Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

⁋ Distinctio vndecima. Questio prima. Irca distinctionem vndecimam que ro primo. Utrum spiritus sanctus procedat a patre et filio.

⁋ Quod non. quia vnum productum non procedit a duobus naturaliter: nisialterum eorum superfluat vel vtrumque sit insufficiens. sed nihil in deo est superfluum nec insufficiens. ergo etc.

⁋ Secundo. quia quandocunque aliquid habet ex se principium sufficiens productiuum alicuius. potest illud producere omni alio circumscripto. sed pater habet ex se principium sufficiens productiuum spiritussancti. ergo sine filio potest producere

⁋ Ad oppositum in symbolo. qui ex patre filioque procedit.

⁋ In ista. q. secundum veritatem ab ecclesia determinatam est conclusio certa: ui spiritus sanctus procedit a patre et filio. quamuis de ista conclusione inter catholicos aliquando fuit altercatio. aliqui tamen diuersimode n tuntur istam conclusionem probare.

⁋ Unde probant eam aliqui primo sie spi spiritus sanctus in procederet a filio: non posset ab eo personaliter distingui. consequens est falsum. ergo et antecedens. De ista ratione patebit in sequenti. q.

⁋ Secundo sic. filius procedit per modum intellectus vt verbum spiritus sanctus per modum voluntatis vt amor: sed amor procedit a verbo. non enim aliquid amamus nisi quod conceptione mentis apprehendi mus.sir spiritus sanctus procedit a filio.

⁋ Tertio arguitur de ordine nature. quia numquam plura ab vno procedunt absque ordine: nisi tantum in illis quae materialiter dis ferunt: sicut vnus faber producit multos cultellos materialiter ab inuicem distinctos nullum ordinem habentes ad inuicem. sed in rebus in quibus non est sola materialis distinctio semper inuenitur in multitudine productorum aliquis ordo. si ergo ab vna per sona patris producantur due persone. scilicet filius et spiritus sanctus oportet esse aliquem ordinem earum ad inu cem: sed nullus alius ordo potest assignari. nisi quo vna personam est ab alia. ergo spiritus sanctus est a filio vel ecouerso.

⁋ Quis conclusio sit tenenda: veruntamen iste rationes non concludunt.

⁋ Prima non. sicut patebit in sequenti. q.

⁋ Secunda etiam non concludit. primo non secundum eos. quia amor cuiuscumque obiecti sufficienter producitur ab illo obiecto vel potentia vel cognitione obiecti: vel ab omnibus istis. vel aliquibus eorum simul. sed quando aliquod singulare extra diligibile diligitur verbum secundum istos nec est obiectum. quia tunc verbum non produceretur. sicut nec illud obiectum producitur. nec verbum secundum eos est ipsa cognitio nec ipsa potentia. ergo verbum tunc non habet rationem principii respectu amoris producti. ergo non est vniversaliter verum: quod amor a verbo procedit. Si dicatur quod secundum istum verbum est conceptus mentis a quo procedit amor.

⁋ Contra amor sufe ficienter procedit a notitia concepta et a potentia. quia posita notitia maxime qua iudicatur ali quid esse diligendum: omni alio circumscripto potest sequi amor: immo necessario sequitur secundum istos. sed verbum non est notitia concepta: sed procedit a no titia concepta secundum istum alibi. ergo amor non procedit a verbo: sed a notitia: qua non est verbum. sed principium verbi secundum istos.

⁋ Confirmatio. quia a notitia intuitiua rei singularis: non est necesse procedere ali quid aliud. ergo potest esse notitia intuitiua sine omn nerbo procedente. et tunc tamen poterit esse amor. ergo non est necesse amorem a verbo procedere.

⁋ Ext istis patet quod probatio sua nihil valet. quia modo sequitur nihil amamus nisi quod conceptione mentis apprehedimus. ergo amor procedit a verbo. quia aliquid pos apprehendi conceptione mentis et diligi sine omni verbo: si verbum non sit ipsa cognitio sicut isti ponunt. ergo tunc amor non procedit a verbo. Tertia etiam ratio non concludit. quia falsum est plura non posse procedere ab vno absque ordine nisi in illis que materialiter differunt. quia sicut patebit in secundo deus potest producere plures angelos eiusdem speciei qui non aliter habebunt ordinem quam duo cultelli. Similiter si essent duo indiuidua diuersarum specierum equalia secundum perfectionem: adhuc possent esse immediate a deo ab omni tali ordine

⁋ Ideo probant alii aliter eandem conclusionem sic. habens principium perfectum productiuum potest principio illo producere. quando scilicet principium est ita perfectum quod non dependetia passiuo nec potest per ali quid impediri. filius habet voluntatem que est principium productiuum amoris adequati. et habet eam vt preintelligitur producto actu voluntatis. ergo potest ea producere: ergo et ea producit. minor probatur. qui generatio et spiratio habent alique ordinem ita quod aliquo modo generatio est prior spiratione. in illo priori communicatur genito omnis perfectio diuina que sibi non repugnant: et ita voluntas. ergo tunc habet voluntatem vt priorem producto per actum voluntatis. quia adhuc non intelligitur aliqua productio facta per modum vel actum voluntatis. Assumptum etiam de ordine istarum productionum licet videatur manifestum ex ordine potentiarum. probatur tamen ex hoc quia quando actus primi habent ordinem in aliquo. si vterque sit perfecte actiuus: habebunt etiam similem ordinem in eliciendo suos actus. Additur perfecte actiuus: ad excludendum formam substantialem et qualitatem in corporibus: vbi licet forma substantia lis sit prior qualitate: tamen qualitas habet actum suum prius. sed hoc est ex imperfectic ne forme substantialis: in patre autem intellectus et voluntas sunt perfecte principia actiua et habent ordinem quendam. et fecunditas intellectus constituit patrem: non autem fecunditas voluntatis. ergo ista fecunditas intellectus aliquo modo prius habebitsuum actum: quam fecunditas voluntas actum suum

⁋ Confirmatur. quia sicut intellectus et voluntas in quantum sunt potentie operatiue: est aliquis ordo inter operationes earum: ita inquantum sunt potentie productiue est aliquis ordo productionis earum. licet non sit ordo necessitatis propter praesentiam obiecti habendam. Exemplum huius est. si in igne calor et siccitas sint cause actiue: nate tamen ordinate elicere actus. ita quod siccitas non potest desiccare nisi prius calor calefaciat. ista necessitas ordinis non est. quia per calefactionem fit obiectum siccabile prisens sicco vt desiccetur: sed propter naturam istarum potentiarum actiuarum et si in illo priori in quo calidum calefactibile calefacit communicaret calefacto vel produceret in calefacto non tantum caloe rem sed etiam siccitatem quam habuit calefactiuum. calefactiuum eadem siccitate cum calefaciente de sic caret. quia in illo instanti nature in quo est desiccatio: vna siccitas est in calefaciente et calefacto. ita intelligendum est hic quod in illo signo originis in quo pater producit actu voluntatis principium productiuum idem est in patre et filio. et ideo filius eadem productione produsci spiritus sanctus quam patre.

⁋ Licet ista ratio subtilis videatur: non tamen videtur sufficienter probatr spiritus sanctus procedere a filio.

⁋ Primo quia videtur ex imaginatione falsa procedere. imaginatis enim quod in patre sunt duo principia productiua habentia ordinem intra se quorum vnum scilicet primum est productiuum filii et reliqu spiritus sanctus et quod ista prius communicam tur filio qum spiritus sanctus producatur: quamuis non prius communicentur filio quam filius producatur. Quod hoc autem sit falsum ex prioribus patet. quia primo prius ostensum est quod intellectus et voluntas in deo nullo modo distinguuntur. ex parte rei. et ita per consequens non sunt talia duo principia productiua in deo.

⁋ Secundo posito quod inte lectus et voluntas aliquo modo distinguerent in deo ex natura. non tamen sequeretur. quia haberent talem ordinem perfectionis vel originis vel duratio. nis vel nature vel communitatis. vel quia sunt aliquo praedictorum modorum ordinatorum: patet inductiue. ergo nullum talem ordinem habent.

⁋ Si dicatur quod est ordo naturalis presupponis. quia voluntas naturaliter presupponit intellectum.

⁋ Contra ordo natura lis praesupponis est quando hoc potest esse sine illo et non ecouerso. et ita ordo naturalis praesupponis est ordo nature sed intellectus non est prior natura ipsa voluntate. ergo etc. Ex predictis patet quod ex ordine potentiarum siue principiorum actiuorum in diuinis non potest probari prioritas generationis respectu spirationis. tum quia non sunt talia distincta principia: tum quia si essent non esset inter ea ordo. Et hoc vltimum confirmatur. quia intellectus creatus et voluntas non habent talem ordinem. ergo nec intellectus diuinus et voluntas. Assumptum probatur. quia intellectus creatus et voluntas creata. vel distinguunt realiter vel formaliter. vel nullo modo quod alias ostendetur. sed quecumque istarum opinionum pouatur non oportet ponere talem ordinem inter ite lectum et voluntatem. Nam si ponatur prima opinio no oportet ponere aliquem ordinem inter ea nisi forte ordine perfectionis: quod vna potentia sit perfectior alia.

⁋ Nec ponendo secundam opinionem nec tertiam. Cuius ratio comunis omnibus est. quia talis ordo non poneretur nisi quia tenetur quod naturaliter prius intellectus intelligit quam voluntas velit. sed ex hoc non contingit arguere quod intellectus ipse sit prior naturaliter voluntate. quia numquam formaliter et necessario ex ordine effectuum contingit arguere consimilem ordinem in causis. tum quia ab eadem causa possunt esse ordinati effectus. patet quia ab eo dem intellectu potest esse notitia principii et conclusionis. et ab eadem voluntate volitio finis et volitio illius quod est ad finem. tum quia a duabus cau sis quarum vtraque potest esse indifferenter sine alta ra possunt produci duo actus quorum vnus non potest esse sine alio: quamuis econuerso. tumn quia aliquando cause sunt inseparabiles per naturam. et tamen effectus sunt separabiles. ergo non est semper consimilis ordo in causis et in effectibus causarum. et ita ex ordine effectuum non contingit arguere ordinem causarum nec econuerso

⁋ Preterea falsum accipitur: vel quod accipitur non est ad propositum. scilicet quod filio prius communicatur fecunditas voluntatis quam producatum spiritus sanctu quia ibi nulla potest esse praoritas. nisi prioritas communitatis vel originis. vel quia sunt aliquorum habentium ordinem talem. sicut patet supra dis. ix. et ita si prius communicatu filio fecunditas voluntatis: oportet si hec proposit vera quod sic exponatur: scilicet quod fecunditas voluntatis existens in filio est comunior spiritus sancto et tunc ista propositio vel erit conclusio probanda: vel non erit ad propositum. si enim accipiatur quod voluntas illa quae est fecunda est communior spiritus ancto vel pro ductiond spiritus sanctus sincu est vera: sed tunc non est ad propositum. quia ita secundum talem expositionem extortam concedendum est quod fecunditas intellectus prius est iti filio quam producatur filius. quia hec est vera. intellectus qui est fecundus existens in filio est communior filio. quia pluribus conuenit. Si autem accipiatur quod fecunditas voluntatis: hoc est hoc totum esse productiuum voluntate pluribus conuenit quom spiritus sanctus tunc accipitur quod debet probari. de hoc enim est questio vtrum producens vel esse productium spiritus sanctus conueniat tantum vni persone in diuinis. sicut spiritus sanctus vel pro ductio passiui spiritum sanctum

⁋ Si dicatur quod quando dicitur quod fi lio communicatur prius fecuditas voluntatis quam producatu spiritus sanctis intelligendum est de prioritate originis qui in primo signo originis communicatur filio fecunditas voluntatis in quo signo originis non producitum spiritum sanctum

⁋ Contra. ostensum est prius: quod ibi non potest esse aliquod signum nisi illud signum sit pater v et essentia. et tunc idem erit dicere: in primo signo originis communicatur filio fecunditas voluntatis in quo signo originis non producitum spiritus sanctus et manifestum est quod non plus communicatur filio fecunditas voluntatis in patre vel in essentia quam produitur spiritus sancti in patre vel essentia. et ita dicere quod prius communicatur filio fecunditas voluntatis anteque producitum spiritus sanctus est non intelligibilis modus loquendi vel simpliciter falsus.

⁋ Dicetur ergo breuiter ad predictum argumentum primo ad maiorem: quod maior est falsa: si idem principium productiuum cum diuersis productionibus realiter distinctis concurrat ad constituendum supposita realiter distincta sicut si idem calor cum distinctis calefactionibus passiuis. realiter dico distinctis calefactionibus inter se et ab omni calefactione actiua. ita tamen quod nulla calefactio etiam actiua distingueretur re aliter a quacumque calefactione actiua. concurreret ad constituendum diuersa supposita distincta re aliter: tunc nullum suppositum habens calefactionem passiuam haberet calefactionem actiuam. et tamen quodlibet illorum haberet illud principium productiuum et essent hic duo supposita immediate ab eodem et neutrum ab altero. quia non esset maior ratio quare vnum esset ab alio quam econuerso. ita diceretur in proposito quod essentia diuina cum vna productione actiua et duabus productionibus passiuis concurrit ad constituendum tria supposita distincta realiter. et ideo quamuis in vno producto sit essentia diuinam quae est principium productiuum. quia tamen sibi repugnat illa productio actiua. quae realiter distinguitur a productione sua passiua. ideo non potest producere.

⁋ Et si dicatur: quod si sint due productiones passiue oportet quod sint due actiue. quia distinctis relationibus correspondent distincte relationes correlatiue

⁋ Ad istud di cerent faciliter negantes praedictam conclusionem multipliciter. Primo. quia sicut sic arguentes ponunt quod relationibus distinctis realiter non correspondent relationes distincte realiter. sed tantum formali ter. quia generatio actio. et spiratio actio. non distinguuntur realiter sen tantum formaliter. ita equae faciliter dicunt ipsi quod relationibus distinctis realiter correspondet vnica relatio realis. nec haberent hoc pro inconuenienti.

⁋ Secundo dicerent: quod ille relatio nes actiones formaliter distinguerentur inter se et realiter a qualibet productione passiua. sicut dicunt isti quod filiatio et spiratio passio possent di stingui realiter. non obstante quod filiatio et spiratio actio distinguerentur realiter. per hoc saluantes quod spi ritussanctus posset distingui a filio. quamuis non procederet ab eodem. et ideo quelibet productio passiua distingueretur realiter a qualibet productione actiua. ideo nullum suppositum productum posset esse producens. Ad minorem diceret leuitur per praedicta quo filius prius habet voluntatem quam producatur spiritus sanctus et quo non Ad probationem dicerent leuitur quod generatio non est prior spiratione. Ad probationem patet quod non est ibi talits ordo potentiarum. nec actus primi habent talem ordi nem sicut isti ymaginantur. Ad confirmationem quod in deo intellectus et voluntas non sunt potentie operatiue sicut isti ymaginantur. ac si haberent aliquas operationes quocumque modo distinctas inter se et ab intellectu et voluntate. Ueruntamen in creaturis possunt concedi potentie operatiue. quia intellectio et volitiosunt due operationes vere producte. et sunt aliquo modo productiue non tantum illarum operationum sed etiam aliquorum aliorum. sed non est consimilis ordo inter producta illa et istas operationes. quia iste operationes distinguuntur realiter et vna est effectiue ab alia. sed productum aliquod sub istis est vnum et idem quod producitur ab intellectu et voluntate siue mediate siue immediate non cure ad praesens.

⁋ Ad exemplum posset dici quod multipli citer peccat. Primo quia non potest esse talis ordo quod siccitas non potest desiccare nisi prius calor calefaciat. et hoc quando sunt in eodem. quando enim in eodem sunt duo pura actiua sufficientia respectu duorum effectuum. ita quod neutrum illorum actiuorum est causa efficiens partialis alterius. impossibile est quod sit talis ordo quod actio vnius principii praesupponat actum alterius. quia illud actiuum ad hoc quod agat non praesupponit actionem alterius quod potest agere in passum suum sibi approximatum et sufficienter dispositum. etiam alio circumscripto. sed circumscripto alio principio actiuo. ex hoc ipso quod illud actiuum est sufficienter approximatum passo sufficientur disposito. sequitur actio secundum istos. igitur illud actiuum non praesupponit actionem alterius. et ideo si in igne calor et siccitas sunt due cause actiue calefactionis et desiccationis. et nec calor est causa partialis activa deficcationis nec siccitas causa partialis calefactionis. impossibile est quod siccitas ad hoc quod agat praesuppo nat actionem caloris nec econuerso.

⁋ Si dicatur quod actio voluntatis praesupponit actionem intellectus ergo a simili non est inconueniens siccitatem ad hoc quod agat praesupponere actionem caloris.

⁋ Dico quod actio voluntatis non praesupponeret actionem inte lectus. nisi operatio intellectus esset causa saltem partialis operationis voluntatis. non sic autem effectus caloris est causa effectus siccitatis. et ideo non potest esse talis praesuppositio.

⁋ Secundo dicetur quod non sunt talia instantia nature. et ideo non potest dari aliquod in stans nature in quo sit pater et spiritus sanctus non pro ducatur

⁋ Ideo tenendo eandem veritatem cum determinatione ecculie. dico principaliter propter auc. saciorum et determinationem ecclulaie quod spiritus sanctus producitur a patre et filio. Ad hoc autem adduco vnam rationem quam non credo ex falsis procedere. sicut praedicte ratio nes falsa accipiunt. quamuis forte contra grecos non esset omnino sufficiens si omnino vellent proteruire. ratio talis est. quicquid competit patri est cuilibet alteri persone attribuendum nisi contrarium sit expressum in sacra scriptura vel euidenter sequatur ex praemissis in scriptura sacra expressis. vel per se vel mediantibus propositionibus per se notis. vel sit ab ecculsia de terminatum. sed greci sicut omnes catholici concedunt quod spiritus suinctus procedit a patre. nec aliquo praedictorum modorum inuenitur quod spiris sanctus non procedit a filio. ergo greci propter quos ista quaestio pertractatur habent cocedere quod spiritus sanctus procedit a filio. Maior videtur esse manifesta. quia quandocunque aliqua sunt vna res numero simplex et indiuisibilis. quicquid dicitur de vno dicitur de alio. nisi contrarium aliquo praedictorum modorum habeatur. Minor est manifesta. quia magis videtur quod scriptura sacra hoc intimat. ergo etc. hec est ratio anselui de processione spiritus sancti. vbi probans contra grecos quod spiritus sanctus procedit a filio. supponens concessa a grecis et latinis. scilicet quod sunt tres persone in diuinis. quarum vna non est alia. que tamen tres persone sunt vnus deus simplex indiuisibilis exitus vnitate et simplicitate et per sonarum pluralitate videtur sic arguere. Persone diuine non distinguntur nisi praecise per relatiuas proprietates. ergo ratione simplicitatis et perfecte diuine vnitatis. quicquid couenit vni est attribuendum alteri. nisi illud alicui relationi repugnet. sed spirare filiationi non repugnat et vere competit patri ergo simplicitur est filio attribuendum. Assumptum scilicet quod spirare non repugnat filiationi satis potest probari. quia non est dicendu quod sibi repugnat nisi propter rationem euidentem. vel propter aliquam auctoritatem scripture. sed manifestum est quod ad hoc ratio euidens ex principiis per se notis inueniri non potest cum non plus repugnat filio habere vel producere sprmtumsctantum. quam repugnat patri. immo sicut in creaturis quicquid competit patri consimile potest competere filio. ita quod formaliter sibi non repugnet. quamuis non semper respectu eiusdem. sic declarat anselmus. ita in deo quicquid conuenit patri propter perfectam identitatem et equalitatem filii cum eodem. debet competere ipsi fi lio. nisi sue proprietati: puta filiationi qua distinguitur a patre repugnet. Est etiam manifestum quod ad hoc auc. scripture haberi non potest. ergo ex hoc ipso quod spirare competit patri debet filio competere. quia pat et filius sunt vnus deus qui est quicquid habet.

⁋ Ista rti potest colligi ex diuersis dictis anselmi. ponam tamen pauca. Unde dicit sic. Credunt supple greci vnum et solum ac perfectum esse deum. nec vllam eum habere partem ic totum esse quicquid est. hunc quoque confitentur esse preet filium et spimtusctantum. Et sequitur. quamuis enim greci ne gent de filio illunc supple specitum sctantum om procedere. non tamen negant eum esse filii spiritum. credunt quoque et confitentur deum de deo esse nascendo. et deum esse de deo procedendo. quia filius deus est de patre deo nascendo et spirius sanctus est de patre deo procedendo Istis et qua busdam aliis praemissis incipit arguere cotra grecos. dicens primo sic. sequitur enim secundum vnitatis (quae nullas habet partes proprietatem: vt quicquid de vno deo quae totus est quicquid est dicitur de toto deo patre. dicatur et de filio et de spiritu sancto. quia vnus quisque solus et totus et perfectus deus est. supra dicta vero relationis oppositio quae ex eo nascitur. quia supra dictis duobus modis deus de deo est. prohibet prem et filium et spiritum sctantum. de se inuicem dici et propria singulorum aliis artribui. sic ergo huius vnitatis et huius relationis consequente se contemperat vt nec pluralitas quae sequitur relatione transeat ad ea in quibus praedicte simplicitas sonat vnitatis. nec vnitas cohibeat pluralitatem vbi eadem relatio significatur. Ex praedictis et aliis quae ibidem dicit anselmus potest colligi argumentum pridictum

⁋ Ad primum principale dico quod nihil vnum procedit a duobus naturaliter agentibus: nisi alterum eorum aliquo modo superfluat. vel vtrumque sit insuffici ests. vel vtrumque habeat simpliciter idem principium productiuum: et neutri repugnat produce re. quia neutrum habet aliquid formaliter repugnans tali productioni. et istud vltimum est inter patrem et filium.

⁋ Ad secundum dico quod minor est vera circumscripto omni alio quod non habet: eque perfecte idem principium productiuum. et ita est de filio. quia habet per fectandentitatem essentie diuine et sibi non repugnat formaliter spirare.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1