Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Dis. xiiii. Questio. prima CIrca distinctionem decimamquartam quero primo.

⁋ Utrum spiri tuisancto competat duplex processio: scilicet temporalis et eterna

⁋ Quod non. quia omnis procesis spirits nicus spiritus sanctus productio. sed spirituisancto non competit duplex productio. quia tunc bis pro duceretur: quod manifeste est falsum. ergo etc.

⁋ Preterea. aut processio temporalis differt realiter a processione eterna. aut non. si sic et non differt sicut res absoluta. ergo sicut relatio. et relatio realis non potest esse ipsius spiritus sancti ad creaturam. ergo erit ad patrem et filium. et per consequens esse duplex relatio realis piritus sancti ad patre et filium. quod est manifeste filtum. Si non differt realiter. ergo tantum differt secundum rationem. et per consequens spiritus sanctus non procederet processione temporali sed tantum secundum intellectum. et per consequens non daretur rea iter. quod est falsum.

⁋ Preterea. sicut generatio ad filium. ita processio ad spimtumsctantum. sed filius non potest generari temporaliter nisi naturam creatam assumeret in vnitatem persone. ergo spiritus sanctus non potest procedere temporaliter nisi naturam creatam in vnitatem persone assumat. sed spiritus sanctus non assumit talem naturam creatam. ergo etc.

⁋ Ad oppositum est magister in littera

⁋ Difficultas istius distinctionis et duarum sequentium videtur mihi magis logicalis esse propter significata vocabulorum que sunt ad placitum. quam realis. quia de re non sunt multe opiniones apud theologos. Ideo primo videndum est de re. Secundo de modo loquendi.

⁋ Quantum ad primum manifestum est quod quelibet persona est causa efficiens et finalis cuiuslibet creature. Secundo manifestum est duas personas procedere et duas personas producere. sicut pater et filius producunt spicritum sctantum. et pater producit filium. Tertio manifestum est quod quelibet persona potest esse causa alicuius doni spiritualis in creatura rationali. et potest causare non tantum dona gratis data. sed etiam donum gratum faciens. Quarto manifestum est filium incarnari. et non aliam personam. Quinto manifestum est quanli bet posse esse paratam ad faciendum quicqud ab eo setit rationabiliter creatura rationalis.

⁋ Ex istis dico ad quaestionem. quod procedere secundum vsum sanctorum dicit aliquid vel aliqua praedictorum. et quia in potenstate vtentium est vocabula significare hec vel illa sicut placet. ideo dico quod aliquando processio ad cipitur pro productione passiue dicta vnius persone ab altera. aliquando autem importat talem productionem connotando vel consignificando illam personam de nouo existentem in aliqua natura rationali secundum modum aliquem determinatum. de quo post dicetur. Et si vsus sar ctorum esset. quod procedere importaret talem productionem vnius persone ab alia et nouam suam existentiam in quacumque creatura. non propter nouitatem creature ita posset dici quod spiritus sanctus produceret temporali ter quandocumque creatura creatur sic modo dicitur quod procedit temporaliter. quia datur alicui creature rationali ad ipsam sanctificandam. quia tunc spitusctum procedere non esset aliud quam sprisctaumum produci a patre et filio. et de nouo vel ex tempore esse in creatura de nouo creata

⁋ Per hoc dico ad questionem. quod de virtute sermonis non debet concedi quod spiritus sancti est duplexprocessio. vel quod spiritussancti due sunt processiones. quia non debet proprie et stricteloquendo concedi quod processio temporali spiritus sanctus est vna. quia li esset vna. vel esset vnum ens rationis. vel vnum ens re ale. vel aliquid compositum ex vtroque. primum non potest dari. quia si nullum esset ens rationis.i spiritus sanctus daret creature rationali seipsum vere procederet temporaliter. et tamen sic nullum ens rationis esset illa processio. Similitr ppter ens rationis non potest dici quo spiritus sanctus procedit rea liter: liciet spiritus sancti dicitur realiter dari ex tempore. et per consequens re aliter procedere ex tempore. ergo illa processio non est ens rationis. Nec secundum potest dari. quia nihil vnum nisi for te complexum componitur ex ente reali et ex ente rationis tamen tenendo modum loquendi qui ponit quod pro eodem supponit respectiuum concretum et abstractum debet dici quod processio temporalis est vna. sicut procedens temporaliter est vnum. sed tunc non sunt due processiones sicut nec duo procedentes. veruntamen secundum intentionem sanctorum et loquentium. vbicumque sunt aliqua plura denominantia: quorum vnum potest vere denominare alio non denominante. conceditur pluralitas vere praedicari de abstractis illorum denominantium. quantumcumque illa abstracta non significent aliqua prooria significata. ita quod de vno aliquid illorum vere praedicetur. sed sunt secundum significationem aliquibus com plexis equepollentia. de quibus dictum est prius. Sic potest concedi quo spiritus sanctus est duplex processio scilicet eternalis et temporalis. quia tam eternaliter quam temporaliter procedit. et sic intelligunt sancti quando loquuntur de ista materia.

⁋ Et si quaeratur. an sunt due processione reales. Potet dici secundum eundem intellectum quod sunt due processiones reales. quia de eterna non est dubium De temporali potest concedi: quod illa est realis. sicut enim dicitur quod realiter procedit ex tempore: ita potest concedi illa processio esse realis. quia nihil aliud intelligo quod illa processio temporalis sit realis: nisi quo spiritus sanctus es tempore realiter procedit: sicut enim conceditur quod deus creat realiter. et ita quod creatio dei est realis eodem modo deus realiter dominatur. et quod doinium est reale. ita potest concedi in proposito.

⁋ Si dicatur. si illa processio sit realis. ergo vel est res absoluta vel relatio. et quicquid dicat. patet quod aliquid reale de nouo deo adueniret.

⁋ Dico sicut prius quod illa processio non est proprie res sicut nec creatio. sed dicitur realis secundum modum loquendi. non quia aliqua res sit illa pro cessio. sed quia realiter procedit. et hoc non est aliud ni spiritus sanctus ealiter esse a persona ipsum producente. et re aliter de nouo secundum aliquem modum esse in creatura

⁋ Ad primum principale dico quod non omnis processio ts incts est producti spiritus sanctus Uerutamen istud nomen processio et. similiter conceptus sibi correspondens connotat vel significat productionte spiritus sanctus snctu n est psa.

⁋ Ad secundum dico quod potest concedi secundum intentionem sanctorum: quod processio temporalis differt realiter ab eterna. non quia sit alia res talis conueniens deo. sed quia hoc nomen importat ali¬ quam veram rem differentem realiter a deo: ipsam scic creaturam absolutam.

⁋ Ad tertium dico quod non simi liter se habet generatio ad filium. et processio ad sprimtusctantum. quia processio connotat creaturam etiam non assumptam. non sic autem generatio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1