Quaestio 3
Quaestio 3
⁋ Questio incidentalis. Ad euidentiam aliquoum dictorum in praecedenti quaestione: quaram aliquas breues istiones. Primo quaero. Utrum passio scibilis de. aliquo scientia proprie dicta differt ab eo realiter
⁋ Quod sic. vi. metha. substantie non est demonstratio: ergo de monstrabile de aliquo non est idem realiter cum eo: ergo distinguitur ab eo realiter.
⁋ Circa istam. qi. est vna opinio quod passio quaecumque est eadem realiter cum subiecto. Et arguunt sic. Illud quod scitur neccessario inesse alicui subiant ecroc ita quod oppositum includit contradictionem) est re aliter idem cum illo subiecto: sed in demonstratione simpliciter neccessaria scitur praedicatum quod est passio neccessario inesse subiainie cto: ergo talis passio non distinguitur realiter a subiecto. probatio maioris. prius naturaliter alio potest esse sine eo absque contradictione: et hoc si distinguitur realiter ab ilo. et per consequens non scitur neccessario inesse illi subiecto. Ideo icitur quod aliquid esse scibile de aliquo subiecto potest intelligi triplicitur. Primo: quia distinguitur formaliter a parte rei ab eo: ita tamen quod non sit de intellectu eius quid ditatiuo. et ideo dicatur passio eius: sicut est de vnitate respectu etis. Secundo: quod non distinguatur nec realiter nec formaliter: sed tantum per intellectum: sicut creatiuum: et talia respectu dei quae important respectus rationis qua praedicantur de deo secundo modo dicendi per se: et per consequens sunt pprie scibilia. Tertio quod non distinguatur nec realiter nec formaliter nec per intellectum facientem: sicut intellectus facit relationes rationis: sed potest essentia diuina causare in intellectu sibi proportionato conceptum suum quidditatiuum: et similiter conceptum denominatiuum et re spectiuum sicut creatiuum: qui non dicit aliud a diuinitate nec realiter nec formaliter: nec dicit respectum rationis. quia ex quo est respectus realis expressus ab alio naturaliter non est aliquid factum per intellectum comperantem et negotiantem: et ita de eadem formalitate potest haberi conceptus realis quidditatiuus: et alius conceptus realis denominatiuus scilicet respectiuus non quidditatiuus. et idem in re secundum alium: et alium conceptum habet rationem subiecti et passionis. hoc patet: quia risibilitas: vt dicit aptitudinem ad ridendu neccessario inem homin vt subiecto: et non dicit aliam rem absolutam nec respectum accidentalem: nec respectum rationis: quia homo exprimens conceptum suum in intellectu: potest exprimere comceptum risibilitatis antequam negociatur. similiter relatio rationis non est passio realis.
⁋ Contram istam opinionem arguo: quod passio demonstrabilis de subiecto non siut idem realiter cum subiecto et distinctam formaliter ctum qui sicut probabitur post: non est distinctio talis nisi inter essentiam diuinam et relationes: vbi vnum non est passio alterius ftum. quia si haec esset possibile adhuc vnum non demonstraretur de reliquo: quia propositio composita ex eis esset immediata: et similiter illa eset per se nota intellectui apprehendenti terminos in particulari propter identitate realem Tum quam quaecumque sunt vnum et idem re aliter faciunt per se vnum. et per consequens vtrumque est de per se intellectu alicuius vnius per se: et ita vnum non est passio alterius non plus quam coloritas est passio albedinis secundum istos vel relatio in divinis est passio divine essentie: quia tunc persona componeretur ex subiecto et passione. Si dicitur sicut dicunt quod coloritas est de per se intelleciu albedinis. ideo non est sua passio Contra. si coloritas est de per se intellectu albedinis: et tamen distinguitur ab ea forma¬ liter: portet quod in albedine sit aliquid de cuius intellectum non est coloritas. per consequens coloritas erit passio illi vel econuerso: quod manifeste falsum est et contra eos
⁋ Confirmatur: quia non est maior ratio quod aliqua distincta formaliter et vnum realiter quorum neutrum est de intellectu alterius se habeant sicut subiectum et passio. ve non faciant per se vnum quam alia: cum equaliter distinguuntur: et ideo rationabiliter loquendo: hoc est ponendu de omnibus vel de nullis sic distinctis.
⁋ Contra secundum modum alias patebit quando probabitur quod creatiuum opnis est huiusmodi non important respectum rationis.
⁋ Contra tertium primum vietur repugnare. secundo: quia omnis conceptus respe ctiuus neccsario importat aliquem respectu: sicut conceptus absolutus importat aliquid absolutum: ergo si creatiuum est conceptus respectiuus: importat respectum ali quem sed non realem secundum eos: ergo respectum rationis. antecedens patet qui si creatiuum dicit conceptum respectiuum: ergo hec vox creatiuum est respectiua: ergo importat aliquem respectum: ergo et conceptus
⁋ Preterea probatum est prius: quod de eadem rem simplici: sine omni distinctione non possunt es duo conceptus scilicet quidditatiuus et denominatiuus importam tens praecise eadem rem: et ita vna res ante omnem conceptum alterius rei nullo modo potest exprimere tales duplices conceptus
⁋ Ideo ad. q. dico quod passio potest ad cipi multiplicitur. vno modo pro aliqua re quae dicitur alicui rei competere. Alio modo accipitur pro illo quod praedicatur de aliquo secundo modo dicendi per se
⁋ Primo modo dico quod passio vniuersaliter distinguitur realiter a subiecto: quia sic nihil est passio nisi aliquod accidens vel aliqua forma alicui inherens realiter tamquam subiecto. sed isto modo non accipitur communiter passio in scientiis. Secundo modo dico quod vniuersaliter passio non est idem rea litur cum subiecto: quia panssio isto modo tamtum est quadam conceptus praedicabilis de aliquo pro re: non pro se. et vniuersaliter conceptus numquam est idem realiter cum illo cuius est. Quod autem passio praedicabilis secundo modo sit quadam conceptus patet. quia passio non potest esse res ex animam: cum nihil sit extra animam nisi tantum res singularis: sicut post patebit. sed res singularis nulla praedicatur in tali propositione Uerbi gratia. in ista. omnis homo est risibilis non potest praedicari res singularis: quia non est maior ratio de vna quam de alia: et per consequens quaelibet ibi praedicaretur quod est mani feste falsu. quia nihil praedicatur in propositione nisi quod est cognitum ab habente propositionem: sed non quodlibet risibile cognoscitur a tali: ergo praecise praedicatur conceptus et non res
⁋ Preterea secundum boctium libro periar propositio habet triplex ess scilicet in mente: in voce: et in scripto: ergo semper distincum proponibus in voce corresponderent distincte propositiones in mente: ergo sicut iste propositiones: sortes est risibilis: pluror est risibilis: distinguuntur in voce: ita propositionabiliter in mente: sed in voce habent idem praedicatum simpliciter: ergo et in mente: sed nulla eadem res indistincta praedicatur de sorte et platone: ergo nulla res talis praedicatur in illis propositi nibus in mente: ergo conceptus qui praedicatur: in vna verificatur pro vna re: et in alia pro alia.
⁋ Sciendum tamen quod quamuis passio non sit eadem realiter cum subiecto: et secundum vnam opinionem ponentem quod conceptus tantum habet esse ob iectiuum non distinguitur realiter a subiecto: tamen non possunt aliqua se habere sicut subiectum et passio realis nisi propter distinctionem realem aliquo modo importatam per illa: quia scilicet passio quamuis posset supponere pro subiectotamen aliquo modo importat aliam rem a subiecto Uerbi gratia. quamuis risibile supponat pro homine in ista propositione omnis homo est risibilis. tamen importat aliquo modo actu ridendi. siue primario siue secundario non curo ad praesens et propter hoc potest vnum esse passio alterius. Eodem modo modo est dicedum de creatiuo respectu dei. et vniversaliter de omnibus talibus quae secundum vnam opinionem dicuntur passiones respectiue et de omnibus concretis quibus correspondent abstracta alias res importantia: sicut de calido et frigido et huiusmodi secundum intentionem philosophi.
⁋ Si dicitur quod corru patibile est passio substantiae composite: et tamen non importat aliam rem. Similiter eternum infinitum immortale et huiusmodisunt passiones dei.
⁋ Ad primum istorum dico: quod corruptibile importat aliam re: quia saltem parten re quae est alia a toto cuius est illa passio. nolo tamen dicere quod talis distinctio partis et totius sufficit ad hoc quod vni sit passio et aliud subiectum: sed tunc quando etiam importatus negatio vnius partis ab alia: vel in actu: vel in potentia sicut patet de corruptibili per quod importatur quod vna pars potest ab alia separari: et per consequens negari. tunc est possibile quod conceptus importans illam parte sit passio illius quod importat totum.
⁋ Ad aliud quod eternum connotat tempus quod importat aliam rem distinctam realiter a deo. quomodo aut hoc sit declarabitur in secundo. Similiter infinitum. immortale et huiusmodi quae sunt negatiua. et vniversaliter omnis conceptus negatiuus aliquo modo distinctionem rerum importat: sicut alias habet declarari.
⁋ Ad primum alterius opinionis. quando dicitur quod si passio non sit idem realiter cum subie cato: potest ab eo separari. Respondeo quod si passio quae est ali qua res potest separari a subiecto: et ideo non necario inem subiecto: sed illa passio non est demonstrabilis de subiecto: et ideo nihil ad propositum de passione illa. De passione autem loquendo secundo modo dicta. illa non est eadem realiter et secundum vnam opinionem nec est distincta realiter: quia non est res. et illa non demonstratur inesse subiectorealiter: sed tantum demonstratur praedicari de subiecto non pro se sed pro re. et hoc est possibile siue passio primo modo dicta quando importatur per passionem secundo dicta inhereat suo subiecto siue non. sed hoc non erit per proponem pure de possunti. sed per propositionem de possibili: vel equiualentem propositioni de possibili. et sic est de istis. omnis ho est risibilis. luna est eclipsabilis. et huiusmodi: quia iste equiualent istis: omnis homo potest ridere. luna potest eclipsari quae semper vere sunt siue res sint in actu siue no et ideo concedo quod quandocumque passio importat aliquam rem natam inherere subiecto. quod nulla propositio pure de inesse et de presenti est simpliciter necessaria
⁋ Tunc ad formam arguendi quando accipitur quod id quod scitur necessario inesse alicui subiecto sita quod oppositum includit contradictionem est realiter idem cum illo subiecto. dico quod illa propositio est distinguenda: quia esse vno modo idem est quod inherere realiter sicut accidens ines subiecto et formamaterie. Alio modo idem est quod praedicari. primo modo est propositio impossibils propter falsam implica tone quia implicat aliquod tale inese sic alicui subiecto neccessario et tamen quod sit idem realiter: quae formaliter repugnant qui ex hoc quod sic inest distinguitur realiter ab illo. secundo modo dico quod potest esse talis praedicatio ita quod vtque terminus supponat pro se: et tunc propositio pria est vera. sed minor tunc est falsa: quia illo modo passio numquam inem subiecto. Si enim in ista propositione. omnis homo est risibilis vtrquo terminus supponeret pro se ipsa esset simpliciter impossibilis: quia tunc denotaretur quod iste conceptus esset ille. et quod passio esset subiectum: quod est impossibile. Aliter potes vterque terminus supponeren pro se sed prore. et tunc est minor va: et maior falsa: quia tunc nooportet quod illud quod praedicatur necario de aliquo sit illud realiter nec formaliter. et quando dicitur quod prius naturaliter alio potest esse samn ess absque contradictione. de ista propositione dico quod est vera dierebus ex animam: sed siue sit vera siue falsa de entibus in anima non est ad propositum: quia ad conclusionis demonstrationem sus ficit cum aliis conditionibus quod illa conclusio sit neccaria: ita quod nullo modo possit esse falsa. sed si propositio sit: quod ipsa sit necsario vera: siue autem subiectum pos sit esse. sine praedicato vel econuerso siue non nihil ad propositum.
⁋ Ad aliud quod innuitur quod risibilitas non distinguitur realiter ab homine nec formaliter: nec dicit re spectum rationis nec realem: et tamen est passio. Respondeo quod risibilitas dicit aliquam rem distinctam realiter ab homine. qui risibilitas: ridere: risus: risibile et huiusmodi habent aliquod idem significatum quod primario vel secundario per omnia ista importatur: et propter hoc potest esse passio.
⁋ Et si quaeratur de ipsa risibilitate quae est a parte rei: quo modo illa distinguitur ab homine: an realiter an formaliter. dico quod omnes tales propositiones de connotatiuis procedunt ex. ralsa ymaginatione qua ymaginantur quod talia habeant quid rei: cum tamen habeant quid nominis tantum: ymaginantur enim quod risibilitas sit aliquid vnum simpliciter a parte rei et ideo dicitur risibilitas realis sicut homo vel albedo est aliquid vnum a parte rei: ita ymaginantur de aliis connotatiuis: sed ista imaginatio est falsa: non enim risibilitas nrec aptitudo: nec aliquid tale dicit aliquid vnum a parte rei: nec per se: nec per accidens: nisi forte ex consequenti: sed dicit multa simpliciter aliquo modo equiualenter complexo composito ex illis: quia equiualent alicui complexo: vt risibile equiualet isti aliquo modo: aliquid potens ridere: itam dealbabile: aliquo modo equiualet isti ali quid potens albari: ita quod quicquid importatur per hoc complexum importatur etiam aliquo modo per illud incomplexum: et quia in talibus quicquid importatur per concretum importatur est per abstractum: ideo tale complexum et quicquid importatur per quan cunque parte illius complexi: aliquo modo importatur per illud abstractum: et ideo non debet plus quari quid rei de illo abstracto quam de illo complexo: sed tantum quarendum est quid nominis: et ideo non quaerendum est quid est risibilitas a parte rei sed tantum quid risibilitas significat. etest respondendu quod significat quod aliquid potest ridere. et ideo proprie loquendo de virtute sermonis nihil quod precise significat aliquid vnum: et non significat multa est de aliquo tali abstra ctopraedicabile: sed tantum consimilia abstracta sicut est de cecitatode qua nihil praecise significans vnum potest praedicari a quocumque emnm demonstrato. hoc est falsa. hoc est cecitas.
⁋ Si dicitur quod hoc non est positiuum sed tantum praeuatio respondeo quod puatio et vniuersaliter negatio dicit praecise aliquas res vel rationes: et ita non est ymaginandu quod priuatio vel negatio sit aliquid conceptibile distinctum a rebus positiuis vel rationibus: sed dicit illas: sicut non homo dicit aliquid quod non est homo: eodem modo cecitas dicit oculum non potentem videre. et ideo satius simile est de istis: et de aliis. Potest tamen poni exemplum in aliis: quia creatiuitas properie de nulla re vna praedicatur. non enim potest dici quod deus sit creatiuitas nec creatura: quia creatiuitas non dicit aliquid vnum: sed dicit hoc totum quod est aliquo quod potest de nihilo aliquid producere. eodem modo est de po tentialitate materie: quia potentialitas materie non dicit aliquid vnum: quia nec rem absolutam nec respectiuam realem: nec respectum rationis: quia vere materia est in potentia omni actu intellectus circumscripto: et per consequens sni omni respectu rationis: Qic quod materia potest habere formam quam modo non habet. et ideo in multi argumenter est fallacia figure dictonis sub nomine simpliciter absoluto ad cipiendo nomen connotatiuum: sicut sic arguendo. quie quid potest deus mediante causa secunda potest immediate per se sed actum meritorium potest producere mediante actu voluntatis: ergo sine eo. et sic de aliis multis in quibus semper est fallacia figure dictionis: quia comutatur quid in aliquid secundum vnum modum loquendi vel in connotatiuum secundum alium modum loquendi.
⁋ Tame sciendum quod risibilitas. aptitudo: et huiusmodi abstracta multa apud philosophum equiuoce accipiuntur. nam aliquando accipiuntur et supponunt pro eodem: pro quo supponunt sua concreta: et sic esset concedendum quod risibilitas est homo. aliquando supponunt pro vno aggregato ex omnibus quae importantur siue primo siue secundario per ipsum id est aliquando supponunt praecise pro ipsis concretur.
⁋ Ex istis patet consequentur quod conceptus talis denominatiuus praedicabilis secundomodo non causatur pricise a re de qua praedicatur ante omnem conceptum alterius. est praesupponit conceptu cuiumscuque quod importatur per ips et ideo iste conceptus creatiuum non potest haberi nisi cognito aliquo quod non est deus. patet etiam quam non est dicendum quam eadem res sub vno conceptu est subiectum: sub alio conceptu est passio: quia ipsa res nec sub vno conceptu nec sub alio est passio: sed ipse conceptus est passio. Contra tamen praedicta vivetur esse aristoteles id est thopri. quia per eum pro orium distiguitur a diffinitione per hoc quod diffinitio dicit quid et proprium accidens. Similiter secundum linconiensem id est poste ca. de per se in primo modo quidditas subiecti egredietur a quidditate praedicati in secundo econuerso: ergo in primo modo subiectum distinguitur realiter a praedicato
⁋ Confirmatur: quia secundum eum ibidem non est aliquas mod praedicandi per se nisi subiectum sit causa praedicati vel econuerso.
⁋ Ad primum istorum dico quod philosophus intelligit per accidens omne extrinsecum rei. et ideo proprium quia importat semper aliquid quod est extrinsecum rei. ideo dicitur dicere accidens tale: ita tamen quod conuertibile sit: quia accipit ihi accidens vt distinguitur contra quid: et ideo vera possumus dicere quod creatiuum est proprium deo quia conuertitur cum deo et importat creaturam quae realiter distinguitur a deo quam uis non dicat aliquod accidens dei.
⁋ Ad secundum dico quod non oportet quod praedicatum distinguatur a subiecto: nec quod sit effectus realis subiecti: sed sufficit q sit causa alicuius quod importatur per subiectum: et vt comunius vel sepram quando propositio et vere affirmatia ua et praedicatio propria et per se secundo modo subiectum vel aliquid importatum per subiectum est causa alicuius importati per praedicatum: et hoc extendendo causam ad partes inte grales quae aliquo modo dicuntur cause totius. per hoc patet ad confirmationem.
On this page