Quaestio 4
Quaestio 4
⁋ Questio secunda principalis. gcudo quero Utrum omnis passio sit demonstrabilis de suo subiecto primo a priori. Quod sic: quia non est maior ratio quod vna sit demonstrabilis quam alia et aliqua est demonstrabilis: certum est ergo omnis.
⁋ Ad quaestionem illam distinguo primo de passionibus: quia quadam sunt quae importani aliquas res absolutas realiter distinctas a suis subiectis et eisdem formaliter inherentes: sicut se habent susceptibile disciplie: calefactibile et huiusmodi Alique autem important motum vel mutationem: sicut risibile mobile alterabile Aliqua aut sunt connotatie scilicet quae connotant aliquod extrinsecum rei. vt creatiuum calefactiuum: et aliqua negative vel priuatiue.
⁋ Est ergo prima conclusio Quod nulla passio importans aliquam re absosutam formaliter inherente est demonstrabilis de suo subiecto primo. Et voco subiectum primum illud cui potest competere omni alio circumscripto et nulli ipso circumscripto. Uerbi gratia anima intellectiua est primum subiectum respectu susceptibilis disciplie qui omni alio circumscripto adhuc potest anima suscipere disciplinam et circumscripta anima intellectiua nihil potest suscipere disciplinam. sed homo est subiectum illius passionis: tamen non primum sed magis secundarium qui homine destructo: adhuc potest anima intellectiua suscipere disciplinam: ita est de aliis accidentibus quae competunt toti mediante aliqua parte
⁋ hec conclusio probatur. quia propositio immediata non potest demon¬ strari: sed hoc est immediata: ergo ista non potest demonstrari.
⁋ Si dicatur immediata immediatione subiect potest demonstrari: quia non erit immediata immediatione causae: sicut ista omnis triangulus habet tres etc. est immediata immediatione subiecti: et tamen demonstrabilis: ita potest esse in proposito.
⁋ hoc non valet: quia nulla propositio immediata potest demonstrari: quia secundum philosophum proposito immediata est illa quae non potestee altera prior: et per consequens non potest demonstrari a priori. et quando dicitur quod potest esse immediata immediatione subiecti quamuis non immediata imme ditione causae. dico quod subiectum accipitur dupliciter Uno modo pro aliquo vno termino de quo natum est aliquid praedicari. Alio modo pro omni illo de quo natum est aliquid praedicari. Primo modo possibile est quod aliqua er positio immediata immediatione subiecti: sit demo strabilis: sicut ista. omnis trianguius etc. Secundo modo non est possibile: quia omne demonstrabile de aliquo necessario prius conuenit medio: quod non tantum erit causa sed subiectum. etideo dico quod diffinito trianguli si sit me dium ad demonstrandu istam. omnis triangulus habet tres etc. Est primum subiectum illius passionis vno modo et triangulus alio modo.
⁋ Alio modo potest dici ad instatiam quod talis propositio immediata immediatione subiecti: numquam est demonstrabilis nisi per diffinitionem exprimentem determinatas partes vel quo ad numerum: vel quo ad essentiam taquam per medium cui notius inest passio quam subiecto: quia nullo modo inesset subiecto quecumque illarum partium circumscripta: et ita quaelibet est aliquo modo causa quare illa passio inest illi subiecto. Uerbi gratia si de triangulo demonstraretur habere tres etc. hoc erit per diffinitonem exprimentem distinctas et determinatas partes quo ad numerum: puta tres lineas ex quibus componitur triangulus. Similiter corrupti bile esse est demonstrabile de subiecto vel de substantia composita: per diffinitionem exprimentem partes determinatas quo ad essentiam scilicet materiam et formam: ita quod quaecunque illarum circumscripta nullo modo esset substantia corruptibilis. sed talis passio quae importat rem absolutam alteri inherentem non est demonstrabilis per diffinititionem aliquam: quia illa diffinitio aut er primeret partes eiusdem rationis: aut alterius et alterius rationis. non primum: quia tunc oporteret quod exprimerm partes eiusdem rationis determinatas quo ad numerum: sed hoc non est possibile: quia talis passio posset poniquaecumque illarum circumscripta. Uerbi gratia esse calefactibile non potest demonstrari de quocumque per tale medium. quia quaecumque parte illius circumscripta adhuc residuum est calefactibile. Nec secundum quia omn oaccidens absolutum habet subiectum eque simplex: ergo tanta simplicitas est in subiecto primo quanta in accidente: ergo subiectum non plus includit talem distinctionem partium quam accidens: et per consequens non habet talem diffinitione et hoc posset esse secunda ratio pro conclusione.
⁋ Tertio potest hoc argui: quia illa propositio cuius prima notitia: non potet accipi nisi per exprientiam mediante aliqua propositione contigenti non est de monstrabilis: sed quaelibet talis propositio est huiusmodi: ergo etc. maior est manifesta: quia respectu omnis conclusionis demonstrabilis sufficit notitia aliquari. praemissarum: ergo non requiritur aliqua alia causa nisi quom requiritur ad notitiam premissarum. minor probatur indictiue: quia quantumcumque habeatur notitia abstractiua tam de snbiecto quam de passione tali: nisi intuitiue videatur aliquid cotentum sub subiecto et aliquid impo tatum per talem passionem virtute cuius cognoscitur euidenter quod hoc inest huic numquam euidenter scientur talis propositio vniuersalis: sicut si aliquis intuitiue vel abstractiue cognosceret animam intellectiuam et similiter abstractiue vel intuitiue cognoscen ret disciplinam vel scientiam. nisi euidenter cognsceret aliquam talem singularem. hec anima habet disciplinam vel scientiam. numquam eognosceret euidetur talem propositionem vniuersalem. vel si cognosceret cognosceret cognitis terminis: et per consequens esset principium et non conclusio. eodem modo est de aliis: sicut quod iguis potest esse calidus: et quod terra potest esse frigida: quod non potest sciri nisi per experientiam: ergo nulla talis est demonstrabilis.
⁋ Sed subiectum non primum potest intelligi mutipliciter. Uno modo quia non est sibi adequatum secundum prieo dicationem: et hoc vel quia excedit sicut superius ad subiectum primum vel quia exceditur sicut quoddam contentum sub primo subiecto. Primo modo se habent figura et triangulus. Secundo modo vsocheles et tri angulus respectu habere. iii. Alio modo quia est totum re spectu primi subiecti. vel quia importat totum respectu illius quod importatur per primum subiectum: sicut homo re spectu anime intellective ad esse susceptiuum discipli ne. Tertio modo quia est subiectum sustentans primum subiectum: sic passiones forme et accidentia aliquo modo conueniunt subiecto. Unde et ignis dicitur calefactiuus Et forte aliis modis potest contigere. Primo modo semper talis passio est demonstrabilis de suo subiecto noe primo excedente. Et demonstratio erit particularis quia semper inferius est medium concludendi aliquid de suo superiori particularitur. Uerbi gratia. omnis triangulus habet. iii. aliqua figura est triangulus: ergo aliqua sigurahabet tres. Sed si subiectum non primum excedatur a passione. adhuc per subiectum primum potest demonstrarisicut sic arguendo. omnis triangulus habet tres. vsocheles est triangulius: ergo etc. secundo mo semper talis passio est demonstrabilis de subiecto non primo per primum subiectum tamque per nffedium. Similiter dico de tertio modo. Exemplu primi. omne habens animam intellectiuam est susceptiuum discipline. omnis homo est huiusmodi: ergo etc. Exemplum secund omne habens calorem est calefactiuum e ponatur quod calor sit primum subiectum calefactionis ignis est huiusmodi: ergo etc.
⁋ Tertia conclusio. Quod passiones connotatiue quae non requirunt determinatam distinctionem partium: aliqua non sunt demonstrabiles: alie autem sunt demonstrabiles: quia iste non possunt sciri nisi per experientiam: ille autem possunt sciri sine experientia
⁋ Exeplum primi. sicut quod calor sit calefactius vel quod sol possit puao ducere vermen: non potest sciri nisi per experientiam. Exemplum secundi: sic quod omnis triangulius habet. ii etc. Sis substantia composita est corruptibilis: et sic de aliis
⁋ Sciandum est tamen quod in istis duobus modis: si fiat demonstratio ex propositionibus simplicitur praemis: oportet quod priemisse sumantur in obliquo et non in recto. Uerbi gratia sic arguendo. in quocumque est anima intellectiua illud est susceptiuum discipline. in homine est anima intellectiua: ergo etc. Eodem modo mdo in aliis oportet arguere per tales propositiones in obliquo: quia arguendo per pro positiones simplicitur in recto: oporteret quod vel al stractum importans illam rem vel accidens vel concreti esset medium. Si primo modo tunc altera praemissarum esset falsa. Uerbi gratia sic arguendo. omnis anima intellectiua est susceptiua discipline. omnis homo est anima intellectiua: ergo etc. Ecce quod minor est falsa: et ita est de aliis. Si autem concretum fuerit medium: tunc alte ra praemissarum non erit simpliciter prima. Uerbigratia. sic arguendo omne intellectiuum est susceptiuum discipline: omnis homo est intellectiuus: ergo etc. hic maior non est simplicitur prima: quia ista est prior: omnis anima est susceptiua discipline. Si dicitur quod sicut ista. omne intellectiuum est susceptiuum discipline non est simpl titer prima: ita nec ista in quocumque est anima intellectiua est susceptiuum discipline. Respondeo: quamuis ista propositio non sit simplicitur prima: quia est altera prior: tamen ista includit per se tamquam partenillam quae est simpli citer prima: et hoc sufficit ad talem demonstratio nem. Et ideo ad hoc quod talis conclusio demonstretur ex positionibus simpliciter primis: oportet quod altera praemissarum sit ypothetica: et non simpliciter cathegorica Et in illa ypothetica debet aliqua pars esse illa proposito sim plicitur prima: vel poterit esse talis vltimate: quia omnis anima est susceptiva discipline. si in aliquo sit anim illud est susceptiuum discipline. Et consimiliter est de aliis.
⁋ Quarta conclusio est ista: quod omnis passio non gatiua cuius oppositum potest euidenter sciri demonstratiue de aliquo praedicari tamquam de subiecto su primo potest demonstrari. Sed de aliis non est facile da re certam regulam: quae sunt demonstrabiles et que non hec conclusio patet: quia tunc per suum subiectum primum tam quam per medium potest demonstrari talis conclusio: et erit spllogismus in secunda figura: sicut si sciatur quod triangulus est primum subiectum istius passionis habere tres angulos: tunc potest sic argui: omne habens tres angulos etc. est triangulus. nullus quidrangulius est triangulius: ergo nullus quadrangulus habet iii etc. Non autem contigit demostrare tales conclusiones praecise per talia subiecta tamquam per modia: sed frequenter contigit per diffinitionem exprimentem prtes diffiniti tales conclusiones demonstrare est haec maxime contigit in mathe.
⁋ Sic ergo patet ad quaestionem quod non omnis passio est demonstrabilis a priori de suo sub iecto primo.
⁋ Sed conclusi istam conclusionem potest obiici primo. quod videntur contrsio intentionem philosophi. quia secundum philosophum primo poste. causa. de vniversali. Uniuersale aut tunc est cum in quo libet et primo demonstratur. ergo semper vniversale demonstratur de suo subiecto primo: sicut exemplificat ibi philosophus.
⁋ Item ibidem subdit philosophus. Cum ergo quodlibet primum mostratur duos habere rectos: aut quodcumque aliud huic primo inem vniversale: et demonstratio per se hui vniversaliter est aliorum autem quodammodo non per se. Ex hoc et ex toto illo caplo videtur haberi quod vniversale semper est demonstrabile per se de suo subiecto primo: de aliis secundario.
⁋ Item. c. ix. Sminis demonstratiua scientia circa tria. hoc autem sunt genus tempus per se passionum speculatiua est: ergo passiones considerantur in demonstratiua scientia. Ide dicit ca. vii.
⁋ Item qi. posteriorum docet philosophus demonstrare per omne genus cause: ergo omne quod habet causam quare inem alicui subiecto est demonstrabile de eo per illam causam: sed tales sunt huiusmodi cvt manifestum est c ergo etc.
⁋ Item ii. poste. scientes quia est querunt propter quid: sed quaestio propter quid sicut et alie: quarit de medio secundum philosophum ii poste. c. ii.
⁋ Ad primum istorum dico quod philosophus loquitur de vniversali quod primo competit alicui subiecto siue sit demonstrabile siue non: sed quando est demonstrabile tunc primo demonstratur de subiecto suo primo: hoc est cui adequate conuenit secundum praedicationem: quia scilicet nulli conuenit nisi de quo praedicatur. et omni couenit de quo praedicatur. De aliis autem demonstratur secundario sicut praedicatur quasi secundario
⁋ Ad aliud dico quod philosophus accipit demonstratiua scientiam stricte pro demonstratione. et dico quod demonstratio accipit passiones: siue sint demonstrabiles siue non: quia possunt esse principia in demonstratione. vel media aliquo modo
⁋ Similiter potest dici quod demonstratio est passionum sed non sequitur: ergo omnium. Und in omni scientia aliqua passio nes sunt demonstrabiles et aliqua non.
⁋ Ad cuius intellectum sciendum: quod demonstratio dicitur particularis. Uno modo: quia non est de primo subiecto: et sic accipit philosophus primo poste. c. . vbi comperat demonstrationem vniversalem ad particulare Aliter dicitur demonstratio particularis: quia conclusio non est de omni: et hoc vel quantum ad vniversalitatem suppositorum vel singularium: vel quantum ad vniversalitatem temporis. Und de demonstratio dicitur particularis: vel quia praedicatum no concluditur de omnibus contentis sub subiecto: sicut si demonstraretur quod aliqua figura habet tres angulos etc. Uel quia quantum est ex forma conclusionis: non concluditur praedicatum pro semper inesse: sed pro aliquo tempore determinato. Et communiter tales demonstrationes si sint ex simplicitur necessariis: sunt ypothetice conditionales vel temporales non cathegorice. Uerbi gratia. per nullam demonstrationem concluditur quod luna est eclipsabilis. quia ista non potest sciri nisi per experientiam. sicut nec illa. quod luna est illuminabilis a sole. Et postquam ista est scita per experientiam demonstratur quod tali tempore vel tali vel tali eclipsabitur sic arguendo. Quandocumque terra interponitur inter solem et lunam: tunc luna eclipsatur. sed quandocunque sol est in tali situ et luna in tali: tunc terra interponitur inter solem et lunam. ergo tunc luna eclipsatur.
⁋ Et isto modo fit demonstratio per causam extrinseca. et sicut patet consideranti omnia exepla: philosophus vbique tantum exemplificat de demonstrationibus particularibus. Unde exemplificat ibi de propositionibus de praesenti et de praeterito et de futuro. Et ad hoc est ratio: quia causa extrinseca rei est tamen causa rei in esse in effectu. ergo non potest esse medium demonstrandi non concludendo aliquam differentiam temporis. Similiter alit possent omnia demonstrari per deum tanquam per medium. quia est causa extrinseca tam efficiens quam finalis omnium. sed hoc est inconueniens. Et ideo dico quod demonstratione vniversali secundo modo dicta et a priori nulla talis passio demonstrabilis est de suo subiecto primo
⁋ Ueruntamen intelligendum quia est aliqua passio quae non tantum importat talem rem absolutam alteri inherentem. sed simul cum hoc connotat aliquam causam determinatam: cum tamen illa res absoluta possit a diuers causis causari in suo subiecto. tunc non est inconueniens: quin talis passio demonstretur de suo subiecto primo. Uerbi gratia. ponatur quod luna esset illuminabilis a sole: et ab alio planeta. tunc istam conclusionem luna est illuminabilis impossibile est demo strare. sed tantum potest per experientiam euidenter cognoscised si poneretur aliquod nomen quod importaret illuminationem lune: et connotaret determinate solem. ita quod si lumencausaretur in luna ab alio planeta: et non a sole quod tunc non denominaretur luna tali nomine. tale prie dicabile bene posset de luna demonstrari: quia cognito primo per experientiam quod sol est corpus luminosum a quo potest aliud luminari. et postea cognito quod ille sol posset directe opponi lune tali aliquo tempore quo sibi direte non opponitur planeta alius quamuis hoc nunquam esset visum posset demonstratiu concludi quod luna esset illuminabilis a sole
⁋ Ad aliud dicitur quod scientes quia est particularitur non vniversaliter. quam runt propter quid: et ideo querunt de medio in demonstratione particulati. Unde dicit philosophus. Cum autem sciamus ipsum quia: ipsum propterquid quarimus. vt scientes quia deficit. et quia mouetur ferra: propter quid deficit. et propter quid terra mouetur quarimus. Ecce quod iste quaestiones sunt de existentia rei.
⁋ Et si dicatur quod notiela scientifica non est de re existente nisi contingenter: quia accidit sibi quod sit in actu. Similiter omnes iste propositiones sunt contingentes. ergo non pertinent ad demonstrationem
⁋ Ad primum dico quod non est necessarium quod subiectum scientie sit in actu. tamen in multis vel in omnibus operet quod possit esse in actu: et secundum intentionem philosophi requiritur quod aliquando ponatur in actu. et ideo non est ista conclusio luna deficit: sed luna deficit quando sic opponitur soli et ista est neccessaria secundum intentionem philosophi: quamuis non secundum veritatem loquendo de potentia dei absoluta: et ista secundum eum est conclusio demonstrabilis. Et hoc est quod dicit linco it post. quod illa quae frequenter fiunt secundum quod veniunt in de monstratione neccessaria sunt: hoc est de contingentibus formantur propositiones neccessarie vpothetice scilicet conditionales vel temporales.
⁋ Per hoc patet ad secundum quod philosophus per illas pro positiones contingentes intelligit propositiones neccessarias formatas de eisdem terminis.
⁋ Ad argumentum principale patet quod est maior ratio quod vna passio sit de monstrabilis quam alia quia aliqua passio praesupponit subiectum suum habere partes realiter distinctas sine quibus nullo modo posset sibi competere: et per distinctam notitiam illarum partium deuenitur in notitiam passionis de subiecto. et ideo illa est demonstrabilis per diffinitionem exprimentem illas partes tamquam per medium. Aliqua autem passio quantum est ex se nullam praesupponit distinctionem partium quin simpliciter potest poni quacumque illarum partium circuscri pta Et ideo nihil est exprimens quaecumque intrinseca suo subiecno cui prius vel notius conueniat quam subiecto et ideo talis non est demonstrabilis. Alia quaetio annexa secunde.
On this page