Text List

Quaestio 22

Quaestio 22

quod solus filius ex substantia patris non sit et contra

quod solus filius ex substantia patris non sit: et contra:

hieronymus libro ii ad pammachium et marcellam contra accusatorem defensio: "multa in libro eusebii scandala reperiuntur et apertissimae blasphemiae dicit filium patris ministrum: spiritum sanctum non de eadem patris filiique substantia":

ambrosius libro iv de trinitate cap. v: "Inventa est in utero habens de spiritu sancto. Graecus habet ex spiritu sancto: quod ergo ex aliquo est aut ex substantia est aut ex potestate eius. Ex substantia sicut filius qui ait: ex ore altissimi prodiui sicut spiritus qui a patre procedit ex potestate sicut illud est unus deus pater ex quo omnia"

nicaena sinodus: "Credimus in unum deum patrem omnipotentem omnium visibilium et inuisibiliumque factorem et in unum dominum Iesum Christum filium dei natum ex patre unigenitum hoc est ex substantia patris deum ex deo lumen ex lumine."

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 22