Quaestio 2
Quaestio 2
Questio secunda. Secundo quero. ⁋ Utrum hec sit concedenda. deus est pater et filius et spiritus sanctus. Quod non quia quando aliquid negatur a quolibet supposito alicuius termini praedicabilis de pluribus supponentis. negatur ab illo communi. sicut esse angelum. negatur ab isto homine et ab illo. et sic de singuli. ideo negatur ab omni homine. sed nullum suppositum diuinum est pater et filius et spiritus sanctus. ergo deus non est pater ¬ filius et spiritus sanctus.
⁋ Ad quaestionem dicitur quod sic. Cuius ratio assignatur. quia significatum istius termini deus est natura divina. que est eadem tribus. et hec est praedicatio formalis. deus est pater et filius et spiritus sanctus. et hoc tantum per identitatem. deitas est pater et filius et spiritus sanctus Et si dicatur. pro quo supponit deus intelligendo ipsam esse vera quasi praedicatione formali.
⁋ Respondetur quod vnicuique quo correspondet proprium quod vel quis. et ideo deitati vt deitas est correspondet proprium quod vel quas quod primo est ens deitate. vt deitas est. et sicut deitas de se est hec. ita deus quae deus est deitate est de se hic. et in isto huiusmodi conceptu non includitur incommunicabilitas. nec ratio persone. quia deitas communicabilis est. et ideo deus vt est deitate deus non includit aliquod incommunicabile formaliter. isti sic intellecto absque conceptu personarum siue persona lium vere possunt competere aliqua praedicata realia quae videlicet non competut nature vt exntiin ratione suppositi quantum existens in ea. hoc modo forte ista est vera deus creat et similes. intelligendo subiectum pro hoc deo existente in natura divina. non intelligendo aliquod suppositum. videlicet aliquod inconmunicabile in hac natura. quia incommunicabilitas non est ratio actuum talium. Et ita potest poni quod ista. deus est pater et filius et spiritus sanctus sit vera. quaten deus stat pro hoc deo inquantum est per se ens deitate. non autem pro aliquo supposito proprie dicto in quo est natura diuina. quia quando est veritas pro primis significatis termiuorum. non oportet querere veritatem pro aliis pro quibus inquaruntur ista significata. sicut quando consequens habet propriam veritatem. non oportet querere veritatem eius praecise pro aliquo antecedente. Exemplum huius. color hic singularis existens non determinat sibi rationem suppositi. quia ratio suppositi proprie non est in accidentibus. et licet sit in supposito substantie. tamen inquantum intelligitur absque ista subsistentia in supposito. vt hic color exns potest esse principium operationis realis. sicut si eadem albedo esset in tribus superficiebus. haberet vnum actum realem. scilicet vnam actionem disgregandi. Et si queratur de veritate illius propositionis. hic color disgregat pro quo supponit ibi color. Dicit quod pro primo significato suo. puta pro hoc colore existente. non autem pro aliquo colore inferiori ad hunc colorem. puta pro hoc colo re in hac superficie. vel illa. quia ista contrahentia colorem non sunt causa veritatis propositionis istius. sed hoc est vera propter prima extrema. multomagis esset hoc verum si hic colorvt hic esset per se existens. deitas autem est ex se esse. et ideo deus inquantum est deus deitate est per se ens. et ita huic deo non intelligendo aliquam rationem snppositi vel persone. immo rationi huius dei potest attribui pater et filius et spiritus sanctus.
⁋ Contra quandocumque aliqua sunt idem omnibus modis. impossibile est aliquid supponere pro. vno et non pro reliquo et quin eodem modo supponat pro vno et pro reliquo sed circumscribendo personam et relatione. nihil est in deo quin sit formaliter et omnibus modis ex parte rer diuina essentia vel aliquod attributum absolutum ergo deus non potest supponere pro hoc deo. accipiendo hunc deum secundum quod non est formaliter nec pater. nec filius. nec spiritus sanctus. nisi supponat pro essentia diuina vel pro aliqua perfectione atir. butali absoluta. et certum est quod si supponat pro aliquo absoluto maxime supponit pro essentia diuina. ergo haec deu est pater et filius et spiritus sanctus supponit pro essentia et ita nihil aliud denotatur nisi quod essentia diuina est pater et filius et spiritus sanctus. Minor patet. quia ita est impossibile quod de eodem omnibus modis verificentur contradictoria intentionalia sicut realia. ergo sicut de eodem non potest verificari quod essentia divina communicatur et non communicatur. ita non potest esse possibile quod pro eodem omnibus modis idem terminus supponat et non supponat. vel quod non supponat pro eo primo et quod supponat pro eo primo. ergo si haec deus et essentia diuina sunt idem formaliter omnibus modis ex natura rei. si terminus supponat pro hoc deo supponet et pro essentia.
⁋ Confirmatur. quia in ista deus est per etc. terminus suponit pro aliqua vera re ex animam. sed extra in re nihil est nisi essentia vel relatio vel suppositum. vel aliqua perfectio absoluta attributa lis secundum eos. ergo terminus supponit pro aliquo istorum. et non potest dari ppriissime nisi divina essentia ergo supponit pro divina essentia.
⁋ Ex isto patet quod non plus est deus deitate deus. si luod deus supponit pro aliquo absoluto et non pro aliquo supposito. quam deitas est deitate deitas. sed si deus supponat pro persona. tunc deus est deitate deus. quia pater est deitate deus. et prater non est deitate pater. secundum biatum Augustinum.
⁋ Preterea quaero. quod est primum significatum huius termini deus. non aliqua persona per te. ergo essentia vel relatio. et non relatio: erge essentia. sed per te ista propositio deus est pater et filius etc. verificatur pro personis significatis. ergo ista verificatur. quia hec essentia est pater et filius etc. Et non quia haec deus. non intelligendo per hunc deum hanc essentiam.
⁋ Preterea quod dicit quod essentie divine vt quo correspondet proprium quod vel quis. scilicet ens deitate. puta haec deus
⁋ Contra. hic deus et deitas nullo modo distinguuntur ex natura rei. ergo non plus est hec deitas quo quam haec deus.
⁋ Contra per te in creaturis nihil est in indiuiduo nisi natura et differenti indiuidualis et proprietates absolute forte. erg similiter in persona patris vel filii nihil est nisi essentia et propretas et perfectio absolutam attributalis. ergo et essentia et haec deus nullo modo distinguuntur ex natura rei.
⁋ Preterea quod dicitur quod vnicuique quo correspondet proprium quod non est verum. quod patet si vna albedo esset in pluribus subiectis. haoc albedo esset quo respectu disgregationis. et tamen non haberet proprium quod. quia quod non potest dici nisi subiectum. et non potest dici quod vnum subiectum vel etiam compositum ex subiecto et hac albedine magis sit quod quam aliud. Similiter quod anima separata est quod et quo. quia non est ibi distictio aliquorum quorum vnum possit dici quod et aliud quo. Similiter accidens primo coniunctum et postea sepa ratum non habet idem quod. et tamen est idem quo.
⁋ Preterea essentia divina est quo respectu spirationis. et tamen non est idem proprium quod. quia nec esse ntia nec persona ali qua
⁋ Ex istis patet quod exemplum est ad oppositum qui si hic color esset in tribus superficiebus. hic colo esset principium disgregationis. et non aliquid medium inter substantiam coloris et ipsum suppositum. et ita essentia diuina erit tres persone et non aliquid medium inter essentiam et personas. quia nullum est tale medium
⁋ Ido aliter dico ad questionem quod in ista deus est pater et filius et spiritus sanctus. lue deus supponit pro ipsamet divina essentia. et ideo quia ipsa essentia est tres persone ideo deus est tres persone. Et si dicatur quod omne predicatum quod conuenit pluribus. oportet quod conueniat alicui primo. sed creare conuenit tribus personis. et nulli earum primo. quia tunc alia non posset creare. et conuenit cuilibet earum tanquam illi quod est quod. ergo est aliquid cui primo conuenit. illud non est essentia. qui essentia est quo respectu creationis: ergo hic deu est quod cui primo conuenit creare.
⁋ Respondeo quod aliquid primo competere alicui potest esse dupliciter vel in re vel in praedicatione. Primo modo maior est simpliciter falsa tam in deo quam in creaturis patet. quia posse ri dere conuenit sorti et platoni. et sic de aliis. et tamen in te nihil est cui primo conuenit posse ridere. quia in re nihil est quod potest ridere nisi sortes vel plato. et sic de aliis hominibus. et ita est in diuinis illa maior simpliciter falsa. Nam posse creare et sic de talibus nulli conuenit nisi alicui per sone et essentie di uine. nisi forte relationi. Secundo modo potest illa maior concedi. saltem vt in pluribus. sicut in praedicatione posse ridere primocompetit isti termino communi homo non pro se sed pro singularibus. quia hoc est primo vera. omnis homo potest ridere. et tamen iste terminus communis homo non potest ridere. nec denotatur hoc per illam propositionem. sed pre cise denotatur quod quaelibet homo singularis potest ride re. ita in proposito posse creare. sicut quod primo conuenit isti termino communi deus. et de quocuque praedicatur iste terminus deus. de eodem praedicatur illud praedicatum. et tamen nullo modo praedicatur de hoc termino deus pro se sed pro personis divinis.
⁋ Ad argumentum princ pale dico quod maior est vera quando illud praecise supponit pro suppositum et non pro aliquo formaliter distincto a suppositum. modo iste terminus deus non praecise supponit pro tribus personis. sed etiam supponit pro ipsa diuina essentia ideo hec est vera. deus est tres persone. quia essentia divina est tres persone.
On this page