Quaestio 15
Quaestio 15
quod deus non genuerit se vel quod etiam secundum divinitatem filius factus sive creatus dicatur vel quod principatu quodam sive auctoritate praecedat pater et contra
quod deus non genuerit se vel quod etiam secundum divinitatem filius factus sive creatus dicatur vel quod principatu quodam sive auctoritate praecedat pater et contra
augustinus in i de trinitate: "qui putat huius potentiae deum ut se ipsum ipse genuerit: eo plus errat quod non solum deus ita non est: sed nec spiritalis creature nec corporalis: nulla enim res est omnino quae se ipsam gignat"
Idem in libro quaestionum veteris et novae legis, cap. vii: "deus perfectio est et nullius eget: quid ergo opus fuit christo ut nasceretur? deus pater cum ea quae non erant voluisset existere et maiestatis suae in hoc condignum opus sciret prius de se filium generauit in quo ipse videretur qui nihil ab eo distaret: ut magnitudini suae congruus responderet effectus: quid enim ultra posset facere quam ut se alterum qui perfectus est generaret? hoc ergo perfectum opus est quo non potest videri praestantius aliud: deus enim ex quo sunt omnia volens et de creatura prius filium quem in misterio in se vel apud se habebat generauit per quem faceret quae facta sunt ut ostenderet creaturae mysterium quod latuit in illo ex aeternis sicut dicit apostolus".
Item cap. cxlviii: "deus omnipotens cum magnitudine ac bonitate praestantior sit: magnum aliquid et maxime bonum edere ex se atque exhibere debuerat: sed si quid edidisset quod contra modum excellentiae suae fores, aut non potuisse amplius, quod in omnipotente non cadit, aut noluisse, quod in benignissimum esse videretur: certe in summo deo grande non fuerat fecisse quod intra se positum vim plenae summitatis non esset habiturum: supra se ergo nihil erat, nihil est enim quod deum vincat: Infra se parum fuerat quia minus maximo non congruebat: simillimum itaque suum filium creans edidit ex se quasi alterum se".
Item: "qui ergo habuit filium totis sibi similitudinis partibus congruentem hoc est unicus unicum: beatus beatum: maximus maximum: sempiternus sempiternum: habuit itaque ante mundum creatae sobolis principatum: de quo rebus oriundis impertiebat exemplum: ut gignentium germina suis responderecogerentur; nec sane aliter sinebat ordo legitimus, quam ut pater rerum futurus ante esse debuerat pater proprius: hocproprii sui fetus".
Item: "Ex se id quod in se et secum semper habuit eduxit et protulit; ut si lucem ex sole nasci dicam quod ab eo procedat non utique quasi aliquando sine luce sol aut esse fueritpossit aut fuerit".
Idem in libro contra v haereses: "Hermes qui latine mercurius dicitur scripsit librum qui logos tileos appellatur id est verbum perfectum: magnum nomen libri huius quia magnus est de quo scriptus est: audiamus quid loquatur de verbo perfecto: dominus inquit etiam omnium factor deorum secundum fecit dominum: hunc fecit primum et solum et verum bonus autem ei visus est et plenissimus omnium bonorum: quantum plenissimus sit evangelista dicat: de plenitudine eius omnes accepimus: laetatus est et valde dilexit tanquam unigenitum suum: quem primo factum dixit: unigenitum filium appellauit postea." Item: alio loco dixit: "filius benedicti dei atque bonae voluntatis: quaerebas pagane coniugem dei: audi mercurium Coniugem dei quaeris: Coniux dei bona voluntas est".
Idem in libro quaestionum, veteris et novae legis, cap. lviii: "Spiritum sanctum qui tertius sit a patre: secundus autem a christo secundum numeri, ordinationem iuxta substantiamautem non esse et non differre unum ab altero":
Ex libro quaestionum orosii ad augustinum: "Orosius: voluntate pater genuit filium an necessitate? Augustinus: nec voluntate, nec necessitate: quia in deo necessitas non est: praeire voluntas sapientiam non potest. Igitur prius fuit rationabiliter sapere quam rationabiliter velle: nam quidam nostrum cum eum interrogasset haereticus utrum volens an nolens, genuerit pater filium laudabiliter respondisse fertur: dic inquit, et tu, haeretice: deus pater necessitate est deus an voluntate? si dixisset necessitate: sequebatur grandis absurditas: si uoluntate: respondebatur illi ergo voluntate deus est, non natura":
Idem de verbis domini sermone ix: "Insinuatur in nobis in patre auctoritas, in filio nativitas, in spiritu sancto patris filiique communitas".
Ecclesiasticus: "Omnis sapientia a domino deo est et cum illo fuit semper et est ante aeuum: sapientiam dei praecedentem omnia quis inuestigauit: prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aeuo: fons sapientiae dei in excelsis."
hilarius super psalmum cxxxvii: "Tu formasti me et posuisti super me manum tuam: utrumque significat ut quod formavit antiquum sit: quod superposuit manum novissimum sit: quod enim secundum naturam divinitatis formatus sit apostolus docet dicens: Qui cum in forma dei esset: quod enim in forma est formatur: In forma, et ei pater naturae et divinitatis est ut referri possit ad patrem et formatus ab ipso sit".
Idem de trinitate libro iii: "secundum apostolum quia in christo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter? sed incomprehensibiliter inenarrabiliter ante omne tempus et saecula unigenitum ex his quae ingenita in se erant procreavit: omne quod deus est per caritatem atque virtutem nativitati eius impertiens: ac sic ingenito perfecto, aeternoque patri unigenitus et perfectus et aeternus est filius: Ea autem quae ei sunt secundum corpus quod assumpsit bonitatis eius ad salutem nostram voluntas est":
Idem in xio: "verba quae loquor uobis non a me loquor: nam dum non a se loquitur auctori eum necesse est debere quod loquitur".
rursus in xii: de non nato deo patre et nato ab eo filio loquens ait: "neque ipsum est non natum atque nasci: quia illud ab altero: hoc vero a nemine est: et aliud est sine auctore esse semper aeternum: aliud quod patri id est auctori est aeternum: ubi enim pater auctor est, ibi et natiuitas est: at uero ubi auctor aeternus est, ibi et nativitatis aeternitas est: quia sicut nativitas ab auctore est, ita et ab aeterno auctore aeterna nativitas."
Item: "quod ex aeterno natum est id si non aeternum natum: iam non erit, et pater auctor aeternus si quid igitur ei qui ab aeterno patre natus est ex aeternitate defuerit id ipsum auctori qui pater est non est ambiguum defuisse: quia quod gignenti est infinitum, infinitum est etiam nascenti."
Item: "Ex aeterno nihil aliud quam aeternum: quod si non aeternum iam nec pater qui generationis auctor estaeternus est."
Item in xii: "filius ex te deo patre deus verus et a te genitus post te ita confitendus ut tecum quia aeternae originis suae auctor aeternus est. nam qui ex te est secundus natusest a te est."
ambrosius in epistola prima pauli ad Corinthios: "Caput christi deus: dignum est ut filii caput pater dicatur quia est genitor eius"
Idem in secunda: "Omnia autem ex deo quamuis christus nos redemerit omnia tamen ex deo, quia ab ipso est omnis paternitas Ideoque necesse est praeferri personam patris":
Item idem in epistola ad ephesios: "unus deus et pater omnium qui supsuper e stetc. patrem deum quia nulli debet quod est super omnia esse dixit etc":
Hieronymus nicaeni concilii fidem exponens: "Absit ergo in filio dei aliquid plus minusue aut in loco aut in tempore aut in potentia aut in scientia aut in aequalitate aut in subiectione cum dicitur: hoc ut deitati eius non carni ascribatur: si enim plus in minusue aliquid inuenitur excepto hoc quod genuerit pater filium et excepto hoc quod filius non ex semet ipso natus est sed de patre natus est proprie: aut inuidens aut inpotens pater insuper et temporalis agnoscitur"
Augustinus de incarnata deit deitate ad ianuarium de filio dei sic ait: "videamus etiam qualiter sentiendum sit: quod in sapientia salomonis legimus qui ait de sapientia quia vapor est quidam virtutis dei etc."
Item: "ex quo ostenditur semper fuisse vaporem istum virtutis dei nullum habentem initium nisi ipsum deum; neque enim decebat aliud esse initium nisi ipsum unde etiam est et nascitur deum."
Item post aliqua: "Imago bonitatis eius: principalis namque bonitas sine dubio pater est: ex qua filius natus qui per omnia imago est patris; procul dubio et bonitatis eius conuenienter imago dicitur non enim aliqua alia bonitas existit in filio praeter eam quae est in patre":
Item: "principalis bonitas in deo patre sentienda est: ex quo filius patrisnatus vel spiritus sanctus procedit sine dubio bonitatis naturam in se fert: quae est in eo fonte de quo vel natus est filius vel procedens spiritus sanctus":
Chrisostomus super matthaeum: "ductus est Iesus in desertum a spiritu: a spiritu sancto ductus est sed non quasi minor maioris praecepto sed quasi maior minoris hortatu: nam non solum ductus aut adductus dicitur qui alicuius potestate ducitur: sed etiam ille qui alicuius rationabili exhortatione placatur"
Item: "dixit paterfamilias procuratori suo: sine dubio filius dicit spiritui sancto: et si volueris concedo tibi ut pater filio dicat non quaero utrum filius sit patris procurator aut spiritus sanctus filii: sed hoc dico quia procurator domus et paterfamilias nec eiusdem substantiae possunt esse nec una persona esse: nec aequalis dignitas: si ergo alter paterfamilias alter procurator patrisfamilias quomodo locum habeat trinitas tua? si autem eiusdem substantiae est: et est minor iniuriam facit substantiae: Si non aequalis dignitas ubi est una substantia?"
Idem: "Et vidit spiritum suntsanctum descendentem sicut columbam, et manentem super se: non dixit hic est filius noster dilectus: ut ne quemadmodum deus ita et spiritus sanctus videatur pater christi fuisse. nam si aequales sunt per omnia quemadmodum ille est paternitate honoratus sic et spiritus sanctus si autem deus quidem pater est quia filium habet: spiritus autem sanctus non est pater quia nec filium habet non est per omnia aequalis: nec dictum est hi sunt filii mei dilecti nec cum christo etiam filius est quemadmodum christus si autem non filius quemadmodum christus sed minister fidelis christi non est aequalis christo."
On this page