Quaestio 17
Quaestio 17
quod solus pater dicatur ingenitus et non
athanasius de trinitate, libro viii: "nativitas filii dei ante principium apud patrem est. Confiteor unum innascibilem, et unum natum. Confiteor patrem omnipotentem sine initio sine fine qui omnia tenet et a nullo tenetur ?omnia gubernat: et a nullo gubernatur: quantam habet pater virtutem tantam habet et filius: non diminuitur genitus ab eo qui est innascibilis spiritus sanctus nec natus nec innascibilis: si autem dixero natum duos filios statuo."
gennadius de orthodoxa fide: "pater inquit principium deitatis a quo filius natus a quo spiritus sanctus non natus quia non est filius: nec ingenitus quia non est pater."
Gregorius in registro cap. i: spiritum vero sanctum nec genitum nec ingenitum sed coaeternum de patre et filio procedentem:
augustinus in quaestionibus ab orosio propositis et ab ipso dissolutis, cap. ii: "spiritum sanctum neque genitum neque ingenitum fides certa declarat: squia si dixerimus ingenitum patrem affirmare videbimur: sin autem genitum duos filios credere culpamur: sed quod certa fides tenet nec ingenitus est nec genitus sed ab utrisque procedens id est a patre et filio":
Idem in libro v de trinitate cap. vii: "quod ergo dicitur ingenitus hoc ostendit quod non sit filius: sed genitus et ingenitus commode dicuntur: filius autem latine dicitur: sed in filius ut dicatur non admittit loquendi consuetudo: nihil tamen intellectu d e mitursi dicatur non filius quemadmodum etiam si dicatur non genitus pro eo dicitur ingenitus nihil aliud dicitur".
Item: "non ergo iam dicemus ingenitum quamvis latine dici possit: sed pro eo dicamus non genitum, quod tantum valet non ergo aliud dicimus quam non filium"
Item: "Ingenitus porro quid est nisi non genitus? sicut enim genitus non ad se ipsum dicitur sed quod ex patre sit ita cum dicitur ingenitus non ad se ipsum dicitur sed quod ex genitore non sit ostenditur."
ambrosius de incarnatione dominica: Cum dudum audierint quidam dicentibus nobis filium dei qui generatus sit patri qui generavit inaequalem esse non posse, quamvis ille generatus sit iste generaverit quia generatio non potestatis est sed naturae: adversus illam quidem quaestionem vocem sibi arbitrantur acclusam. sed vestigium vertunt mutatione sermonis dicentes quomodo possunt ingenitus et genitus esse unius naturae atque substantiae? Ergo ut respondeam primum omnium ingenitum in scripturis divinis nusquam invenio non legi non audivi. Cuius mutabilitatis sunt homines istius modi ut dicant nos usurpare non scripta: cum scripta dicamus et ipsi obiiciant quod scriptum non sit?
Item: "verbum ingeniti ubi legerint demonstrent: lectum est inquiunt nam arrius dixit ingenitum patrem et genitum et creatum filium. Quo auctore contra apostolica scripta contendant: si modo arrii se discipulos fateantur: sed si illi dicunt quod arrius iustius ego debeo dicere quod apostolus dixit patrem non ingenitum filium dixitet genitum dixit: quod legi non nego immo libenter usurpo: quod non legi usurpare non debeo: sed usurpent ne forte dicant quia genitum non legimus patrem ideo ingenitum existimare debemus. Intelligitur ergo hoc non legitur: sed nec spiritum sanctum genitum legi. ergo et spiritus sanctus ingenitus secundum vestram sententiam nomin a ndusest":
On this page