Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Questio. vii. Secundo principaliter quero de immutabilitate dei. Utrum solus deus sit immutabilis.

⁋ Quod non videtur primo quia deus est mutabilis. ergo non solus deus est immi tabilis. antecedens patet. quia omne quod est in aliquo loco in quo prius non fuit est mutabile secundum locum. deus in principio mundi fuit in aliquo loco in quo prius no fuit. ergo etc.

⁋ Ad oppositum est magister in littera.

⁋ Difficultates istius. q. habet locum versus fine primi libri: et in principio secundi. ideo pertranseo breuitur circa eam. Et dico quod mutatio dupliciter accitur. scilicet stricte et large. Targe et improprie dicitur aliquid mu tari quod habet esse post non esse vel econuerso. et ista mutatio vocatur a damasceno versio. Aliter accipitur mutari vel mutatio stricte. et hoc ad huc dupliciter. vel stricte vel strictissime. Primo modo dicitur aliquid mutari. quando recipit aliquid quod prius non habuit. vel non habet aliquid quod prius habuit et isto modo si materia crearetur sub forma ipsa materia dicitur mutari. quia modo est vere sub forma. et prius non fuit sub ea. Similiter si totum compositum annihilaretur ipsa materia diceretur mutari. non tantum. quia non est postquam prius fuit sed etiam quia non habet formam quam prius habuit. Secundo modo dicitur aliquid mutari quando aliquid manens secundum suam essentiam habet aliquid in se informans ipsum quod prius non habuit. vel eco uerso. ita quod subiectum manens prius est sub forma et postea sub priuatione vel econuerso.

⁋ Ex hiis ad. q. dico quod deus est immutabilis primo modo. quia est ne cesse esse. si enim non esset necesse esse: necessario est set aliquid prius eo quod posset facere ipsum esse post non esse. et per consequens ipsum non esset deus. Similiter quod sit immuta bilis secundo modo patet ex hoc quod est immutabilis primo modo. Similiter quod sit immutabilis tertio modo patet. quia ens simpliciter infinitum non potest perfici. sed deus est ens infinitum simplicitur. siue hoc possit ratione natura li probari siue non. ergo non potest perfici quocumque accidente. et per consequens nullo modo mutari a prieuatione ad formam nec econuerso et sic patet affirmatiua exponens praedicte exclusiue.

⁋ Sed de negatiua exponei te est magis dubium. Et dico quod nihil aliud a deo est immutabile primo modo: quamuis hoc non possit ratione naturali probari. sicut patebit versus finem primi. sed hoc est sola fide tenendum. quia deus in principio creationis mundi omnia produxit: ita quod nihil ante fuit in rerum natura praeter deum. Sed loquendo secundo modo et tertio modo de mutabili et immutabili Dico quod aliqua creatura est immutabilis. quia aliqua creatura est quae nullius potest esse receptiua. sed tantum potest recipi in aliquo. ergo illa neutro illorum modorum est mutabilis. antecedens patet. quia aliter esset proces sus in infinitum. Nam accipio istam creaturam puta a. si. a. potest mutari. ergo poest aliquid alterius rationis recipere. et quero de illo sicut de priori si potest recipere aliquid vel non. si non habetur propositum si sic. quero de illo alio recepto sicut de priori. et ita vel erit processus in infinitum vel stabitur ad aliquid quod nihil potest recipere. nec per consequens potest mutari secundo modo vel tertio modo.

⁋ Ad argumentum primum dico quod deus est in loco in quo prius non fuit per nouam productionem loci. et ita deus non mutatur. sed illa maior generaliter accepta est falsa.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7