Text List

Quaestio 18

Quaestio 18

quod aeterna generatio filii narrari vel sciri vel intelligi possit et non

quo aeterna generatio filii narrari vel sciri vel intelligi possit et contra

Hieronymus super ecclesiasten ubi dicitur: "quis scit spiritus filiorum hominum si ascendat sursum: et spiritus pecoris descendat deorsum in terram: adiciendo quis difficultatem rei voluit demonstrare: pronomen enim quis in scripturis sanctis non pro impossibili, sed pro difficili semper accipitur, ut ibi generationem eius id est christi quis enarrabit?"

Idem in prologo super ysaiam: "neque ut montanus somniat prophetae in extasi sunt locuti ut nescirent quid loquerentur: et cum alios erudirent ipsi ignorarent quid dicerent: sed iuxta salomonem qui loquitur in proverbiis sapiens intelligit quae profert de ore suo, et in labiis suis portabit scientiam: etiam ipsi sciebant quid dicerent."

Item: "quomodo sapientes prophetae instar brutorum animalium quid dicerent ignorabant? legimus et in alio apostoli loco: Spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt ut sua habeant potestate quando taceant, quando loquantur" ?

Idem super ysaiam libro i: "auditu, audiui a domino: propter hoc enim propriividentes vocabantur, qui dicere poterant onlioculi nostri semper ad dominum. Istos cordis oculos et sponsa habebat in Cantico canticorum, cui spons o u sdixerit: vulnerasti cor meum soror mea sponsa uno ex oculis tuis et in euangelio legitur: lucerna corporis tui est oculus tuus In veteri quoque idedicitur instrumento quod populus audivit vocem dei: Ex quo montani deliramenta conticeant qui in exstasi et cordis amentia prophetas putat ventura dixisse neque enim videre poterant quod ignorabant"

Origines in epistola pauli ad Romanos "secundum revelationem misterii temporibus aeternis taciti etc.: sed requirendum est utrum ita dicat in silentio habitum, ut omnino nullus agnouerit nec ipsi quidem qui annuntiabant prophetae: mihi quidem valde absurdum videtur: ut dicamus prophetas ita scripsisse de sacramentis divinis ut non intellexerint quae dicebant cum scriptura duadicat: Sapiens intelliget quae de ore eius procedunt: et in labiis portat intellectum: si vero non intellexerunt quae de ore proprio proferebant:paulus dicit se audisse verba quae non licet homini dicere: non quod ipse ignoret quod audierit, sed quod aliis pandere quae sibi sunt indicata non liceat. Ita ergo potest et hoc loco dictum videri sacramentum in silentio habitum: quod scirent quidem prophetae: sed hominibus id est vulgo, non manifestauerint: sed silentio texerint secundum praeceptum dei usque quo tempus adesset, et verbum caro fieret":

augustinus super iohannem: "In principio erat verbum et verbum erat apud deum, et deus erat verbum. hoc animalis homo non percipit: quid ergo fratres silebimus hinc? quare ergo legitur si siletur? aut quare auditur si non exponitur? sed ut quid exponitur, si non intelligitur? Itaque quoniam rursus esse non dubito in numero vestro quosdam a quibus possit non solum expositum capi: sed et antequam exponatur intelligi non fraudabo eos qui possunt capere dum timeo superfluus esse auribus eorum qui non possunt capere"

Idem de trinitate libro ii: "non aliud est illi esse de patre, id est, nasci de patre, quam videre patrem: aut aliud videre patrem operantem quam pariter operari":

Hieronymus super matthaeum: "liber generationis Iesu christi. In ysaia legimus generationem eius quis enarrabit. Non ergo putemus evangelium prophetae esse contrarium ut quod ille impossibile dixit affatu: hic narrare incipiat quia ibi de generatione divinitatis hic de incarnatione dictum est"

augustinus libro ii contra maximinum "distinguere inter illam generationem et hanc processionem nescio, non valeo, non sufficio, quia et illa et ista est ineffabilis, sicut propheta de filio ait generationem eius quis enarrabit? ita de spiritu sancto verissime dicetur processionem eius quis enarrabit?"

athanasius de trinitate libro vi cap. ii: "maledictus qui inenarrabiliter filium vere genitum de substantia patris esse non confitetur: fiat, fiat."

Idem libro viii: "O homo deitatem quaeris vitupero te: si credis: bene facis: Credere tibi siussum est: non discutere permissum. Si autem discutis et dicis quomodo pater de lumine: excidisti: et si dixeris, quomodo filius: occurret tibi generationem eius quis enarrabit? vide ergo ne similiter excidas a lumine: nemo enim nouit patrem nisi filius neque filium nisi pater":

ambrosius de fide ad gratianum imperatorem: "mihi impossibili est generationis scire secretum: supra potestates: supra angelos, supra cherubim: supra seraphim, supra omnem sensum est: scrutari non licet superna mysteria: licet scire quod natus: non licet discutere quemadmodum."

Item: "Credere iussum est et non discutere permissum est."

Item: "mysterium patris nec angeli potuerunt comprehendere"

augustinus libro quaestionum veteris et novae legis: "Cherubim et seraphim non comprehendunt penitus quid deus sit: quia nemo novit patrem nisi filius"

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 18