Quaestio 2
Quaestio 2
Questio secunda Secundo quero Utrum spiritus sanctus posset distingui a filio si non procederet ab eodem Quod non. quia persone non distinguuntur per aliqua absoluta. ergo praecise distinguuntur per relationes sed non distinguuntur per relationes dispatas. ergo praecipue per oppositas. ergo si filius haberet relationem oppositam spirationi passiue. puta spirationem actiuam non posset ab eo distingui. Assum ptumipatet. quia idem est principium distinctiuum alicuius et constitutiuum eiusdem. sed relatio dispata non constituit suppositum diuinum. quia tunc essent plura supposita quam tria. quia. iiii. sicut. iiii. sunt relationes. ergo relario dispata non distinguit.
⁋ Preterea sicut filius: se habet ad patre inquantum ab eo producitur. iti spiritus sanctus se habet ad filium inquantum ab eo producitur. sed filius non posset distingui a patre si non procederet ab eo. ergo ne spiritus sanctu posset distingui a filio si non procederet ab eo.
⁋ Ad oppositum. omne habens aliquid realiter distinctum ab alio: posset per illud distingui ab eodem omni alio circumscripto. sed filiatio distinguitur realiter a spiratione passiua: et ti spitits sct ign circumscripta spiratione actiua retenta filiatione. filius per filiationem realiter distinguerentur spiritus sanctus et eo consequens distingueretur ab eo et si tus sanctus ino pro coederet ab eo.
⁋ Ad. q. de qua spiritus sanctus n pos set distingui a filio si non procederet ab eo. hoc de claratur multipliciter. Primo sic. non est possibile quod secundum aliquod absolutum persone abinuicem distinguantur. quia sequeretur quod non esset tantum vna essentia. quicquid enim in diuinis absolute dicitur ad vnitatem essen tie pertinet. ergo persone diuine soel relationibus distinguuntur. sed non nisi relationibus oppositis. quod probatur. quia pater habet duas relationes quarum vna refertur ad filium. et alia ad spiritumsanctum. que tamen non sunt opposite. quia non constituunt duas personas. ergo si in filio i spiritus sanctus ssent tantum relationes ad patrem: non essent opposite. et per consequens persona filii et ts incts esset vna persona habens duas relationes ad patrem qui solus esset producens.
⁋ Preterea. vnum oppositorum non distinguit illud cui ine nisi ab eo in quo est relatiuum oppositum. sicut per albedinem non distinguitur aliquid nisi ab eo in quo est nigredo ergo si relatio non distinguit aliquid ab alio realiter nisi in illo sit realiter relatio opposita. si ergo filio non esset relatio realis opposita: relationi piriuts sancti. non distingueretur spiritus sanctus realiter ab eo.
⁋ Preterea. que per relationes realiter distinguntur per relationes realiter referuntur. quia essentialius vel eque essentiale est relationi quod referat sicut quod distingat. sed referre est proprium sibi. si erg filius filiatione realiter distinguatur a spiritus sancto filius filiatione realiter refertur ad spimtumsctantum. sed consequens est falsum. ergo antecedens. quia filius filiatione refertur reali ter solum ad patrem. ergo realiter distinguitur filiatione a solo patre. Item per auc. anse. de processione spiritus sancti. c. iiii. vbi loquens de spirituseco et de patre dicit sic. neque per hoc intelligi potest esse a patre alius: quia est spiritus patris. si de illo non habet esse. ergo similiter nec posset intelligi alius a fi lio si de illo non haberet esse. Et eodem li. c. viii. et est parum ante finem libri. patet ergo sicut supra per misi praeter hoc quod filius existit nascendo et spiritus sancuns producendo. hac quoque causa. quia spiritus sanctus est de filio. eos de se inuice non posse dici. et propter hoc solum filium non posse esse de spiritu sancto. ergo praecise quia spiritus sanctus distinguitur ab eo realiter secundum intentio nem anselmi. Contra istam opinionem arguitur sic. Smne realiter distinctum ab aliquo per aliquid sibi proprium retento proprio illi: omni etiam communi sibi et alii amoto: distinguitur ab eodem realiter. sed de facto filius distinguitur per filiationem a spiritu sancto. ergo retenta filiatione et amota spiratione actiua distinguitur. filius a spiritu sancto realit. Maior est manifesta. quia omne habens aliquid reale realiter distinctum ab alio distinguitur realiter ab eodem reali. quia vnumquoque comparatum alteri. vel distinguitur realiter ab eo. vel est idem realiter si vtrumque sit reale. sed habens ali quid reale realiter distinctum ab alio. non potest esse idem realiter cum illo. ergo distinguitur realiter ab eodem Similiter sicut a quocumque distinguitur pars realiter cuius illa pars non est pars: ab eodem totum distinguitur realiter vel totaliter vel partialiter. sic eodem modo a quocumque aliquod constitutum distinguitur realiter. ita quod non realiter costituit illud: ab eodem constitutum di stinguitur realiter. erg vniversaliter ista maior est vera. quod vnum quodque quod distinguitur realiter ab aliquo per aliquod sibi proprium. isto retento remanebit distinctio realis ab eodem quocunque alio communi amoto. Minor etiam est manifesta. quia quaero. aut filiatio aut spiratio sunt vna relatio realiter. aut non. si non habetur propositum. quia vnumquoque differens realiter ab alio di stinguit habens ipsum ab isto. si sic. ergo sicut vere comtingit dicere quod spiritus sanctus spiratur. ita vere contingit dicere quod spiritus sanctus generatur vel est filius
⁋ Primum quando arguitur accipiedo quod persone tantum distinguntur relationibus oppositis. illud non est verum. quia persone distinguuntur omnibus relationibus distinctis realiter siue sint opposite siue non. et ideo si filiatio et spiratio passio essent vna relatio realiter. sicut paternitas et spiratio actio sunt vna relatio realiter: bene sequeretur quod sicut spi ratio actio et paternitas sunt vnius persone. ita spiratio passio et filiatio: amota spiratione actiua essent eiusdem persone. sed quia de facto et secundum veritatem filiatio et spiratio passio sunt due relationes realiter distincte. sicut paternitas et filiatio sunt due relatio. nes realiter distincte. ideo quocumque alio amoto constituta per ipsas distinguuntur realiter. et ideo verum est quod omnes relationes opposite distinguuntur realiter et distinguunt constituta per ipsas non praecise. quia sunt opposite. sed per hoc quia sunt distincte realiter. intantum quod si possent esse relationes opposite et non distincte realiter non distinguerent personas realiter. et ideo omnes relatio. nes distincte realiter siue sint opposite siue non distinguunt constituta per ipsas realiter quia hoc est commune omnibus constituentibus distinctis realiter. siue sint opposita siue non. siue absoluta siue relationes: quod omnia constituentia distincta realiter distinguunt constituta realiter. et si paternitas et spiratio actio essent relationes distincte realiter: nullo modo possent esse eiusdem persone.
⁋ Per idem patet quod secunda rati non valet: quia vnum oppositorum distinguit illud cui inest modo suo distinguendi ab. omni illo in quo in uenitur aliquid realiter distinctum ab eo. et in quo non inuenitur idem oppositum sicut habens albedinem per albedinem distinguitur ab omni alio in quo non est albedo: siue sit in eo nigredo siue non. ita quod illud constitutum ex albedine et alio distinguitur ab omni constituto ex eodem et ex aliquo alio quod non est albedo. et ideo si filiatio et spiratio passio distinguuntur realiter necessario et constituta ex essentia et filiatione et ex eadem essentia et spiratione distinguerentur realiter omni alio circumscripto.
⁋ Pretereatertia ratio non concludit quia sicut quae per absoluta distinguuntur non oportet per absoluta referri ita quae per relationes distinguuntur: non oportet per easdem relationes in ter se referri. nec probatio valet. quia quamuis sit equae essentiale relationi referre et distinguere. non tamen competit relationi referre respectu cuiuslibet respectu cuius competit sibi distinguere. et hoc quia distinguere est plus quam referre. et ideo potest competere relationi respectu plurium quam referre. et ideo per filiationem posset filius distingui realiter a spiritu sancto: quam uis per filiationem non referretur ad spiritum sanctum
⁋ Circa primum dico quod intentio quaestionis non est quaerere: an aliquo modo sit possibile qua spiritus sancti distinguatur realiter a filio: et quod non procedat ab eo: quia hoc esset quaerere de possibilitate illius compu latiuerspiritus sanctus non procedit a filio et spiritus sanctus distinguitur realiter a filio. et manifestum est: quod ista copulatiua est simpliciter impossibilis. quia altera pars est simpliciter impostibilis. scilicus spiritusanctum non procedit a filio Nec est intentio. q. quaerere vtrum sequatur necessario spiritus sanctus non procedit a fimili i spiritus ancti non distinguitur a filio. quia hoc est quaerere de veritate illius consequentie. sed principalis intentio. q. est quaere re. vtrum in filio praeter spirationem actiuam quae realiter distinguitur a spiriusancto. sit aliquid quod non est omni modo spiratio actiua. quod realiter distinguatur spiritus sanctus et per consequens quo retento omni alio amoto quod ratio est omnimodo ipsum ex natura rei. constitutum ex ilo et essentia diuina distingueretur realitur spiritus sanctus sicut querere. vtrum posito quod homo non haberet animam intellectiuam posset homo distingui realiter ab angelo. est quaerere vtrum in homine praeter animam intellectiua: sit aliquid realiter distinctum ab angelo. et per consequens si ex illo et quocumque alio quod non est anima intellectiua fieret vnum illud vnum qualecumque esset distingueretur realiter ab angelo: quia haberet materiam distinctam realiter ab angelo. et per consequens totum realiter distinguitur ab angelo.
⁋ Secundario est intentio. q. querere propter grecos. An consequentia euidenti. supposita pluralitate personarum diuinarum. puta trium. possit infer spiritus sanctus procedere a filio. et per consequens. An supposita eadem trinitate personarum. scilicet quod pater et filius et spiritus sanctus sunt vnus deus: sequatur euidentur oppositum antecedentis ex opposito consequentis si spiritus sanctus n erocedit da femli s spiritus sanctus non distinguitur a filio.
⁋ Circa secundum declarabo tres conclusiones. Prima erit quod consequentia euidenter nota ex praedicta ypothesi scilicet quod pater et filiu spiritus sanctus sunt tres persone et vnus deus. non sequitum spiritus sanctus procedere a filio. et per consequens quod ex opposito consequentis non sequitur euidenter oppositum antecedentis.
⁋ Secunda erit quod vtra quod praedictarum est necessaria et formalis: quamuis hoc non sit nobis euidenter notum
⁋ Tertia erit quod in filio est aliquid quod non est omnimodo spiratio actiua. ex quo et essentia diuina si constitueretur per se vnum. et illud vnum non constitueretur ex spiratione actiua. sicut secundum veritatem praecise ex essentia diuina et spiratione passiua constitauntur spiritus sancti ilud vnum distingueretur spiritum sanctum
⁋ Prima conclusio probatur. quod ex illa vpothesi praecise non sequitur euidenter spiritusanct habere aliquam relationem oppositam relationi filii. cum relationes non opposite sicut absoluta re aliter distincta sufficienter distinguunt constituta per ipsa. ergo per hoc praecise quod tres persone sunt vnus deus non potest euidenter infer quod spiritus sanctus a filio est sicut ex isto quatecedente praecise. tres puta. a. b. c. sunt vna essentia nominando illas personas aliis modis quae non directe et determinate important originem vnius per sone ab alia. non sequitur euidenter quod biea est ab. a. nec pa. a. est. a. b.
⁋ Secundo dico quod formaliter et necessario sequitur spiritus sanctus non procedit a filio. ergo non distinguitur a filio. quia sequaitur spiritus sanctus n erocedit a filio. ergo spie ratio actiua non est in filio. ergo filiatio non est in fi lio. et vltra. ergo filius non distinguitur realiter a spiritu sancto Prima consequentia est manifesta. Secunda consequentia probatur. uia quandocunque aliqua sunt idem realiter. quorum vnum vel vtrumque est proprium illi in quo est. in quocunque non est alterum illorum. in eodem non est illud quod est proprium illi in quo est. sed spiratio actio et filiatio sunt idem realiter. et filiatio est propria illi in quo est. et spiratio actiua est propria siue communis. sicut est secundum veritatem communis pri et filio. sequitur spiratio actio non est in hoc supposito cui propria est filiatio. ergo filiatio non est in hoc supposito. Maior est manifesta. quia quando aliqua sunt propria et sunt vnum realiter. manifestum est quod in quocumque est vnum et reliquum. quia si non cum nullum eorum ex hoc ipso quod est proprium illi in quo est possit esse in pluribus. sequitur quod si vnum illorum possit esse in aliquo reliquo non existente in eodem. in nullo vno sunt illa duo. et per consequens non sunt idem rea iter quod est oppositum positi. Similiter si vnum sit proprium et reliquum commune. quamuis commune possit esse in aliquo illo proprio non exntente in eodem. tamen econuerso est impossibile quod proprium siue incommunicabile sit in aliquo communi non existenti in eodem. sicut essentia communis et prnitas propria vni supposito sunt in eodem patre. et ideo quamuis essentia possit esse in aliquo supposito paternitate non existente in eodem. tamen impossibile est paternitatem esse in aliquo in quo non sit essentia. quia sic sequeretur quod in nullo vno essent essentia et paternitas. et per consequens non essent idem realiter. sic ergo patet maior. minor etiam est manifesta. quod enim spiratio actio et filiatio non distinguntur realiter patet. quia si sicc sicut post probabitur essent quattuor supposita in diuinis. Alia pars patet etiam secundum omnes. quod filiatio est tantum in vna persona¬
⁋ Si dicatur quod ista propositio. spiratio actio et filiatio sunt idem realiter negaretur a ponentibus contrarium.
⁋ hoc non valet. per istud argumentum non intendo arguere contra proteruos. nec probare contra negantes spimumsctantum a filio procedere. sed intendo probare quod secundum veritatem est consequentia formalis et neccessaria spiritus sanctus non procedit a filio. ergo spiritus sanctus non distinguitur a filio. et quod istam consequentiam esse formalem habent concedere omnes tenentes veritatem fidei. sicut expressa est in sacra scriptura. et a determinatione ecculie. et a sanctis exponentibus scripturam. quamuis ista consequentia ponendo praecise pro antecedente quod pater et filius et spiritus sanctus sunt tres persone realiter distincte et vnus deus non sit nobis euidenter nota.
⁋ Tertia conclusio patet ex praedictis. quia filiatio distinguitur rea iter a spiratione passiua. ergo ipsa posita quocumque alio circumscripto. sequitur ipsam distingui a spiratione passiua. et per consequens sequitur constitutum ex spiratione passiua et quocunque ex vna parte. et constitutum ex filiatione et quocumque alio ex alia parte distingui realiter. et ita in filio praeter spirationem actiuam est aliquid sufficienter distinguens ipsum a spiritu sancto realiter.
⁋ Ad primum principale dico quod persone distinguum tur per relationes dipratas realit distinctas. nec ex hoc sequitur quod sunt quatuor supposita in diuinis. quia non sunt quatuor relationes in diuinis re aliter distincte. quia quamuis spiratio actiua distinguatur realiter a spiratione passiua: non tamen distinguitur realiter a paternitate vel filiatione. et ideo quamuis faciat numerum cum spiratione passiua vt vere dicatur. spiratio actiua et spiratio passiua sunt due relationes non tamen facit numerum cum paternitate et filiatione vt vere dicatur quod sunt tres relationes. et ideo non sunt quatuor supposita.
⁋ Ad secundum dico quod non est simile de filio respectu patris et di spiritus sanctus espectu filii. quia nihil est in filio circumscripta filiatione quod distinguatur realiter a quocumque existente in patre. nec est aliud in patre praeter paternitatem quo distinguatur realiter a filiatione vel filio. et ideo sola paternitas et constitutum ex illo quod est realiter filius et paternitate distinguitur realiter a filio. et ideo circumscripta paternitate nihil remanet distinctum realiter a filio non sic autem est de filio t spiritus sanctus quia non tantum spiratio actiua qua filius produci spiritus sanctus distinguitur re aliter spiritus sanctus et ideo circumscripta spiratione actiua adhuc remanet aliquid realiter distinctum a spititusancto.
On this page