Quaestio 19
Quaestio 19
quod de aeterna generatione filii [ex patre] illud sit accipiendum ego hodie genui te et contra
augustinus super secundum psalmum: "filius meus es tu ego hodie genui te quamquam possit etiam ille dies dictus videri quo secundum hominem natus est: tamen hodie quia praesentiam significat atque in trinitate nihil praeteritum est quasi esse desierit: nec futurum quasi nondum sit sed praesens tantum cum accipitur secundum hoc quod dictum est: ego hodie genui te: quo sempiternam generationem sapientiae dei qui est unigenitus filius fides syncera et catholica praedicat"
Idem in libro contra v haereses: "audi adhuc qui negas deum genuisse tefilium: audivi quid pater dicat per ysaiam: numquid ego qui alios parere facio: ipse non pariam dicit dominus: si ego qui generationem caeteris aliis tribuo sterilis ero dicit dominus cui dictum est filius meus es tu ego hodie genui te: Irrides cum audis hodie apud deum nunquam crastinum nunquam hesternus dies est: sed semper hodie"
Idem in enchiridion cap xlix: "non renascebantur qui baptismate Iohannis baptizabantur sed quodam praecursorio ministerio, qui dicebat parate viam domino: huic in quo solo renasci poterant parabantur: huius enim baptismum est non in aqua tantum sicut fuit Iohannis, verum etiam in spiritu sancto, ut de illo spiritu sancto regeneraretur quisquis in christum credit: de quo christus generatus regeneratione non eguit. unde vox illa patris quae super baptizatum facta est: ego hodie genui te: non unum illum temporis diem quo baptizatus est: sed immutabilis aeternitatis ostendit: ut illum hominem ad unigeniti personam pertinere monstraret: ubi enim dies nec hesterni fine inchoatur nec initio crastini terminatur semper hodiernus est: In aqua ergo baptizari voluit ab iohanne, ut magna eius commendaretur: humilitas."
Idem in sermone ii feriae paschalis qui sit incipit non minus etiam nunc laetari debemus quam hesterno die laetati sumus: "christus qui nos illuminavit nobis dies factus est: ipse pro nobis hodie genitus est secundum quod david ex persona dei patris ait: filius meus es tu ego hodie genui te: non quod in die illa genuerit filium sed quod ipsum filium diem lucemque genuerit: quod fulgiat cunctis luceat uniuersis hodie autem dicitur: quod velut praesens et indeficiens lumen de ipsa perpetuitate fulgoris una dies esse videbatur quod eum nec vetusta antiquitate subterfugiunt nec futura ignoratione praetereunt":
Item: "quo autem tempore dictum sit filio, ego hodie genui te, scire debemus non illo quo ex mariasecundum carnem natus est neque illo quo secundum divinitatem ex dei patris ore processit: sed illo tempore quo a mortuis resurrexit: sicut enim apostolus paulus ait: resuscitans dominum Iesum sicut scriptum est in psalmo: filius meus es tu ego hodie genui te recte ergo tunc hodie vocitatur quando de inferorum tetra nocte ad superos velut praeclarum lumen emicuit."
Idem in tractatu de incarnatione domini: "de eo quod minor est patre et consubstantialis est matri propheta cecinit dicens: ego hodie genui te".
Item "Illa prophetia nativitatem futurae carnis ostendit: eo quo de maria virgine nuper natus est: nam de aequalitate divinitatis eius cum patre non dicit dicithodie genui te: sed ante luciferum genui te: id est antequam dies vel angeli fierent".
ambrosius de sacramentis libro iii: "quid est regeneratio? Habes in actibus apostolorum quod ille versiculus in psalmo: filius meus es tu ego hodie genui te ad resurrectionem spectare videatur: namque in actibus apostolorum petrus apostolus sic interpretatus est quod tunc cum resurrexit filius a mortuis vox patris resultauit: filius meus es tu ego hodie genui te: unde primogenitus a mortuis dicitur: resurrectio est quando de morte ad vitam transimus: sic et in baptismate quoniam similitudo mortis est dum mergis dum resurgis similitudo fit resurrectionis Recte itaque secundum similitudinem vel interpretationem apostoli petri sicut illa resurrectio regeneratio fuit ita et ista resurrectio regeneratio est."
hilarius super matthaeum, cap. ii de domino baptizato: "nam baptizato eo reseratis caelorum aditibus spiritus sanctus emittitur: et specie columbae visibilis agnoscitur et istius modi paternae pietatis unctione perfunditur: vox deinde debede caelo ita loquitur: filius meus es tu ego hodie genui te"
Idem in ii psalmo: "natus est rursum ex baptismo et tum dei filius: ut et in id ipsum et in aliud nasceretur Scriptum est autem cum ascendisset de aqua: filius meus es tu ego hodie genui te: sed secundum generationem hominis renascentis tum quoque ipse de eorenascebatur in filium: sed id quod nunc in psalmo est filius meus es tu ego hodie genui te non ad virginis partum neque ad lauacri regenerationem, sed ad primogenitum ex mortuis pertinere apostolica auctoritas est: namque in libro actuum apostolorum ita dictum est suscitans dominum nostrum Iesum sicut et in psalmo primo scriptum est filius meus es tu ego hodie genui te: Cum suscitauit eum a mortuis amplius non regressurum in interitum".
Idem in xi de trinitate: "Iesus quemadmodum in virtute et spiritu dei unctus sit non ambiguum estcum ascendente eo de iordane vox patris audita est: filius meus es tu ego hodie genui te: ut per hoc testimonium sanctificata in eo carnis unctio spiritalis virtutis cognosceretur."
Item: "denique ille prophetiae sermo posteriorem unctionem hanc quae in tempore esset ostendit dicens dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te deus: meruisse posterius est quam esse. si igitur nativitati unigeniti unctionem dei deputamus, quae unctio ob meritum dilectae iustitiae et perosae iniquitatis indulta sit provectus potius per unctionem unigenitus deus quam genitus intelligetur iamque per incrementa et profectus deus consummabitur qui non natus deus sit sed in deum sit unctus ex merito et iam per causam erit deus christus: et non omnis causa per dominum nostrum Iesum christum"
On this page