona consequentia non ad quamcumque. sed quia terminus vnus continetur ab alio Unde bene sequitur. omnis homo currit. ergo iste homo currit. demonstrato sorte qua vere est homo. sed non se quitur omnis homo currit. ergo iste homo currit demonstrando asinum. Et ratio est. quia omnis consequentia formal tenet per medium vnum intrinsecum. in quo vnus terminus verificatur vel negatur ab alio. et ideo quando talis propositio per quamn consequentia deberet reduci in sillo gismum est vera. tunc est bona consequentia et quando non est vera tunc non valet ita est in proposito.
⁋ Nam ista consequenti non valet. pater generat filium. ergo distinguitur a filio. nisi forte ratione terminorum. Unde bene sequitur pate generat filium. ergo pater non est filius. et tamen non sequitur hoe generat hominem. ergo homo non est homo. et ideo non sequi deus generat deum. ergo deus distinguitur a deo. quia ista consequentia est formalis. pater generat filium. ergo pater distinguitur a filio. propter illud medium. idem non potest esse pater et silius. tamen idem potest esse deus et deus.
⁋ Ad tertium concedo quod sequitur. deus generat. ergo se vel alium generat. non tamen eodem addito vtrobique est bona consequent qui illa regula in multis deficit. sequitur enim. homo currit ergo animal currit. et tamen addendo vtrobique signum vniversale non sequitur. non enim sequitur omnis homo currit. ergo omne animal currit. Similiter sequitur homo est albus ergo homo est ens. et tamen non sequitur formaliter. homo contingenter est albus ergo homo contingenter est ens. sicut sequitur deus creat. ergo deus est. et tamen non sequitur. deus conti genter creat. ergo deus contingenter est. et ideo dico quod illa regula est bona de addito tali quod importat aliquam rem absolutam additam aliis sicut sequitur. homo currit. ergo animal currit. et ideo bene sequitur. homo albus currit. ergo animal album currit. quando tamen additum est sincathegoreuma non sequitur. nec etiam vniuersaliter in omnibus aliis sequitur. quamuis aliquando gratia materie vel virtute alterius sequatur. et ideo non sequitur. deus generat deum. ergo se deum vel alium dei qui lued deum non importat rem additam alteri rei. quia deus nulli additur. sed tantum est huiusmodi additio termini ad terminum. et tamen in aliquibus quando est praecise additio termini ad terminum est consequentia bona et aliquando non
⁋ Et si dicatur quod in illa pater est deus. filius est deus. ie deus supponit pro supposito. ergo propter additum non variat suppone. ergo inista. pater est alius deus a filio. lued deus supponit pro supposito. sed hoc est vera. pater est aliud suppositum a filio. ergo hoc similiter est vera pater est alius deus a filio. et per consequens filius est alius deus a patre. et per consequens pater generat alium deum. ex quo generat filium
⁋ Respodeo quod in ista. pater est deus. filius est deus lved deus supponit et pro essentia et pro supposito. et ideo per istam. pater est alius deus denotatur quod pate sit aliud suppositum et alia essentia. et ideo hec est simpliciter falsa.
On this page