Quaestio 20
Quaestio 20
quod primus psalmus de christo sit accipiendus et non
Hieronymus in maiori breviario: "Et in via peccatorum non stetit: non dixit non ambulavit: hoc quippe impossibile est: quia nullus absque peccato: sed non stetit: hoc est non perseverauit in delicto: sed per paenitentiam ad meliora conversus est"
Item: "et omnia quaecumque faciet prosperabuntur: Iudaei hunc psalmum dictum esse existimant de Iosia, qui solus inter profanos reges non abierit in consilio impiorum sed secutus sit legem dei: unde hoc et omnia quaecumque faciet prosperabuntur, de nullo sanctorum accipi potest nisi forte in futuro saeculo: melius igitur de eo intelligimus homine, qui a saluatore assumptus est: non quod alium assumpsisse alium assumptum esse testemur sed quod idem filius dei et filius hominis":
Idem in minore bre viario quod sic incipit psalterium est quasi magna domus "Beatus vir qui non abiit: quidam putant: ut beatus iste vir secundum hominem christus sit: sed imperitia est: vir enim beatus hic christus est: et legem christus dedit: quomodo de christo dicitur in lege domini voluntas eius? denique quomodo alteri ligno comparatur et dicitur: Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum? Omne quod comparatur minus est ab eo cui comparatur. Videtis igitur super domini persona non potest interpretari psalmus sed generaliter de quolibet"
On this page