Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

⁋ Distinctionis. xii. Questio i. CIrca distinctione duodecimam quaero primo

⁋ Utrum pater et filius sint vnum principium spirans tusanctus.

⁋ Quod non. quia quaelibet terminus suppones pro aliquo in diuinis: supponit pro essentia vel pro persona vel pro aliqua relatione. cum quodlibet quod est in deo vel sit essentia vel persona vel relatio. et hoc formaliter: ergo si hec sit vera. pri et filius sunt vnum principium spirans s sactus praedicatum vel supponit pro essentia vel pro personavel pro relatione. Primum non potest dari. quia essentia non est principium spirans spiritum sanctum Nec secundum quia quacumque persona data hec est falsa. pater et filius sunt hec persona spiran spiritum sanctum Nec tertium propter idem. quia quacumque re latione data: hec est falsa pri et filius sunt hec relatio spiran spiritum sanctum

⁋ Preterea principium ibi: aut dicit aliquid essentiale: aut aliquid notionale. Non essentiale. quia predicatum non praedicatur de aliquo essenti ali sicut dictum est. nec notionale. quia illud non pos set esse nisi persona cum relatio non sit principium spirans.

⁋ Preterea multiplicato priori multiplicatur posterius. sed paternitas et filiatio sunt priores spiratione actiua. ergo cum paternitas et filiatio sunt plures relationes: spirationes actiue erunt plures et per consequens pater et filius non sunt vnum principium sprirans sed plura principia spirantia

⁋ Ad oppositum est determinatio ecclesie extra de summa tri. et fi. cau. et ponitur in libro vbi dicitur sic. fatemur quod spiritus sanctus eternaliter ex patre et filio. non tanquam ex duobus principiis: sed tanquam ex vno principio. non duabus spirationibus sed vnica spiratione procedit.

⁋ In ista quaestione sunt due difficultates. vna realis scilicet an in patre et filio precise sit vna spiratio. Alia est partim realis et partim gra maticalis. an scilicet tales propositiones debeant concedi. pater et filius sunt vnus spirator. pater et filius sunt vnum principium spirans. et sic de consimilibus. Primo ergo videndum est de prima difficultate. secundo de secunda.

⁋ Circa primum sciendum quod difficultatem facit hoc quod videtur quod quantumcunque fundamentum relationis sit vnum. si tamen relata sunt distincta oportet quod relationes sint distincte. ita quod non tantum ex distinctione fundamenti et termini sequitur distinctio relationis sed etiam ex distinctione relati. Assumptum potest probari.

⁋ Primo qui si eadem forma secundum numerum esset similis in duobus subiectis distinctis localiter. illa forma pos set esse ratio agendi vni illorum subiectorum. quamuis non esset ratio agendi alteri propter indebitam distantiam illius alterius agentis ad omne passiuum ergo illo casu posito respectus de genere actionis vere esset istius agentis et non illius. ergo si aliud agens incipiat habere passum sibi appro ximatum. et si incipiat agere. illud agens habe esn bit nouum respectu de genere actionis. et per consequens erunt duo respectus propter diuersitatem suppositorum non obstante vnitate fundamenti.

⁋ Preterea. si eadem albedo secundum numerum esset in duobus subiectis. vnum illorum esset simile alteri et non vnica similitudine. ergo distinctis. ergo non obstante vnitate sundamenti. respectus erit alius. Assumptum patet. quia si hoc album sit simile. ergo aliqua similitudine que sit a. tunc arguo sic. A est relatio. ergo sibi correspondet aliqua relatio. igitur sunt due similitudines et tamen fundamentum est idem et terminus primus est idem.

⁋ Preterea. si idem corpus esset in distinctis locis. idem corpus haberet distinctos respectus vbiales et tamen simpliciter idem.

⁋ Ex istis potest argui sic. pluralitas relationis dependet ex relatis. sed in proposito supposita relata spiratione actiua sunt plura. ergo non obstante vnitate. fundamenti spirationes actiue erunt plures.

⁋ Sed istis non obstantibus dico quod est vnica spiratio activa. quamuis hoc per rationem euidenter probari non possit. sed hoc sequitur ex veritate fidei qua dicitur. quod tantum tres sunt persone in diuinis. pater et filius et spiritus sanctus. quia sicut post patebit quaelibet relatio diuina que a qualibet relatione diuina realiter distinguitur. constituit suppositum distinctum. sed si essent due spirationes actiue realiter distinguerentur inter se ergo multo fortius distinguerentur a paternitate et filiatione. et certum est quod quelibet illarum distingueretur realiter a spiratione passiua. ergo essent quinque relationes diuine realiter distincte. et per consequens qui qued supposita diuina distincta realiter.

⁋ Ideo dico quod numquam relatio multiplicatur nisi ex multipli catione fundamenti absoluti vel ex multiplicatione termini. sed fundamentum spirationis actiue est vnicum puta diuina essentia. et terminus est vnus scilitus sanctus cstins spiratio actiua est vnica

⁋ Ad rationes in contrarium facile esset respondere si illa opinio esset vera quae ponit quod actio passio distantia similitudo dissimilitudo et huiusmodi non important ali quas relationes. tales sicut ponentes eas yma ginantur. quia tunc non essent plures relationes. sed tantum plures denominationes propter diuersa significata vel connotata.

⁋ Si tamen teneretur opinio conmunis posset dici ad primum et ad tertium quod est ibi distinctio terminorum. et illa sufficit.

⁋ Ad secum dum difficilius est respondere. potest tamen dici: quod si eadem albedo numero esset in diuersis subiectis: nulla esset ibi relatio similitudinis. Qui nec secundum vltimam nec primam opinionem sentiunt. dicant sicut placet.

⁋ Circa secundum dicitur communiter quod pater et filius sunt vnus spirator et vnum prircipium. Unde dicitur quod quia spirans est adiectiuum spirator vero substantiuum ideo pas sumus dicere quod pater et filius sunt duo spirantes propter pluralitatem suppositorum. non autem duo spira tores propter vnam spiratione. nam adiectiua non habent pluralitatem nisi secundum supposita. substantiua vero a seipsis secundum formam significatam. Sed ratio ista non videtur sufficiens. quia terminus numeralis sicut et alii termini adiectiui additi aliis. semper denotantur competere illis pro quibus illi termini quibus undduntur supponunt. et ideo quia respectu creaturarum adiectiuum et substantiuum supponunt pro diuersis. ideo diuersimode de eis verificantur tales ter mini importantens pluralitatem Uerbi gratia. ponatur quod sortes sit musicus et gramaticus tunc hec sit vera. due scientie sunt in sorte. quia ille scientie sunt due. et huius causa est. quia hoc substantiuum scientia: siue numero singulari: siue in numero plurali supponit pro forma quae multiplicatur. et ideo vere contingit dicere quod sunt due scientie. sed sciens siue in numero singulari siue in numero plurali supponit pro subiecto scientie quod subiectum non multiplicatur. et ideo hec est simplicitur falsa. sortes est duo scientes. sed si sciens et scientia pro eodem supponerent. non plus verificaretur terminus importans pluralitatem de vno quam de alio. sed in proposito spirans et spirator pro eodem supponunt. ergo per istam rationem sicut vere potest concedi quod pater et filius sunt vnus spirator: ita potest concedi quod pater et filius sunt vnus spirans. As sumptum probo. quia quero pro quo supponit spirator. non pro essentia nec pro persona. quia secundum istos pro nullo alio potest supponere. non pro essentia. quia ter minus semper verificatur de illo pro quo supponit sed hec non est vera. essentia est spirator vel spiratrix ergo non supponit pro essentia. si pro persona. et pre persona supponit spirans. ergo pro eodem supponunt ergo etc.

⁋ Ex isto potest argui sic dicendo. pater et filius sunt duo principia. praedicatum supponit pro supposito. et supposita sunt duo. ergo etc.

⁋ Ad istud respondetur. quod in ista pater et filius sunt vnum principium. lid principium supponit pro persona. sed non habet suppositionem determinata sed confisam pro duabus personis simul. et ideo sic arguendo siue principium supponat pro persona patris siue pro persona filii. pater et filius non sunt vnum principium spiritus sancti. ergo pater et filius non sunt vnum suppositum. est fallacia figure dictionis.

⁋ Sed ista responsio non valet. quia terminus nunquam habet suppositionem confusam nisi ratione alicuius signi vniversalis. vel ratione alicuius sincathegoreumatis. sed hic nullum tale est signum nec sincathegoreumata tale ergo non habet hic suppositionem confusam.

⁋ Preterea quantumcunque terminus habet suppositionem confusam nunquam verificatur de pluribus sub compulatione acceptis. nec de termino plurali. Unde hec est simpliciter fula. omnes homines sunt animal. similiter hoc est fula. sortes et plato sunt homo. etiam si homo haberet suppositionem confusam. ergo eodem modo hec erit fula. pater et filius sunt principium spiritus sancti. si praedicatum praecise supponeret pro persona. ex quo pater non est filius

⁋ Preterea. terminus eandem suppositionem habet in numero singulari et in numero plurali. ergo si hec sit vera pater et filius sunt principium spiritus sancti. quia praedicatum supponit pro duabus personis confuse. ergo equaliter vel multo fortius hec est vera. pater et filius sunt principia spiritus sancti. quia praedicatum supponit pro duabus personis confuse

⁋ Ideo dico aliter ad quaestionem circa quam sic est procedendum.

⁋ Primo videndum est de talibus affirmatiuis. et pri et filius sunt vnum principium spirans. vnus spirator. vnus spirans. et de similibus

⁋ Secundo de negatiuis eisdem correspondentibus.

⁋ Tertio mouebo aliqua dubia et soluam.

⁋ Circa prim mum dico quod omnes tales affirmatiue de virtute sermodis sunt concedende. cuius ratio est. quia quando ex aliquo vno omnino eodem et duobus oppositis. constituuntur duo distincta realiter. si alterum oppositorum relatiue praedicatur de vno illorum constitutorum. reliquum opposi torum praedicabitur de reliquo. sed accipiendo praecise duo constituta ex essentia diuina et spiratione actiua et spiratione passiua. de constituto ex essentia et spiratione passiua contigit vere dicere quod istud constitutum spiratur. ergo de constituto ex essentia et spiratione activa contigit vere dicere. istud spirat. sed illud constitutum est vnicum et non plura. sicut essentia est vnica. et illa spi ratio actio est vnica. ergo haec est vnum spirans. et per consequens vnus spirator. sed tam pater quam filius est illud vnicum costitutum ex essentia et spiratione actiua. ergo pater et filius vere sunt vnus spirator. et vnum principium spirans spictum secantum. sed de ista. pater et filius sunt vnus spirans est magis dubium. quia si praedicatum hic quia est masculini generis ex vsu loquentium non possit supponere nisi propersona. sic est hec neganda. quia pater et filius non sunt vna persona spirans. si aut praedicatum de virtute se monis posset supponere pro omni illo quod spirat siue sit persona formaliter siue non sit formaliter persona cuiusmodi est tale constitutum ex essentia et spi ratione actione circumsceribendo tam paternitatem quam filiationem. et sic est simpliciter concedenda

⁋ Confirmatur ista responsio. quia semper constituens a quo constitutum non distinguitur realiter praedicatur vere de constituto. sicut quia nec paternitas nec essentia differt rea liter a pre vere cotingit dicere quod et patet est essentia et paternitas. sed spirare non differt realiter a constituto ex essentia et spiratione. ergo de illo constituto contingit vere dicere quod est spirans. sed sicut prius dictum est tam pater quam filius est illud constitutum. ergo etc.

⁋ Circa secundum posset probabiliter dici quod de virtute sermonis ex quo principium spiras. spirator et huiusmodi: non tantum supponit pro tali constituto sen etiam pro persona. quia aliter non verificaretur de persona. et semper tales propositiones sunt vere. ex hoc quod tales termini importantes pluralitatem verificantur de illis pro quibus termini quibus adduntur supponunt. posset in quam probabiliter dici quod tales de virtute sermonis posset concedi. quia tamen communiter in terminis de quocumque praedicatur terminus importans vnitatem. de eisdem negatur pluralitas. sicut si hec est vera sortes et sortes albus sunt vnum. hec est vera. sortes et sortes albus non sunt plura.

⁋ Ideo propter hereticos et occasionem deceptonis simplicium. sancti et ecculsia concedentes quod pater et filius sunt vnum principium spiritus sanctus negant tales. pri et filius sunt duo principi spiritus sanctus Lamenaliquando in dictis sanctorum inueniuntur tales propositio nes sicut dicit hilarius. spiritus sanctus a patre et fi lio auctoribus est confitendus etc. vbi videtur loqui de virtute sermonis. Alii sancti autem ne ostendatur aliqua distinctio in spiratione actione negant tales propositiones.

⁋ Ideo dico simpliciter cum determinatione eculalie: quod pater et silius sunt vnum principium tsusinceus non duo principia. et spirant vnica spiratione non duabus spirationibus.

⁋ Tertio sunt aliqua dubia mouenda. Primum quia non videtur quod prtri et filius sint vnum principium spirans spiritus sanctus quia sed beatum augustinum tres persone sunt vnum principium creature. sicut pater et filius sunt vnum principium spiritsncti sta propositio tres persone sunt vnum principium ceeature non potest es se vera. nisi secundum quod praedicatum supponit pro essentia ergo nec ista. pater et filius sunt vnum principium spiritus sanctu potest esse vera. nisi secundum quod praedicatum supponit pro essentia. sed isto modo est hec simpliciter falsa. sicut hec est simpliciter falsa. pater et filius sunt vna essentia spirans spiritus sanctus er ista omnino est falsa.

⁋ Secundum dubium est. quia videtur quod spirare non praedicatur de tali constituto ex essentia et spiratione actione. quia secundum philosophum actus sunt suppositorum. sed tale constitutum non est super positum. ergo non spirat.

⁋ Tertium. quia non videtur ratio valere. quia nihil potest constitui ex essentia et spiratione actiua circumscribendo paternitatem et filiatione. quia nihil potest constitui ex extremis circumscribendo medium: sed paternitas est quasi medi um inter essentiam et spirationem actiuam. quia est posterior essentia et prior spiratione. ergo etc.

⁋ Quartum dubium est. an secundum praedicta debeat concedi de vitutem sermonis. quod pater spirat et filius spirat et videtur quod non. quia dictum fuit in. v. distinctione quod aliqua sunt vocabula que non possunt praedica ri de aliquibus nisi quibus immediate conueniunt. cuiusmodi sunt generare et spirare et huiusmodi ergo cum non immediate et primo spirare coueniat patri nec filio. videtur quod nullo modo potest de eo vere praedicari.

⁋ Ad primum istorum dico quod quantum ad aliquid est simile de patre et filio respectu spiritus sancti. et de tribus personis respectu creature. et quantum ad aliquid est dissimile. Est enim simile quantum ad hoc. quod sicut vere et simplicitur contingit dice re. tres persone sunt vnum principium creature. ita cotingit vere dicere. quod pater et filius sunt vnum principium spiritus sancti. Est autem dissimile quantum ad hoc. quod sicut dico tres persone sunt vnum principium creature. non potest ista verificari nisi secundum quod principium ibi supponit pro essentia diuina. ita quod si pro quocumque alio supponeret non posset propter hoc verificari. et ideo distinguendo in diuinis principium quo et principium quod. non potest illa verificari nisi secundum quod supponit pro principio quo non pro principio quod. quod quidem quod distinguatur a quo. et ideo iste est sensus pater et filius et spiritusisanctus. sunt vnum principium creature. hoc est sunt vna essentia quae est principium creature. et quae est vere creans creaturam. sed si dico pater et filius sunt vnum principium spiritus sancti. principium ibi non tantum supponit pro essentia diuina. vt iste sit sensus. pater et filius sunt vna essentia quae est principium spiritus sancti. scilice elicitiuum. sed etiam supponit pro aliquo quod non est idem formaliter cum diuina essentia. sicut dictum est. qui pater et filius sunt vnum constitutum ex diuina essentia et spiratione actiua. quod quidem est vere spirans sprimtunsctantum. ita quod non tantum est quo. sed etiam est vere quod Ex isto patet. quod aliquo modo aliter concedi potest quod pater et filius sunt vnus spirator. et non omni modo consimili potest concedi quod tres persone sunt vnus creator. qui ista. pater et filius sunt vnus spirator habet duas causas veritatis veras. videlicet quod patr et filius sunt vna diuina essentia. quae est principium elicitiuum productionis spiritus sancti. et pater et filius sunt vnum vere spirans spusctantum. quod non est formaliter diuina essentia. sicut nec pater est formaliter diutra essentia quamuis realiter. Sed ista. tres persone funt vnus creator: non habet nisi vnam causam veritatis veram. videlicet quod tres persone diuine sunt vna essentia diuina que est principium creature. Ista autem tres persone sunt vnum creans creaturam quod no est formaliter diuina essentia est simplicitur falsa qui illud vnum non posset esse nisi aliquae persona vel aliqua relatio vel constitutum ex diuina essentia et spi ratione actiua. et quodcunque illorum daretur non erit verum dicere. quod tres persone sunt ipsum. sicut non est verum dicere quod tres sunt vnus pater.

⁋ Ad secundum dico quod non est verum. nec est intentio ari quod actus sunt praecise suppositorum. sed quod omnes actus reales sunt praecise singularium. et concedo quod illud constitutum vere est singulare. quamuis non sit formaliter aliquod suppositum.

⁋ Ad tertium dico quod quando inter extrema est aliquod medium receptiuum vnius extremi et receptum in altero extremo potest concedi quod ex extremis non fit vnum praecise non concurrente medio. si autem sit medium aliquo alio modo non oportet. Nunc autem po nendo quod spiratio actiua sit aliquo modo posterior prnitate. non est tali modo posterior. et ideo non ob stante quod esset aliquo modo posterior. sed vere aliquo modo constitue ret vnum cum diuina essentia. quamuis illud constitutum non constitueret paternitas. et hoc qui illud constitutum vere reperitur in aliquo in quo non repritur paternitas. videlicet in filio. et ipsum est aliquid realiter a quo tamen paternitas realiter distinguitur

⁋ Aliter deficit argumentum. quia procedit ex falsa imaginatione. videlicet quod paternitas sit prior spiratione activa et non econuerso. quia spiratio activa vno modo prioritatis est prior ipsa paternitate sicu essentia est prior qualibet relatione. sicut enim essentia est prior omni relatione prioritate communitatis vel consequente qui sequitur quacumque relatione demonstrata hec relatio est filiatio. ergo hec relatio est essentia. et tamen econuerso non sequitur consequentia formali. quia non sequitur formaliter. hec relatio est essentia. ergo est filius. quia paternitas est essentia. et tamen non est filius. ita est de spiratione actiua. quia ipsa est prior paternitate et etiam filiatione prioritate cuiusdam communitatis et consequente. quia in quocumque est paternitas in eodem est spiratio actio sed non ecouerso. et sequitur in hac persona est paternitas ergo in hac persona est spiratio actiua. et non econ uerso. et ita activa spiratio necessario est prior paternitate tali prioritate. et ideo posito quod aliqua alia prioritate prnitas esset prior spiratione actiua. talis prioritas non obstaret quin spiratio actiua cum essentia diuina posset constituere aliquid per se vnum. ad cuius tamen constitutionem non concurrat paternitas. sicut tam essentia diuina quam spiratio actiua vere sunt in filio in quo non est paternitas tali mo essendi in. vt vere dicatur quod filius est paternitas. sicut vere dicitur quod filius est essentia diuina et spiratio actiua

⁋ Si dicatur quod ex isto sequitur quod sunt upposita quattuor in diuinis. quia tanta est distinctio iuter essentiam diuinam et spirationem actiuam quanta est inter essentiam diuinam et spirationem passiuam. vel inter essentiam diuinam et paternitate. ergo qua ratione constitutum vnum est suppositum et aliud et ita erunt quatuor

⁋ Respondeo negando consequentiam quia quamuis tanta sit distinctio inter essentiam diuinam et spirationem actiuam. quanta est in ter essentiam diuinam et spirationem passiuam. vel inter essentiam diuinam et paternitatem. ipsa tamen paternitas distinguitur realiter a filiatione. nec est eadem realiter cum duabus relationibus realiter distinctis. sed spiratio actiua est eadem realiter tam cum paternitate quam cum filiatione. et ideo non constituit suppositum distinctu ab eis. quameuis constituat aliquod vnum quod non est formaliter pater nec filius: sicut ipsa spiratio actiua non est formaliter nec paternitas nec filiatio Eodem modo quia spiratio passiua distinguitur rea liter a paternitate et filiatione. ideo constituit suppositum realiter distinctum a duobus suppositis com stitutis per paternitatem et filiationem. sed spiratio actiua quia differt realiter a spiratione passiua et non distinguitur realiter a paternitate et filiatio ne. ideo constituit duo supposita distincta a supposito constituto per spirationem passiuam. sed non costitutum realiter distinctum a superpositis constitutis paternitate et filiatione.

⁋ Ad quartum dico quod potest concedi quod tam pater quam filius spirat Et quando dicitur: quod dictum fuit quod talia vocabula non praedicantur nisi de illis quibus immediate conueniunt. Dicendum quod fuit dictum: quod talia denotat distinctionem realem. et ideo propter aliquid de quo praedicantur quod non est formaliter aliud: nec ipsum constituit nec ecom uerso. non possunt inferri tali competere. quia dictum fuit quod nihil dicitur esse idem vel diuersum ab alio propter aliquid sibi extrinsecum. Ueruntamen sicut aliquid dicitur distingui ab alio propter aliquod sibi intrinsecum quod distinguitur ab illo. ita talia vocabula ratione intrinseci possunt sibi competere. et ideo quia tale constitu tum est intrinsecum tam patri quam filio. ita quod constitui cum relationibus oppositis tam patrem quam filium: potest concedi quod quia illud constitutum primo spirat. quia tam pater quam filius spirat per se quamuis non primo. Non sic autem est de essentia. quia pater non constituit essentiam sed magis econuerso. et ideo ex hoc quod pater spirat non potest inferri formaliter quod essentia spirat

⁋ Ad primum principale dico quod aliquis terminus in diuinis non supponit primo pro essentia: nec pro persona nec pro relatione. sed pro aliquo constituto ex essentia et re latione ita quod non est formaliter aliqua persona: quamuis sit realiter due persone. et ideo in ista propositione. pater et filius sunt vnum principium spirans spiritus sanctus praedicatum non supponit pro essentia nec pro persona nec pro relatione primo. sed pro vno constituto quod est realiter pater et filius quamuis non formaliter.

⁋ Ex isto patet quod aliter potest ista verificari. deus spirat. quam ista. deus creat. vel deus generat. quia in ista deus spirat. deus supponit primo pro hoc deo. puta pro vno tali constituto ex essentia et spiratione actiua: quod non est formaliter nec essentia nec aliqua relatio nec persona. sed in ista deus creat subiectum non supponit primo pro aliquo quod non est formaliter essentia nec aliqua persona. sicut argutum est supra dis. iiii.

⁋ Ad secundum dico quod principium ibi dicit aliquid notionale. quia sicut spiratio actio est aliquid notionale quia non est communis tribus personis. itai illud constitutum ex essentia et spiratione actio ne est aliquid notionale. quia non est commune tribus per sonis.

⁋ Et quando dicitur quod illud notionale non pos set esse nisi persona vel. relatio.

⁋ Dico quod est rea liter. est relatis et persona licet non formaliter. et hoc sufficit

⁋ Ad tertium dico quod maior non est niversaliter vera. quia aliquando contingit prius multiplicari quamuis posterius non multiplicetur. quia sunt instantie quasi infinite. patet quod respectu vnius effectus sunt plures cause. tam in eodem genere cause quam in diuersis generibus cause. Similiter aliquando receptibilia eiusdem accidentis secundum speciem distinguuntur specie. et ita est in multis talibus. Ad minorem dico: quod paternitas et filiatio quamuis essent priores aliqua prioritate spiratione actiua. tamen alia prioritate sunt posteriores. quia prio ritate communitatis vel consequentie sicut dictum est et ideo quamuis esset aliqua prioritas paternitatis et filiationis ad spirationem actiuam. illa tamen non ob staret quin paternitas et filiatio possent esse re lationes plures et spiratio actiua vna.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1