Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Questio ii. Supposito quod generatio sit in diuinis. quero Utrum ista generatio sit vniuoca an equiuo ca

⁋ Quod sit vniuoca videtur. quia quando na tura est eiusdem rationis in generante et genito: illa generatio est vniuoca. sed eadem natura numero est in patre et filio. ergo ista generatio est vniuoca

⁋ Ad oppositum. quando generans et genitum non sunt eiusdem rationis illa generatio non est vniuoca. sed pater et filius non sunt eiusdem rationis in diuinis. ergo etc.

⁋ Circa istam questionem sic procedam. Primo videndum est quae generatio dicitur vniuoca et quae equiuoca in creaturis. Secundo quod generatio in diuinis non est proprie vniuoca nec proprie equoca. Tertio quod magis assimilatur generationi vniuoce. Quarto ponuntur aliqua dubitationes et soluuntur.

⁋ Circa primum dico quod manifestum est generationem vniuocam distingui a generatione equoca in creaturis. propter aliquam couenientiam specialem inter generas et genitum in generatione vniuoca. qualis non est in ter generans et genitum in generatione equiuoca nunc autem est ita: quod in generate creato et in genito creato est duo cosiderare. scilicet quod et quo. et hoc est verum secundum communem cursum nature in istis inferioribus et non est vniversaliter verum. quia quando angelus producit intellectionem: non oportet quod ibi sint duo a parte generantis. scilicet quod et quo. et eodem modo est de anima separata. simul potest idem contigere si per diuinam potentiam fiat aliquod accidens actiuum separatum a suo subiecto veruntamen hoc est vniversaliter a parte geniti. quia sicut patebit in secundo nullum agens creatum: siue separatum siue non. potest aliquid producere de nouo. nisi producendo formam in subiecto

⁋ hiis dictis dico quod aliquando terminus tota lis productus est per se vnus. aliquando autem est tantum vnus per accidens. In primo casu est generatio substantie. in secundo generatio accidentis. In secundo casu semper vocatur generatio vniuoca. propter identitatem specificam inter formalem terminum quae totaliter de nouo capit esse et per se rationem agendi. siue distinguatur ab illo quod communiter vocatur quod. siue non. et ideo quando ignis ealefacit lignum illa dicitur generatio caloris vniuoca. quia ratio agendi est eiusdem speciei cum calore producto in ligno. Sed si ignis calefaceret se: sicut graue mouet se illa generatio caloris diceretur equiuoca. propter non identitatem specificam inter rationem agendi et terminum formalem productum. Sed loquendo de generatione substantie quae est generatio termini vnius per se sic dicitur generatio vniuoca quando generans et geuitum non sunt alterius speciei. sed in ista generatione vniuoca sunt multi gradus. si enim generans et genitum sint eiusdem speciei. et quaelibet terminus formalis sit eiusdem speciei cum aliqua ratione agendi et a nulla ratione agendi respectu sui distinguatur specie vel sit alterius rationis. tunc esset generatio perfectissime vniuocaUerbi gratia. si ignis generans eiusdem speciei cum igne generato. et forma substantialis vniuoca in igne generante sit ratio praecise agendi respectu forme substalis ignis generati. tunc erit perfectissime vni uoca. si autem calor ignis generantis non tantum sit agens respectu alicuius accidentis. sed etiam sit causa immediata respectu forme ignis generati. tunc non est perfectissime generatio vniuoca. propter diuersitatem specificam inter vnam rationem agendi. et ter minum formalem. Secundus gradus generationis vniuoce est: si generans et generatum essent eiusdem speciei. et in vtroque essent plres forme substantiales actiue et quaelibet illarum in generante concurreret tamque causa partialis respectu cuiuslibet forme substantialis in ipsorum generato. tunc enim generans et generatum essent eiusdam rationis. et terminus quaelibet for malis esset eiusdem speciei cum aliqua ratione agendi. et tamen ab aliqua esset alterius rationis et in hoc non esset generatio perfecissime vniuoca. Tertius gradus est: quod generans et generatum sint eiusdem speciei et terminus formalis sit eiusdem rationis cum ratione agendi. et ali quis terminus formalis cum nulla ratione agendi sit eiusdem rationis. et ita est in generatione vniuoca omnium animalium secundum vnam opinionem. scilicet in generatione equa ab equo. bouis a boue. hominis ab homine. et sic de aliis. quia secundum aliquos anima vegentatiua dicieret et est alterius rationis ab anima sensitiua in istis. et ipsa sola anima vegentatiua est ratio producendi et agendi. quia ipsa sola est potentia generatiua. et tunc generans et gene ratum sunt eiusdem rationis cum anima vegentatiua in generante quae est ratio producendi. et aliquos terminus formalis puta anima sensitiua: quamuis sit eiusdem rationis cum anima sensitiua generantis que non est ibi ratio producendi. non tamen est eiusdem rationis cum anima vegentatiua que est ratio producendi.

⁋ Aliqui alii gradus generationis vniuoce possent forte assignari. sed isti sufficiant. quia ex istis possunt alii si qui sint patere.

⁋ Circa secundum dico: quod generatio diuina nec est simpliciter vniuoea nec simpliciter equoca. Primum patet. quia in generatione vn. noca generans et generatum sic sunt eiusdem rationis: quod quodlibet essentiale in generato est simillimum alicui in generante. ita quod sit tanta similitudo et omnis modus similitudinis inter illud quod est in generato et illud quod est in generante. quanta et qualis modus est inter hanc albedinem et illam. vel inter sortem et platonem. vel inter hanc animam intellectiuam et illam. sed paternitas in patre quae est sibi essentialis non tantum assimilatur filiationi quae est filio essentialis: quantum assimilaretur si essent due paternitates in diuinis et accipio similitudinem largissime. et hoc sufficit ad propositum. Unde etiam dicut doc. quod spiritussanctus non producitur per modum similis sicut filius. ergo non est generatio simpliciter vniuoca.

⁋ Secundo dico quod ista generatio non est simpliciter equiuoca. quia in generatione equiuoca semper est aliquid in generato quod distinguitur realiter ab omni eo quod est in generante et quod est alterius rationis ab omni illo sed in ista generatio ne nihil est in filio producto quod distinguitur realiter ab omni illo quod est in patre. quia nihil distinguitur realiter ab essentia patris. Similiter in generatione equiuoca generans et generatum non sunt simpliciter vna res: sed pater et filius sunt vna res numero. puta vna est sentia numero. ergo etc.

⁋ Circa tertium dico: quod ista generatio magis assimulatur generationi vniuoce non obstante quod generans et generatum sunt alterius rationis: sicut aliquo possunt esse alterius rationis in diuinis et hoc ppter identitate realem vnius essentie numero cum quo libet istorum suppositorum et cum vnoquoque essentia li cuiuslibet istorum suppositorum. Si tamen vocetur generatio equiuoca quandocumque generans et generatum sunt alterius rationis. illo modo quo conceditur aliqua in diuinis esse alterius rationis. sicut conceditur quod paternitas et filiatio sunt alterius rationis. potest dici quod ista generatio est equoca. et ita mihi viitur quod difficultas istius quaestionis magis consistit in verbis quam in re.

⁋ Contra praedicta est vna difficultas. an scilicet si constituentia aliqua sint alterius rationis: oporteat necessario constituta esse alterius rationis.

⁋ Et probatur ab ali quibus quod non oportet: sed de hoc post. et ideo non scribitur hic qui secundum philosophum. x. metha. diuersitas materialis siue indiuidualis non variat speciem. Exemplum de masculo et femina. et de circulo aureo et eneo.

⁋ Preterea si species aliqua constituerent aliqua supposita vel indiuidua. illa indiuidua essent eiusdem rationis et tamen constituentia non essent eiusdem rationis

⁋ Secundo potest obiici conra illud quod dicitur de secundo gradu et tertio generationis vniuoce. quia ex illo seque retur quod vnius generationis essent plures termini for males. si vnus terminus formalis est eiusdem rationis cum aliqua ratione agendi et aliqua non.

⁋ Tertio potest obiici. quia secundum praedicta generatio hominis esset simpliciter equiuoca. quia terminus formalis quae est anima intellectiua simpliciter est alterius rationis ab omni ratione agendi respectu forme substantialis producende.

⁋ Ad primum istorum dico quod impossibile est aliqua constituentia esse alterius rationis: quin constituta ex illis tamquam ex im trinsecis sint alterius rationis et alterius. quia sicut constituta non distinguuntur nisi per distinctionem constituentium. ita nec costituta possunt distingui tamquam aterius et alterius rationis. nisi per distinctionem consimilem ipsorum constituentium. et ideo sicut ex distinctione const tuentium contingit inferre distinctionem constitu torum. ita ex distinctione constituentium tali scilicet quod sunt alterius rationis contingit inferre consimilem distinctionem constitutorum. aliter enim numquam posset probari quod comstituta essent alterius rationis. si non potest hoc probari s hoc quod constituentia sunt alterius rationis.

⁋ Et si diceretur quod licet ex hoc quod simpliciter constituentia sunt alterius rationis non potest probari quod constituta sunt alterius rationis. tamen ex hoc quod ista constituentia sunt aliquo modo speciali alterius rationis. potest probari quod constiti ta ex illis sunt alterius rationis.

⁋ Et posset confirmari. quia ex hoc quod constituentia sunt primo diuersa non potest concludi quod constituta sunt primo diuersa. ergo a simili ex hoc quod costituentia sunt alterius rationis: no potest concludi quod constituta sunt alterius rationis.

⁋ Ad istud dico quod nisi ex hoc generaliter quod constituentia sunt: alterius rationis posset probari quod constituta sunt alterius rationis: numquam posset probari quod aliqua constituta essent alterius rationis. quia eadem facilitate qua tum di cis quod ex hoc quod ista constituentia sunt alterius rationis non potest concludi quod constituta sunt alterius rationis. ea dem facilitate dicam ego quod ex hoc quod ista constitue tia quibuscumque demonstratis sic sunt alterius rationis non sequitur quod costituta sunt alterius rationis.

⁋ Et si dicas quod sic quia ista constituentia plus differunt quam in la. et ideo ex istis potest inferri maior distinctio inter constituta.

⁋ Dico quod hoc non valet. Tum quia posito quod posset inferri maior distinctio. ex hoc non sequitur per te quod distinctio inferatur. ita quod constituta sint alterius rationis. quia per te in constitutis eiusdem rationis sunt gradus. et ita dicam ego eque faciliter quod semper constituta erunt eiusdem rationis. tamen cum distinctione maiori et minori constituentium. Tum quia qua ratione potest inferri maior distinctio ex maio ri distinctione constituentium. eadem ratione ex hoc quod constituentia sunt alterius rationis: potest inferri quod constituta generaliter erunt alterius rationis. vel numquam potest hoc inferri

⁋ Ad confirmationem dico: quod aliqua esse primo diuersa potest intelligi dupliciter. vel quia sunt illa de quibus primo competit diuersitas. et isto modo numquam constituta sunt primo diuersa. quia diuersitas aliqua prioritate conuenit constituentibus. et mediantibus illis constitutis. Aliter potest intelligi quod aliqua sunt primo diuersa. quia scilicet in nullo coueniunt. et isto modo est possibile. quando scilicet omnia constituentia sunt diuersa. sicut es vniversaliter in omnibus indiuiduis creatis per se in genere simul existentibus. saltem secundum communem cursum nature. Per hoc dicor quod accipiendo primo diuersa primo modo numquam ex hoc quod constituentia sunt primo diuersa potest concludi quod constituta sunt primo diuersa. sed ex hoc aliquando per te quod constituentia sunt alterius rationis. potest concludi quod constituta sunt alterius rationis. et ideo non est simile. Sed accipiendo primo diuersa secundo modo. sic non potest concludi constituta esse primo diuersa nisi ex hoc quod omnia constituentia sunt primo diuersa. et ideom vniversaliter quando omnia constituentia sunt primo diuersa vel etiam diuersa. potest concludi quod constituta sunt primo diuersa. et ita eadem ratione qua aliquando ex hoc quod constituentia non tantum omnia sed quecumque duo sunt alterius rationis: potest concludi quod constituta sunt alterius rationis. viversaliter potest hoc concludi si quecumque constituentia sunt alterius rationis

⁋ Ad cuius euidentiam sciendum quod aliqua primo competentia aliquibus mediantibus illis deno minant vel competunt aliis: et aliqua non: sicut calefacere primo competit calori: et mediante calore competit subiecto ipsius caloris. sicut intelligere primo competit anime. et mediante anima compexit ipsi homini cuius anima est pars. aliqua autem competentia accidenti vel subiecto vel parti vel constituenti: non possunt competere alii. nec subiecto nec toti nec costituto: sed per se repugnat illis. sicut inherere primo competit calori. nec ramen propter hoc potest dici ignis inherere. similiter est de informare accidentali et substantiali et sic de multis. similiter componere cum alio: esse in genere per reductio ne. esse prius natura toto. et multa talia competunt parti. et tamen nullo modo mediante parte possunt compete re toti. similiter esse communicabile conuenit essentie diuinem et tamen non competit patri. tunc accipio istam propositionem quandocumque aliquid natum est denominare aliquid mediamte aliquo quod primo denominat vel cui primo competit. vbicumque modo consimili inuenitur illud mediante quo aliud natum est aliquid denominare: denominabit illud mediante illo nisi illud mediante quo sit totum in parte alterius ad cuius partis denominationem non sequitur denominatio totius ab illo mediante quo. sed esse alterius rationis natum est deminare tota vel constituta mediantibus constitutiuis vel partibus. ergo vbicunque sunt partes vel constituentia alterius rationis tota vel constituta erunt alterius rationis. Si autem aliquod pridicatum non sit natum denominare: vel competere alicui nisi mediantibus omnibus constituentibus: vel partibus. tunc oportet quod illud predicatum primo competat omnibus partibus vel costituentibus. et tunc sequi tum vniversaliter necessario quod idem predicatum competit totis vel constitutis. et ita est de hoc praedicato esse primo diuersa. Secundo modo vniversaliter quandocumque omnia constituentia vel partes sunt primo diuersa: ipsa tota vel constituta erunt primo diuersa.

⁋ Ad primuum argumentum inquantum probat quod ista generatio est vniuoca. Dico quod generatio simplicitur vniuoce dicitur a termino formali et totali. modo exposito supra in solutione quaestionis. Et quando dicitur quod terminus formalis est essentia. patet prius quod non. Sed quando dicitur vltra quod hoc dato nulla generatio esset vniuoca. Nego consequentiam. quia dico vniversaliter quod nunquam genitum assimilatur generanti nisi in sua forma indiuisibili vel in materia sua indiuisibili. quia proprie loquendo non assimilatur nisi in reali aliquo. et sicu patet prius. nihil est reale in composito nisi forma in diuisibilis et materia indiuisibilis.

⁋ Per idem ad secundum dico quod per idem proprie loquendo aliquid assimilatur alicui et distinguitur ab eo. et ideo generatio siue sit assimilatiua siue distinctiua est a forma sub ratione qua hec forma. nec est ibi aliqua talis ratio ratione cuius sit assimilatiua perfectior indiuiduo. nec differentia indiuiduali. et ista cum sit negatiua habet duas causas veritatis. quarum vna est vera. scilicet quod non est aliqua talis differentia idiuidualis sicut isti ymaginantur

⁋ Ad aliud argumentum dico quod diuersitas materialis de qua loquitur philosophus non variat speciem in illis in quibus est illa diuersitas tanquam extrinseca. Unde masculinitas et femini nitas non faciunt diuersitatem specificam in homine si tamen masculinitas et femininitas differrent specie. et essent de essentia hominum. illi homines essent differentes specie. et ideo vniversaliter. nunquam formaliter ex diuersitate extrinsecorum specifica. potest argui diuersitas specifica illorum quibus sunt extrinseca. sicut ex albedine et nigredine non potest argui quod homines illi quorum vnus est albus et alius niger differant specie: vel quod sint alterius rationis. tamen potest argui quod aggregata ex istis hominibus et albedine et nigredine sunt alterius rationis. sicut albedo ea nigredo sunt alterius rationis. et ideo si masculinitas et femi ninitas sunt alterius rationis. neccessario aggregata ex illis subiectis et masculinitate et femininitate erunt alterius rationis. Eodem modo dico quod quamuis circulus eneus et aureus non sint alterius rationis. tamen illa aggregata sunt alterius rationis

⁋ Ad aliud dico quod si species. hoc est aliqua distincta specie constituerent indiuidua. illa indiuidua neccessario essent alterius rationis Ud vniversaliter in creaturis impossibile est quod aliqua alterius rationis constituant aliqua indiuidua per se in genere nisi illa indiuidua distingantur specie. Et si dicatur quod aliquando constituta plus conueniunt quam constituentia. quia in aliquo conueniunt in quo non coueniunt constituentia. ergo non requiritur tanta distinctio in constitutis quanta est in costituentibus. ergo quamuis constituentia sunt alterius rationis. non oportet costituta esse alterius rationis. Respondeo concedendo. quod constituta possunt plus conuenire quam constituentia. sed ex hoc non sequitur quod non tantum distinguntur quantum constituentia. quia ista stant simul. tantum distinguntur quantum constituentia. et tamen plus conueniunt. et hoc est. quia ratione diuersorum conueniunt et distinguuntur. Unde per sone tantum distinguuntur quantum relationes. et tamen plus conueniunt aliquo modo large loquendo. Exemplum huius est plus distinguuntur homo et lapis quam due notitie non contrarie eiusdem obiecti. et tamen plus conueniunt. quia aliquid eiusdem rationis est in homine et lapide. et nihil eiusdem rationis est in illis duabus notitiis specifice distinctis non contrariis respectu eiusdem obiecti. Aliter potest dici concedendo quod plus coueniunt et quod minus distinguuntur. ex hoc tamen non sequitur quod non sint alterius rationis. et ideo quamuis ex distinctione constituentium non possit argui tanta distinctio costitutorum. tamen ex hoc quod costituentia sunt alterius rationis potest argui quod constituta sunt alterius rati nis.

⁋ Ad illud quod secundo obiicitur dico quod terminus formalis alicuius generationis duplicitur accipitur. Uno modo pro omni illo quod secundum se totum capit esse per generationem. et isto modo com cedo quod in generatione talium sunt plures termini formales. et sicut sunt plures termini forma les: ita possunt dici plures generationes. quia si generatio importet respectum: sicut dicunt conmuniter loquentes. cum secundum eosdem respectus varientur ad variationem termini et maxime quando termini non sunt eiusdem rationis. oportet quod quot sunt termini tot sint respectus. et per consequens tot generationes secundum eos. Si autem poneretur quod generatio esset precise nomen connotatiuum sequitur idem.

⁋ Alio modo accipitur terminus formalis pro vltimo termino. et isto modo non sunt plures termini formales. sed vnus scilicet forma substantialis vltima.

⁋ Ad tertium dico quod generatio hominis non est simpliciter equiuoca. et hoc quia generans et generatum sunt eiusdem speciei. Et quando dicitur: quod terminus formalis scilicet anima intellectiua sit alterius rationis ab omni ratione agendi. Dico dupliciter. primo quod assumptum est falsum. propter falsam in plicationem. quia implicat quod anima intellectiua sit terminus formalis generationis. quod est simpliciter falsum. quia est terminus creationis. sed non est in proposito terminus formalis generationis. qui tunc educeretur de potentia materie: quod mani ste est falsum. Secundo dico quod non obstante quod esset terminus formalis et alterius rationis ab omni rem ne agendi posset esse generatio vniuoca. sed non in primo gradu generationis vniuoce.

⁋ Ad rationes principales dico: quod quando natura est eadem in generante et genito. et cuilibet essentiali in vno est aliquid simillimum in reliquo et simplicitur eius dem rationis cum eo est generatio simpliciter vniuocased sic non est in deo. quia paternitas in pre non est omni non eiusdem rationis cum aliquo quod est essentialiter in filio. quia non cum similitudine.

⁋ Ad argumentum in oppositum dico quod non est simpliciter vniuoca propter rationem dictam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2