Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

⁋ Distinct. xiii. Questio vnica. CIrca distinctionem tredecimam quero. Utrum generatio filii sit spi rati spiritus sanctum Uidetur quod sic quia omnia sunt vnum secundum boctium vbino obuiat relationis ope posito. sed inter gererationem et spirationem nulla est oppositio. ergo etc.

⁋ Preterea omne productum quod de substantia viua producitur vere generaturscie spiritussanctus vere producitur de substantia patris. ergo vere generatur. minor patet. quia aut producitur de aliquo aut de nihilo. non de nihilo. quia tunc crearetur. et non de aliquo nisi de substantia patris. ergo etc.

⁋ Preterea si producti spiritus sanctus inon esset gene ratio hoc non esset nisi quia principium ipsius est voluntas. sed hoc non obstat. quia etiam in nobis illud cui principium est voluntas vere generaretur. quia actus et habitus ipsius voluntatis ita vere generantur sicut vere actus et habitus ipsius intellectus. ergo similiter in diuinis illud cuius voluntas est principium vere generatur.

⁋ Ad oppositum. si spiratio esset gene ratis spiritus sanctus vere esset genitus cuius contrarium dicitur in symbolo. quia spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus: sed procedens.

⁋ In istam in questione sunt multe difficultates. Prima angeneratio actio et spiratio actio sint idem omnibus modis. Secunda an generatio et spiratio passio differuntrealiter. Tertia supposito quod distinguantur realiter: per quid distinguantur. Quarta q quare productis spiritus sanctus quae dicitur spiratio non potest vere dici generatio sicut productio filii vere est generatio. De prima difficultate patebit alias. De secunda aliquid dictum est prius. De tertia et quarta aliquid dicetur in ista questione: quamuis de tertia pateat ex dictis in praecedentibus difficultatibus.

⁋ Et indeo omnissis multis opin onibus circa illam tertiam difficultatem dico breu ter: quod iste productiones seipsis formaliter distinguuntur nec aliquam distinctionem sine qua non pos sunt distingui presupponunt. quia si aliquam praesupponerent maxime presupponerent distinctio nem principiorum elicitiuorum. sed illam non presupponum nec etiam coexigunt: quia non est incoueniens idem principium elicitiuum esse principium elicitiuum d stinctarum productionum.

⁋ Circa quartum articulum dicitur quod generatio et spiratio differum per hoc quod intellectus vel natura est principium productiuum actiue per impressionem et informationem. et ideo productio talis vere dicitur generatio. sed illud quod producitur mediante voluntate tanquam principio elicitiuo. non producit per modum impressionis vel informationis. sed quasi per quandam excussionem siue expulsionem aut progressum. aut magis proprie loquendo per quandam expressionem de eo de quo subiectiue producitur. et hoc ad modum quo spiritus corporalis qui est aer si in nobis non attraheretur ad pulmonem per inspiratione. sed aliqua virtute existente in ipso pulmone excuteretur per exprirationem de pulmone. et per hoc daret ei esse. et est quodammodo simile. praeter hoc quod spiritus corporalis est est aer spiratus tali spiratione separatur a spirante et ab eode quo spiratur.

⁋ Sed ista opinio non est rationabilis: immo videtur contrdictionem includere. quia impossibile est aliquid produci de aliquo subiectiue nisi per impressione vel informatione spi spiritus sanctus producitur de aliquo subiectiue secundum istum. ergo etc. maior est manifesta qui imprimere formam in materia non est aliud quam facere formam esse in materia. sed omnis forma producta de aliquo subiecto vel materia: necessario fit in subiecto illo vel materia. ergo necessario imprimitur. et per consequens est ibi productio per modum impressionis. Preterea omnis forma educta de potentia alicuius subiecti vel materie informat illam materiam qui sicut numquam est subiectum quando de eo producitur forma nisi informetur. ita nec forma nisi informet. ergo cum in producti om spiritus sanctus sit eductio alicuius de materia vel quasi materia: erit ibi productio per modum informationis.

⁋ Preterea exemplum suum est ad oppositum. quia si aer vere producitur a pulmione siue intra siue extra necessario erit productio per in formationem. quia cum non sit vera creatio oportet quod forma producta vere infermet materiam. igitur ve est ibi informatio. Si dicatur quod quamuis sit ibi in formantio qua forma informat suam materiam: tamen non est ibi informatio illius de quo excutitur. quia aer productus non informat pulmonem de quo excutitur.

⁋ Contra: quando dicitur quod ibi non est informatio illius de quo excutitur. aut de ibi dicit circumstantiam cause materialis. aut cause efficientis. si causa materialis. sic non excutitur de pulmone. quia pulmo non est materia. si causae efficientis sic sequeretur quod sol et vniversaliter omne agens producens aliquid extra se et non in se non produceret per modum informationis. quia nihil ibi productum informaret ibi illud de quo est effectiue. Ex isto patet quod numquam fit excussio alicuius de aliquo secundum quod excussio distinguitur a generatione. nisi quando aliquid praexistens pelliter localiter alb illo cum quo prius existit. et ideo excussio talis non est productio sed est motus localis. quia pulsio est species motus localis. quia. philosophus. vii. phi. numerat pulsio. nem inter alios motus locales.

⁋ Ideo quantum ad istum articulum distinguo primo de generatione quod potest accipi stricte et large. Targe accipiendo generatio est productio cuiuscumque non de nihilo. et isto modo quando productio est non de nihilo. si in tali productione concurrat subiectum vel materia necessario est ibi productio per informationem et impressionem. quia necessario forma imprimitur materie et imformat eam sed quia in diuinis non est aliquod subiectum vel materia. ideo nulla est ibi productio per modum impressionis vel informationis. Aliter aeci pitur generatio stricte pro productione viuentis a viuente: qua viuens ratione suesprductionis produd tur vt totaliter simile et eiusdem rationis cum produge te. saltem quantum ad omnia. excepta ipsa sola producto ne. et istud proprie dicitur nasci. Et isto modo potest ali quo modo quamuis imperfecte et obscure in enigma te videri distinctio inter generationem verbi et processione spiritus sanctus et quare procesitsi spiritus sanctus non dicatur generatio quamuis secundum beatum augustinum. iii. de tri. plene distinguere inter illas processiones non est nobis pos sibile pro isto statu. Quia autem mens nostra facta est ad ymaginem dei. ideo ex illis quae sunt in mente nostra possumus aliquo modo assurgere ad comcipiendum illa quae sunt in deo quamuis magis sit dissimilitudo. Et ideo videndum est primo de mente nostra. Secundo aliquo modo consimiliter est ymagi nandum de deo.

⁋ Circa primum sciendum est quod non ol stante identitate intellectus et voluntatis. tamen actus intelligendi et volendi sunt distincti. et ideo volo vti intellectu et voluntate pro vt connotant istos actus propter quam connotatione aliquid potest attribui intellectui et a voluntate negari. secundum modum alibi exponendum.

⁋ Est ergo sciendum: quod intellectus noiter primo intelligit intuitiue aliquod singulare realiter existens. quo intellecto potest idem intellectus fingere aliquod consimile prius intellecto. sed illud sic fictum non poterit habere esse subiectiuum. sed tantum esse obiectiuum. et ideo non producitur in esse subiectiuo sen tantum in esse obiectiuo. et ideo illud sic fictum est tantum tale quale fuit prius intelleccum in esse obiectiuo. et non in esse subiectiuo. et erit quasi ymago smil lima rei prius intellecte in esse obiectiuo. intantum quod si intellectus haberet vim productiuam realem sicut habet vim fictiuam. illud productum vere esset eiusdem rationis cum illo printellecto: et ymago simillima ei. sicut filius alicuius patris dicitur ymago eat similitudo ipsius. et ita si intellectus intelligendo seipsum haberet vim productiuam talis similis sicut hahet vim fictiuam talis similis. et vere posset producere tale de seipso tamquaem de aliquo essentiali illi simili. vere haberet ipsum generare ftrietissi melaccepta generatione. Sed aliter est de volutate. quia voluntas diligendo aliquod obiectum non habet virtutem productiuam alicuius similitudinis. nec etiam vim fictiuam alicuius similitudinis. et ideo voluntas nostra numquam tale simile nec in esse obiectiuo nec in esse subiectiuo potest producere. sed voluntas nostra posita tali dilectione habet vim donatiuam qua potest aliquid donare ipsi obiecto et si non sit aliquid praexistens quod possit dare obiecto si potest producit aliquid donabile ipsi obiecto. quod quidem donabile ratione qua est donabile a voluntate non plus est simile obiecto quam dimissimile. immo magis in nobis est dissimile quam simile. et ita voluntas nonstra non habet ex se virtutem donatiuam similis quin ita possit dare dissimile sicut simile. sed intellectus noster necessario habet vim fictiuam similis et nullo modo dissimilis. et ita necessario ex hoc ipso quod aliquid fingitur ab. intellectu est simile. non autem necessario ex hoc quod aliquid donatur a voluntate est simile. sed potest esse dissimile¬ Istud de esse ficto dicitur secundum opinionem quae ponit ficta. secundum alias opiniones esset proportionabiliter dicendum de ipsa intellectione vel aliquo facto per actum intellectus. Ex quo patet quod intellectus noster vniversaliter intellectus creatus praehabens actum intelligendi hab vim fictiuam similis. et si haberet potestatem produce di realiter illud quod fingit. illud productum vere esse simile obiecto praintellecto. et nullo modo posset producere nisi simile praintellecto. voluntas autem nostra non habet vim donatiuam similis plus quam dissimilis immo priamato ita posset donare simile sicut dis simile et econuerso. et si posset virtute illius amoris amati non tantum donare aliquod donum priamato: sed etiam producere illud donum. ex hoc quod produceretur a voluntate virtute amoris praexistentis. non plus esset simile obiecto amato quam dissimile.

⁋ Ex istis possumus aliquo modo licet imperfecte ymaginari. in diuinis quare spirati spiritus sanctus non sit generatio. quia quamuis voluntas diuina et intellectus diuinus nullo modo distinguantur. nec inter se nec ab essentia di uina. tamen essentia diuina vere et realiter est non tantum intellectio et volitio. sed intelligens et volens. et vere intelligit seipsam et vult seipsam. et intelligendo seipsam vere est principiuum productiuum filii tamquam ali cuius quod est simillimum ipsi patri intellecto. non tamen prtesintellecto sicut est in nobis. et quia sicut productum est simillimum: oportet quod distinguatur realiter ab illo quod ducit. et non potest distingui in aliquo absoluto. qua tunc non esset simillimum. ideo oportet quod distinguatur ipsamet productione passiua. et ita productio illa est productio viuentis de viuente. quia ex hoc ipso quod producitur primo et immediate virtute intellectionis obiecti cogniti. et non est formaliter volitio nec intellectio producitur vt simile obiecto cognito. scilicet ipsi producenti. et ita vere est generatio stricte accipiendo generationem. Sed aliter est de spiritus sancto. Nam ipse spiritus sanctus producitur: virtute volitionis quae quam uis sit eadem formaliter cum diuina essentia et intellectione. tamen vere potest esse principium donandi aliquid dilecto. et diuina volitio non tantum potest esse principium donandi aliquid dilecto. sed etiam potest esse principit um producendi donum. quod quidem donum ex hoc ipso quod est donum non est simile. sicut declaratum est: quamuis ex hoc ipsoquod producitur in eadem essentia sit simile. ideo stricte accipiendo generationem. producti spiritus sancti quae est donum patris et filii non est generatio. quia non e hoc ipso quod est donum. productum est viuens simile viuenti amato.

⁋ hec sint dicta sine praeiudicio sententie melioris. quia ad inuestigandum distinctionem inter generationem et spirationem. et quare spiratio non sit generatio. scio me totaliter insufficientem. Uerum tamen quomd spiritus sanctus si donum et cui donetur. dis. xviit dicetur.

⁋ Per predicta dico ad questionem: quod spirati spiritus sanctus non est generatio filii. quia iste productio nes passiue distinguuntur sicut ipsa producta. sed iste persone producte realiter distinguuntur. ergo et ipse pro ductiones.

⁋ Ad primum principale dico quod generatio et spiratio actiue sumpta non distinguuntur realiter. sed accipiendo generationem et spirationem passiue. sic realiter distinguuntur. Et ad probationem dico: quod non tantum relationis opposito inter correlatiua sufficit ad distinctionem realem in diuinis sed etiam incompossibilitas in eadem persona sufficit ad distinctionem realem. et ideo quia generatio actio et spiratio actiue sumpta sunt in eadem persona non distinguuntur realiter. sed generatio et spiratio passiue sumpta non compatiuntur se in eadem persona. quia inpossibile est quod eadem persona sit generans vel generata et spirata. ideo generatio et spiratio passiue sumpta non compatiutur se in eadem persona. et quia impossibile est quod eadem persona sit generans vel generata et spirata. ideo generatio et spiratio passiue sumpta realiter distinguuntur.

⁋ Ad secundum principale dico quod quamuis spiritus sanctus vere producatur de substantia patris. quia tamen vere exit a patre vt donum vel datus. et ideo vt sic non dicitur vere generari: sed produci vel spirari. quia non est de ratione boni esse simile obiecto amato vel dilecto. et hoc est quod dicit beatus augustinus. quod "exit a patre non quomodo natus sed quomodo datus". Et si dicatur quod quam uis donum ex hoc quod donum non est simile. tamen hoc donum quond spiritus sanctus vere est simile obiecto dilecto. ideo quamuis non ratione qua donum possit dici generari. tamen ratione qua hoc donum vere poterit dici generari.

⁋ Respondeo quod non est assignare rationem sufficientem quare producti spiritus sanctus non dicatur generatio. et hoc pro statu isto. tamen hoc est credendum et aliqualis ratio dicta est prius. et tenendum quod etiam ratione qua hoc donum non poterit vere sua productio dici generatio. et assurgendo a creaturis: non debemus creaturam omnino excludere: quin aliquo modo proportionabiliter dicamus in deo sicut videmus in creaturis.

⁋ Ad tertium dico: quod accipiendo generationem primo modo et large habitus et actus ipsius voluntatis vere generantur sicut habitus et actus ipsius intellectus. sed secundo modo nec isti nec illi generantur. quia non nascuntur. Unde sicut non est dicendum quod ignis ab igne nascitur. ita nec est dicendum quod ignis generatur ab igne accipiendo generationem secundo modo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1