Quaestio 5
Quaestio 5
Questio. v. CIrca dictam materia quarto quero. Utrum deus possit. diffiniri diffinitione non data per additamentum.
Quod sic videtur. quia secundum philosophum ii posteriorum Unus modus diffiniendi est quando quelibet pars difefinitionis est in plus quam diffinitum totum est equale sed secundum praedicta de deo praedicantur in quid multi comceptus quorum quaelibet est communis deo et alicui creatu re. sed non eidem. ergo coniungendo illos conceptus simul totum erit conuertibile cum deo. et quaelibet pars erit in plus. Et quod illud aggregatum sit diffinitio patet. quia est oratio longa praedicabilis per se primo modo. et non sicut superius nec sicut differentia. ergo sicut diffinitio.
⁋ Ad oppositum. omnis diffinitio proprie dicta componitur ex genere et differentia essentiali. sed deus non habet differentiam essentialem nec genus. ergo non habet diffinitionem.
⁋ Ad quaestione dico quod diffinitio non pata per additamentum dupliciter accipitur. Uno modo stricte. et isto modo diffinitio componitur ex partibus alterius rationis. quarum vna est determinans et altera determinabilis. et vna contrahens et altera contrahibilis. et semper in talibus determinabile praedicatur vniuersaliter de altera. quamuis non econuerso. et ista diffinitio non reperitur nisi respectu compositorum. Alio modo accipitur diffinitio non data per additamentum large. promni diffinitione cuius nulla pars exprimit ali quid accidentale in esse illi diffinito: quamuis ali pars ex modo suo significandi sit concrein predicabile de quolibet de quo praedicatur per se primo modo. et isto modo improprie posset deus aliquo modo diffiniri. sic dicendo. Deus est essentia intellectualis volitiua. etc. Unde nihil hic positum exprimit aliquid accidentale deo: quamuis intellectuale ex modo suo significandi sit concretum: quod non praedicatur de quolibet per se primo modo. quia non de substantia creata. hec enim non est per se primo modo. angelus est intellectualis. quia intellectuale est idem quod potens intelligere. et ideo sicut hec non est per se primo modo angelus potest intelligere: ita nec alia. tamen sicut dictum est priude deo predicatur per se primo modo.
⁋ Ad a gumentum in contrarium dico quod talis diffinitio per talia communia non est diffinitio stricte sumpta quia semper in tali diffinitione ponitur aliquae connotatiuum: quod non predicatur de omnils de quibus predicatur etiam predicatione pro orie dicta per se primo modo. sed per se secundo modo tantum.
⁋ Si dicatur quod precise ponuntur illi conceptus qui precise predicantur in quid Dico quod si hoc esset possibile: posset concedi quod esset diffinitio. non tamen strictissime sumpta. sed coniungendo tales conceptus erit impropria locutio et erit sermo non intelligib lis. sic dicendo: deus intellectus voluntas sapientia bonitas etc. est sermo non intelligibilis. sicut iste est sermo non intelligibilis. homo est lapis animal capra. Unde duo abstracta nunquam ponuntur a parte eiusdem extremi. sine improprietate sermonis nisi mediante aliqua coniunctione. sict dicendo. deus est sapientia et bon tas sed coniunctio nunquam debet ingredi diffinitionem proprie dictam. Similiter dato quod sic posset dici: adhuc non est diffinitio proprie dicta. quia in illa semper pars posterior debet exprimere aliquid quod per partem priorem non erat expressum. hoc autem non potest continge re circa simplicia.
On this page