Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 21

Quaestio 21

quod illud eructauit cor meum de generatione filii sit accipiendum et non

quod illud eructavit cor meum de generatione filii sit accipiendum et contra:

Hieronymus in psalmo xl "Eructauit cor meum verbum bonum: psalmus iste initiatur vel initiaturvoce paterna: eructauit cor meum verbum bobumbonum: non de coniunctione corporea: sed de corde protulit aequale sibi verbum per quod facta sunt omnia: dico ego opera mea regi: loquor verbo regi filio et cuncta sperficiuntur":

Idem de filio prodigo: "vitulus saginatus qui ad paenitentiae immolatur salutem ipse saluator est, cuius cotidie carne pascimur cruore potamur pinguedine saturati in ructum laudum eius erumpimus dicentes: Eructuait cor meum etc.: licet quidam superstitiose magis quam uere non considerantes textum psalmi ex patris persona hoc arbitrantur intelligi".

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 21