Text List

Quaestio 16

Quaestio 16

quod filius dicatur a patre gigni non tantum genitus esse et contra

Quod filius dicatur a patre gini non tamen genitus esse

Gregorius in Iob libro xxxiii: "lingua mea calamus scribae: quod loquimur transit: quod scribimus transitpermanet: lingua patris calamus scribae dicitur quia ab eo verbum illius coaeternum ac sine transitu generatur"

ambrosius de fide ad gratianum imperatorem: "non haec sunt in deo corporalibus aestimanda: Incomprehensibiliter generatur filius: impassibiliter generat pater: et tamen ex se generat, et ante omnem intellectum generat ut deus verus deum verum"

Iterum in diffinitione fidei catholicae niceniaque concilii simboli: "quod de substantia patris natus est semper ipse ait salvator in evangelio: quod nascitur de carne caro est et quod nascitur de spiritu spiritus est".

augustinus de trinitate libro v cap xiii: "Si gignens ad id quod gignit principium est pater ad filium principium quia gignit eum".

Idem de generatione filii ex deo patre disserens in libro lxxxiii quaestionum cap. xxxviii: "melius est inquit semper natus quam qui semper nascitur quia qui semper nascitur nondum est natus et nunquam natus est aut natus erit si semper nascitur: aliud est enim nasci aliud natum esse: ac per hoc nunquam filius si nunquam natus et si semper filius semper igitur natus"

Idem ad pascentium comitem arrianum: "quid ergo dicimus? Si natus est filius de patre iam pater destititcoepit. Si autem coepit gignit fuit aliquando sine filio: sed nunquam fuit sine filio: quia filius eius sapientia eius est. Ergo semper gignit pater et semper nascitur filius: hic rursus timendum est ne putetur imperfecta generatio si non dicimus natum esse sed nasci. Compatere mecum obsecro in his angustiis humanae cogitationis et linguae et par i terconfugiamus ad spiritum dei per prophetam dicentem: generationem eius quis enarrabit":

Gregorius super Ioannem Iob libro xxx: "Dominus deus Iesus christus in eo quod virtus et dei sapientia est de patre ante tempora natus est: vel potius quia nec coepit nasci nec desiit dicamus verius semper natus: non autem possumus dicere semper nascitur, ne imperfectum esse videatur. at vero ut aeternus designari valeat et perfectus et semper dicamus et natus quatenus ad perfectionem pertineat et semper ad aeternitatem: quamvis hoc ipsum quod perfectum dicimus multum ab illius veritatis expressione deuiamus: quia quod factum non est nec potest dici perfectum: et tamen infirmitatis nostrae verbis dominus condescendens, estote inquit perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est":

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 16