Quaestio 6
Quaestio 6
Questio. vi. Pretrea circa idem quinto quero. Utrum in omni diffinitione completissima debeant po ni omnes differentie essentiales cum genere primo generalissimo.
⁋ Quod sic. quia quelibet differentia exprimit aliquid ipsius rei: ergo si ne ea non est completissima diffinitio.
⁋ In opisitum secundum philosophum. vii. methaphice. Ultima differentia est tota substantia rei. ergo pre ter eam. non oportet aliam differentiam po nere.
⁋ Ad istam questionem dico: quod continit aliquas differentias ordinari dupliciter. Uno modo sicut per se superius et per se inferius. ita scilicet quod earum abstracta se habent secundum superius et inferius. Alio modo sicut diffe entia que competit pluribus et alia paucioribus ad modum quo risibile et coloratum ordinantur. quod omne risibile est coloratum: et non econuerso bi primo modo: sic dico quod non omnes differen tie debent poni in diffinitione. etiam posito sooer genere generalissimo in diffinitione. sed sola differentia vltima debet poni in tali diffinitione. et isto modo loquitur philosophus. vii. metha. ca itulo de vnitate diffinitionis. vbi dicit. quod diferentia est diuidenda in differentias posteri ores: sicut pedalitas diuidenda est in per se contenta semper quousque deueniatur ad vltimam differentiam que sola debet poni in diffinitio ne. quia si differentia superior poneretur cum posteriori: esset nugatio. sicut dicendo animal homo est nugatio. ita est hic nugatio. animal bipes pedens habens fissos Unde dicit sic philosophus oportet diuidi differentiam vt animalis: differentia est edalitas. Item animalis habentis pedes differentiam oportet scire inquantum habens pedes. hoc est. oportet diuidere istam differentiam superiorem in sua per se contenta. et non per ali quas differentias accidentales Et hoc est quod dicit: quare non est dicendum. habentis pedes sicut alatum aliud non alatum. Si quidem bene dicit. sed propter non posse faciet hoc. hoc est: quia per se contenta sunt ignota vel non habemus notitiam illorum per se contentorum ideo diuidimus per talia non per se contenta sed si haberemus notitiam talium per se contentorum. deberemus per illa diuidere. Et hoc est quod dicit. sed sic supple diuiduum est in per se contenta. aliud habens fissos pedes. aliud non habens fissos pedes. hae nanque sunt diffe rentie pedis. hoc est ista sunt per se contenta sub habente pedes. et iste sunt differentie. hoc est illa in que diuiditur habens pedes. et hoc est quod dicit. Nam fissio pedis pedalitas quadam est. hoc est ista differentia inferior perse continetur sub differentia priori. et de ea in abstracto predicatur. et ideo per se primo modo Et subdit. si itaque hoc se habent palam: quia si animal differentia substautia rei erit et diffinitio. hoo est ipsa sola poneretur in diffinitione. et probat Si non oportet multotiens eadem dicere in terminis. et postea concludit palam. quia diffinitio ratio est que ex differentiis et harum ex finali. secundum rectum. hoc est illa sola que est vltima in diuisio ne in qua semper per se superius diuiditur per sua per se contenta. illa inquam sola erit in diffinitione speciei. Et probat quia aliter esset nugatio et probat quod esset nugatio transponendo differentia illas. scilicet priorem et posteriorem. Sed quia exemplum philosophi non ponitur tanquam verum. sed vt sentiant qui addiscunt. ideo potest poni aliud exemplum verum. Uerbi gratia: dico quod forma est vnum commune a quo accipitur differentia per quam modo exposito in prioribus questionibus substantia composita distinguitur ab angelis qui sunt in genere substantie. ita quod habens formam est differentia talis speciei subalterne. sicut sensibile est differentia animalis. tunc forma diuiditur per se tanquam in per se contenta in multas formas substantiales alterius et alterius rationis. puta in formam elementarem et in formam mixti. et si haberemus nomen significans quodlibet habens formam elementarem. esset per se differentia elementi et adhuc forma elementaris esset vnum commune ad formam ignis. formam aeris etc. et tunc si ignis deberet diffiniri. nec habens formam. nec habens formam elementarem deberet poni in eius diffinitione. sed precise habens formam talem. quia aliter si omnes ille dicere ponerentur. per se superius et per se inferius ponerentur a parte eiusdem extremi. Toquendo de differentiis ordinatis secundo modo. Sic dico quod omnens dicere cum genere generalissimo debent poni in diffinitione. et illa diffinitio est completior quam diffinitio composita ex genere propinquo et vltima differentia. Uerbi gratia ponatur ad praesens quod in homine anima intellectiua et anima sensitiua realiter distinguantur. et tunc iste due icere rationale et sensibile ordinantur. quia omne rationale est sensibile et non econuerso. non tamen vnum est per se in ferius et aliud per se superius. sicut nec anima intellectiua et anima sensitia illo modo ordinantur. quia anima intellectiua non est anima sensitiua nec econuerso. sicut in priori menbro forma elementaris est forma et fissio pedis est pedalitas secundum exemplum philosophi. et ideo tam rationale quam sensibile debet poni in diffinitione hominis ad hoc quod homo complete diffiniatur si tamen animal po natur in diffinitione hominis. solum poni debet rationale propter causam prius dictam. sed illa diffinitio non erit completa. quia per istam diffinitionem homo est animal rationale. ne scitur an anima sensitiua distinguatur ab anima intellectiua vel non. quod tamen requiritur ad hoc quod sciretur distincte quidditas hominis.
⁋ Sed comr praedcam potet obiici mul tiplicitur. Primo sic. quia si praedicta essent vera: sequeretur quod aliquando differentia superior praedicaretur per se primo modo de diferentia feriori. consequens est falsum. ergo et aus. falsitatem con sequentis probant aliqua primo sic. quia si sic. ergo dicere essent differentes. quia conueniunt in differentia superiori. et ita esset processus in infinitum in differentiis. Secundo quia tunc diferentia esset vere species. et tunc essen plura generalissima quam decem. cum non sint tantum decem species. probatio con sequentie. quia omne quod habet praedicatum dictum de illo in quid et differentiam dictam in quale est species. quia componitur ex genere et differentia et potest per illa diffiniri. et omne difinibile est species. sed talis inferior diferentia haberet differentiam superiorem tamquam praedicatum dictum in quid. et aliam differentiam quae differret ab illa diferentia opposita. quod dicetur de ea in quale. ergo etc.
⁋ Secundo non videtur quod alique dicere sic ordinetur secundo modo. quia si sic. contigeret inueniri differentiam posteriorem sine priori. sicut anima intellectiua per potentiam diuinam potest esse sine anima sensitiua si sit realiter distincta. et per consequens aliquid esset rationale quod non esset sensibile.
⁋ Tertio dubium est. an differentia sumpta a materia debeat poni in diffinitione speciei subalterne. et videtur quod non. quia sic sic: sequeretur quod in aliqua diffinitione ponerentur due dicere conuertibiles.
⁋ Ad primum istorum comcedo quod aliquando differentia superior praedicatur per se primo modo de pe differentia inferiori. et hoc est verum quandocumque in eadem re non sunt due res realiter distincte. a quarum vna pos set accipi differentia na et ab alia differentia alia
⁋ Ad primum argumentum in contrarium patet per dicta in secunda distinctione qui procedit ex falsa ymaginatione. scilicet quod omne per se inferius includit essentialiter suum superius et aliquid additum sibi: quod non est verum.
⁋ Ad secundum dico quod ad hoc quod aliquid sit species: non sufficit quod per se contineatur sub aliquo communi. nec quod habeat differentiam aliquo modo. sed requiritur siue habeat differentiam siue non qud non sit natum esse pars essentialis alicuius per se vnius. nec quod primo significet partem. nunc aut in proposito omnine illud quod per se sgnificatur et primo per differentiam talem est natum esse pars essentialis alicuius per se vnius. et ideo non est per se in genere nec est species.
⁋ Ad secundum dico quod non est cotradictio. illud a quo accipitur differentia inferior esse sine illo a quo accipitur differentia superior. et si esset possibile animam intellectiuam informare immediate materiam primam. vel formam corporeitatis sine anima sensitiua. sicut potest esse separata sine anima sensitiua. non esset contradictio quod aliquid esset compositum et rationale. et tamen quod non esset sensibile: nec tunc ordinarentur taliter dicere ille nisi secundum communem cursum nature. et quamuis naturaliter non posset aliter esse. non tamen repugnaret diuine potentie aliter facere.
⁋ Ad tertium dico quod differentia sumpta a materia debet poni in tali dis finitione. et ideo ad completam diffinitionem cuiuscunque speciei debet differentia sumpta a materia poni in ea nec est inconueniens aliquid habere duas differentias conuertibiles incter se et cum diffinito. sicut si anima sensitiua sit alterius rationis in homine et in brutis. ipsi hominis erunt due dicfere conuertibiles: quarum vna sumetur ab anima intellectiva. et alia ab anima sensitiua
⁋ Et si dicatur quod tunc vtraque illarum esset specifica et ita vtraque constitueret speciem. Dico quod differentia speci fica dupliciter accipitur. Uno modo pro omni dere propria ipsius speciei. et isto modo vtraque illarum esset specifica. Alio modo pro differentia vltima non tantum secundum praedicationem sed etiam secundum naturalem consequentiam. et qui acc pitur a re quae naturaliter est vltima in composito et ista dicitur specifica quia per aduentum ipsius costitui tur res in specie. Unde quantumcumque anima sensitiua esset in corpore ante animam intellectiuam: num quam illud constitutum diceretur esse in specie homoinis: sed adueniente anima intellectiua statim totum compositum est per se in specie. et isto modo non est nisivna vltima differentia et specifica.
On this page