Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Distinctio decima. Questio prima Irca distinctio nem decimam quero. Utrum voluntas sit principium productiuum spiritussancti.

⁋ Quod non. quia nihil posterius potest esse principium communicandi prius. sed voluntas est aliquo modo posterius essentia. ergo non potest esse principium communicandi essentiam

⁋ Preterea. si voluntas sit principium producendi spiritumsanctum. Aut ergo inquantum voluntas. aut inquantum infinita. si inquantum voluntas. ergo omnis. voluntas. si inquantum infinita ergo omne infinitum. et per consequens spiritussar ctus esset principium productiuum.

⁋ Preterea nihil producitur actu voluntatis nisi precogni itum. ergo si voluntas esset principium producti uum spiritus sancti: spiritus sactus esset praecognitus. sed omne tale producitur per modum exemplaris. ergo spirtussanctus producitur per modum exemplaris et per ydeam.

⁋ Ad oppositum. amor non producitur nis per actum voluntatis. sed secundum beatum augustinum in d uersis locis spiritus sanctus est amor. ergo etc.

⁋ Ad questionem dicitur primo quod voluntas est principium productiuum. Secundo quod est principiuum productiuum alterius persone ab illa que producitur per intellectum. Tertio ex hiis quod tantum sunt due persone ducte in diuinis.

⁋ Primum declaratur sic. Principia productiua ex quo non dicunt de se imperfectinem reducuntur ad aliquod vnum perfectum vel ad aliqua perfecta in tanta paucitate ad quantam reduci possunt. Non possunt autem omnia reduci ad vnum principium. quia illud vnum haberet determinatum modum agendi alterius istorum: scilicet nature vel voluntatis. quia inter modos producendi non est aliquis modus medius. ergo non possunt hec redur ci ad maiorem paucitatem quam ad dualitatem. principii scilicet producciui primi per modum nature et per modum voluntatis. et tamen ista ad que tanquam ad perfecte stat tota ista reductio principiorum vt simpliciter perfecta abo ista principia sub ratione propria sua po nentur in deo vt est principium producens. Ex hiis vel tra. in quocumque est principium aliquod quod ex ratione sua est principium productiuum. est in eo principium producem di si est in eo sine imperfectione. et non intelligatur praehabere aliquod productum simpliciter adequatum. in deo est formaliter voluntas exinatura rei. et hoc sub ratione principii productiui libere re spectu amoris. et patet quod est ibi sine imperfectio ne. ergo erit in deo principium producendi amorem et hoc secundum proportionem perfectionis sue. ita quod sicut voluntas creata est principium producendi amorem tantum quanto amore ipsa potest amare obiectum. quae dicitur amor adequatus. ita ista voluntas erit principium producendi amorem tantum iquanto ipsa est nata amare obiectum infinitum. sed nata est amare obiectum amore infinito. ergo nata est esse principium producendi amorem infinitum.

⁋ Ex hoc sequitur secundum. quia cum principia productiua quae sunt na tura et voluntas habeant oppositos modos principiandi. non possunt eidem principio competere. et per consequens cum intellectus diuinus sit perfectus sicut intellectus inquantum est potentia operatiua natus est intelligere obiectum quantum ipsum est noscibile. ita inquantum est potentia productiua no titie genite natus est esse principium tante notitie quanta potest esse obiecti. et cum ista principia sint alterius rationis: oportet quod productiones et producta sint alterius rationis.

⁋ Ex istis sequitur quod tantum sunt due persone producte. quia si non sunt nisi duo principia productiua tantum sunt due productiones numero. probo. quia vtrumque potest xipium productiuum habet productionem sibi adequa tam et coeternam. ergo stante ista productione non potest habere aliam.

⁋ Contra istam opinionem arguo primo quia non probatur sufficientur quod voluntas sit principium pro ductium spiritus sanctus quam proposito illa accepta scilicet in quocuque est principium aliquod quod ex ratione sua est principium productiuum. est in eo principium producendi etc. videtur esse neganda secundum istum doc. quia si sic. sequeretur quod essent plures persone in diuinis quam tres. probatio istius. quia sicut intellectus est de se principium productiuum notitie. ita actus amandi est de se principium productiuum amoris habitualis. ergo cum actus amandi deum sit in deo sine omni imperfectione: erit in deo principium pro ducendi. sed non potest esse principium producendi spiritum sanctum. quia secundum istum doc. voluntas et non actus volendi est principium producend spiritus sanctus ergo est aliqua alia persona producta a spiritusancto.

⁋ Si dicatur quod actus amandi non hahet ex ratione sua quod est productiuus amoris habitalis. sed tantum in nobis et no vniversaliter.

⁋ Contra. eadem facilitate dicetur quod voluntas exratione sua non habet quod sit productiua sed tantum in nobis. et ita argumentum illud non concludit plus de voluntate quam de actu amandi. Eodem modo modo potest argui de actu intelligendi respectu sapientie. quia actus sciendi vel actus speculandi est principium productiuum sapentie. Nec valet dicere: quod nullum istorum est productiuum nisi ali cuius imperfecti et nihil imperfectum est in deo. et ideo non potest esse productiuum alicuius ad intra. hoc non valet. quia sicut intelligere est perfectio simpliciter. ita ipsa essentia est perfectiosimpliciter. ergo ita poterit ali quis actus intelligendi esse principium productiuum sa pientie in diuinis sicut intellectus est principium notitie genite

⁋ Contra istum. videtur quod posito quod essent principia productiua alterius rationis quod no oportet producta esse alterius rationis. quia principia alterius rationis possunt concurrere ad vnum productu. igitur ex pluralitate tali principiorum productiuorum non potest argui pluralitas productorum. Assumptum patet. qui secundum istum doctorem essentia et intellectus concurrunt tanquam vnum principium totale ad productionem verbi. et tamen ista sunt alterius rationis. Similiter si repugnet intellectui diuino et voluntati divine facere vnum totale principium respectu vnius persone producte aut hoc est quia vnum est naturale et aliud liberum. aut quia vtrunque est de per se perfectum et in finitum se solo sufficiens in ratione principii productiui respectu sui producti. Primum non impedit. tum quia secundum eum obiectum et voluntas in nobis concurrunt: tanquam due cause partiales re spectu eiusdem volitionis producende. tum quia ymd eundem sicut intellectus paternus habens obiectum intelligibile sibi presens est principium productiuum verbi. ita voluntas habens obiectum volibile vel amabile sibi presens est principium productium spiritus sanctus ergo sicut secundum eum essentia et intellectus faciunt vnum totale principium verbi. ita essentia que est primum obiectum voluntatis et ipsa voluntas facient vnum totale principium spiritus sanctus ergo nec in deo nec in nobis est re pugnantia: quin principium naturale et liberum faciant vnum principium totale eiusdem producti Nec secundum impedit. quia sicut dictum est per eum dem. essentia diuina et intellectus non obstamte infinita perfectione tam essentie quam intellectus faciunt vnum principium totale respectu verbi. ergo eodem modo non obstante infinitate intellectus et voluntatis poterunt facere vnum principium totale eiusdem producti. Ex isto patet quod rationes probantes quod voluntas non est principiunm spiritus sanctis inquantum voluntas. et quod pater et filius non spirandi spiritus sanctus ini quam tum diligunt se mutuo. per hoc scilicet quod voluntas sit prior actu volendi. et etiam vt prior tali actu mutuo se diligendi. non sunt sufficientes. quia posito quod esset ibi talis prioritas et distinctio non potest probari aliquod illorum esse principium sufficiens sine alio respectu talis persone. sicut nec potest probari: quod natura sit principium sufficiens cuiuscumque persone sine ¬ tellectu et voluntate.

⁋ Si dicatur quod non est simile. quia nulla personam produci potest in diuinis nisi per medium intellectus vel voluntatis: et ideo natura se sola sine intellectu et voluntate non potest esse principiumi totale cuiuscunque persone.

⁋ hoc non satiffacit. de hoc enim est questio. An scilicet ex quo essentia est principium actiuum perfectum et infinitum ante possit esse rincipium sufficiens respectu alicuius persone. non concurrente intellectu et voluntate in ratio ne principii productiui. sicut ponis essentiam et imtellectum esse principium totale persone secunde sine voluntate. et posset eque rationabiliter probari vnum sicut reliquum. Ita enim videtur in nopis quod essentia vel natura est principium productiuum sine intellectu et voluntate. sicut intellectus sine voluntate.

⁋ Confirmatur. quia essentia est prior intellectum secundum istos. ergo in illo priori poterit habere personam producta. et per consequens esset persona aliqua producta ante filium. Ita enim arguunt quod esset aliqua personam pro ducta ante spiritumsanctum si produceretur a vo untate inquantum voluntas. quia voluntas habens obiectum diligibile sibi presens est prior actu volendi.

⁋ Si dicatur quod non est simile. quia voluntas perfecta habens obiectum diligibile sibi presens in supposito conueniente est principium productiuum sufficiens: sed non sic essentia vt ipsa prior est intellectu.

⁋ hoc non sufficit. primo quia hoc deberet probari: scilicet quod essentia non est sic sufficiens et quod voluntas est sic sufficiens qui eadem facilitate qua tum dicis quod essentia non est sufficiens sine intellectu. eadem facilitate diceret aduersarius quod voluntas non est sufficiens sine actu volendi. Secundo non sufficit. quia sicut ex prio ritate voluntatis habentis obiectum diligibile sibi praesens non potest probari quod prius sit principium spi rand spiritus sanctus quam habet actum volendi. quia cum tali prioritatate stat etiam praoritas actus volendi respectu actus spirandi etiam secundum istos. ita ex tali prioritate non potest probari quod sit principium spirandi et non actus volendi. immo stat quod tam voluntas quam actus volen di sit principium spirandi spiritum sanctum.

⁋ Si dicatur quod non. quia in nobis videmus quod ipsa sola voluntas cum obiecto praesente sufficit. et ideo etiam in deo sufficiet. Contra. quamuis voluntas creata cum obiecto sufficiat respectu producti praemi a voluntate. si tamen essent duo producta a voluntate ordinata necessario vel inter voluntatem et productum esset aliquod medium non productum a voluntate. vltimum productum necessario esset a priori medio in aliquo genere principii. ergo eodem modo in diuinis si actus volendi sit prior actu spirandi oporteat quod habeat rationem principii respectu ipsius

⁋ Assumptum patet: quia secundum istos. omnis effectus sufficienter dependet ex suis causis essentialibus. ergo nihil est essentialiter prius aliquo effectu nisi sit causa illius in aliquo genere cause. ergo omne prius siue productum siue non productum a voluntate respectu actus producti a voluntate. est causa ipsius actus in aliquo genere cause.

⁋ Ex praedictis patet contra tercium. quod ex dualitate principiorum productiuorum si po neretur non potest probari trinitas personarum. quia non potest probari dualitas personarum productarum. cum sicut probatum est non potest probari quin illi principia productiua possunt concurrere ad vnum productum.

⁋ Preterea non potest probari quin vnum principium productiuum habet diuersa producta alterius rationis. cum productiuum vnius rationis: possit habere producta alterius rationis.

⁋ Ideo dico aliter ad questionem dicendo consequenter ad dicta in praecedentibus. De primo quod voluntas est principium elicitiuum spirationis. Secundo quod supposita productione in diuinis non potest euidenter inferri esse plures productiones. Tertio quod ex pluralitate productionum non potest inferri euidenter tantum dualitas productionum. Quarto quod omnia ista sola fide tenentur.

⁋ Primum declaratur. quia secundum veritatem fidem spiritus sanctus scilicet vere producitur a patre et filio. ergo si sit aliquod principium productiuum illius cum illud non possit esse relatio. quia vna relatio non potest esse principium elicitiuum alterius relationis correlatiue. nec sui ipsius: oportet quod principium elicitiuum erit aliquod absolutum. sed ostensum est prius quod nihil est absolutum in diuinis nisi essentia diuina quae omnibus modis ex natura rei est voluntas. ergo nisi aliquas modus gramaticalis vel logicalis impediat sicut concedendum est de essentia quod est principium elicitiuum spirationis. ita est eo dem modo concedendum de voluntate. Qualiter tamen aliter potest hec verificari. essentia est principium spirandi. et aliter ista. voluntas est principium spirandi. propter hoc quod subiectum vnius aliquid connotat quod non connotat subiectum alterius: potest patere in prima. q. dis. vi scilicet illa quae ibi dicuntur ad ista applicentur.

⁋ Preterea quod voluntas sit principium spirandi patet ex auctoritas sanctorum. quia secundum sanctos spiritus sanctus est amor et caritas. Sed talis persona producitur a voluntate tamquam a principio elicitiuo. ergo etc.

⁋ Et si quaeratur an actus volendi sit principium spiritus sancti Dico quod actus volendi et actus intelligendi est simpliciter principium spirandi. quia est omnibus modis idem cum divina essentia et cum divina voluntate Nec ex hoc sequitur: quod ante spiritus sanctus producatur aliqua persona mediante sola voluntate. quia omnia talia argumenta supponunt falsum. scilicet quod sit aliqua distinctio inter essentiam et voluntatem. vel inter voluntatem et actum volendi et intelligendi Si tamen esset aliqua distinctio posset rationabiliter dici quod sola voluntas esset principium spiritus sanctus et eodem modo quod solus intellectus esset principium elicitiuum verbi gratia cuius ratio posset assignari. quia semper tanta est variatio et distinctio vel maior in re lationibus: quanta est infundamentis. et ideo si essentia et intellectus essent duo principia partialia et vnum totale elicitiuum verbi: oporteret quod alia paternitas fundaretur in essentia et alia in intellectu. et ita essent due paternitates in diuinis: quod non est concedendum. et hoc est maxime conclusio istos tenentes contrarium qui dicunt quod in paternitate nulla est talis distinctio formalis etiam quod tamen sequeretur si fundaretur immediate tam in essentia quam in intellectu.

⁋ Secundum declaratur. scilicet quod ex productione diuina non potest inferri euidenter esse plures productiones in diuinis. quia vbicum que est vnum principium productiuum non potest inferri euidenter pluralitas productionum. sed sicut frequenter osten sum est in deo est praecipue vnum principium productiuum qui ibi est tantum vnum absolutum omnino indistinctum. ergo non potest inferri euidenter quod sunt plures productiones in diuinis.

⁋ Tertio dico quod ex pluralitate productionum in diuinis non potest inferri euidentur tantum dualitas. quia non potest sufficienter probari quin vnum productiuum possit esse respectu plurium productorum quam duorum.

⁋ Ideo dico quarto quod sola fide tenetur quod tantum sunt due persone producte. et vna improducta et ideo trinitas personarum sola fide tenetur.

⁋ Ad primum principale dico quod voluntas nullo modo est posterior quam essentia. non plus quam essentia est posterior essentia

⁋ Ad secundum dico: quod nec voluntas inquantum voluntas. nec inquantum infinita est: est principium spirandi spiritus sancti sed inquantum voluntas est formaliter et omnino essentia diuina. et ideo omne quod est formaliter et omnino ex natura rei diuina. essentia. est principium spirandi. spiritus sancti sed spiritus sanctus quamuis sit realiter et perfecte diuina essentia. non tamen est formaliter diuina essentia. et ideo non est principium spirandi spiritus sancti

⁋ Ad tertium dico: quod illa propositio. nihil produ¬ citur actu voluntatis nisi praecognitum: potest intelligi dupliciter. vel quod actus voluntatis elicitus sit quo voluntas producit. et sic potest concedi in creatu ris. quia tale productum est volitum. et nihil est volitum a. voluntatecreata nisi precognitum. tamen in deo est simpliciter falsa. quia in deo actus voluntatis et actus intellectus et voluntas suntomnibus modis idem. nec plus distinguitur actus voluntatis a voluntate: quam distinguitur voluntas a voluntate. Ueruntamen non est forte propria locutio: actus voluntatis diuine. sed magis proprie dicendus est actus volendi vel velle quod est voluntas diuina. et ideo sicut spiritus sanctus qui producitur voluntate non est priecognitus ita nec spiritus sanctus qui producitur actu volendi est praecognitus. Aliter potest intelligi: quod quicqud producitur actu voluntatis est precognitum. quia quicqud est a voluntate est praecognitum: et sic est falsa. etiam in creaturis. quia volitio quae producitur a voluntate non est praecognita.

⁋ Et si dicatur: quod voluntas est prior spiritusancto. et similiter intellectus est prior spiritusancto. et in illo priori pater intelligit spiritumsanctum. ergo prius intelligit antequam producat spiritumsanctum.

⁋ Dico quod pater est prior. et similiter intellectus et etiam intellectio est prior aliqua prioritat spiritus sanctus lud dictum est prius dis. ix Et potest aliquo modo concedi quod pater intelligit spi ritusanctum in illo priori. quia secundum beatum augustinum iii. de trini. c. xiiii. Pater intelligit omnia in seipso. igitur intelligi. spiritus sanctus in seipso. et per consequens in illo pioitr spiritus sanctus et ita potest concedi aliquo modo quod pater in illo priori producit spiritumsanctum. quia scilicet in seipso produci spiritus sancti Uande sicut conceditur quod spirius sanctus est in patre. ita potest sub bono intellectu concedi: qua spiritus sancti producitur in patre. et per consequens pater produ sci spiritus sanctus seipo. et per consequens produci spiritus sanctis ni illo priori. et ex hoc non sequitur quod sit praecognitus. sed solum sequitur quod sit cognitus in aliquo pioir spiritus sanctus et hoc est verum: sicut est verum quod est in aliquo pis spiritus sanctus ea et ipre quae est pis spiritum sanctum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1