Quaestio 23
Quaestio 23
quod spiritus domini ferebatur super aquas intelligendum sit de spiritu sancto et non
ambrosius de sacramentis sermone i: "vidisti nonaquas non solas crede divinitatis illic adesse praesentiam: spiritus inquit ferebatur super aquas dicit propheta: verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum: qui super ferebatur operabatur. accipe aliud testimonium: non permanebit inquit spiritus meus in vobishominibus quiaquia carnes sunt: quo ostendit deus quia carnalem immunditiam gratia spiritalis avertit".
Idem in exameron de die primo: "et spiritus domini ferebatur super aquas: spiritum sanctum accipimus: ut in constitutione mundi opera trinitatis eluceant: praemisso enim quia in principio fecit deus caelum in terram id est in christo vel per filium quia per ipsum facta sunt: super erat plenitudo operationis in spiritu sicut scriptum est: verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eiusomnis virtus eorum: spiritus dei superferebatur aquas ornando polos caeli germinaturis terris quia per ipsum nouorum partuum semina germinare secundum quod dixit propheta: Emitte spiritum tuum etc. Denique syrus qui vicinus hebraeo est, sic habet et spiritus domini fouebat aquas: id est viuificabat: ut in novas cogeret creaturas et fotu suo animaret ad vitam. nam etiam spiritum sanctum legimus creatorem dicente iob: Spiritus divinus qui fecit me"
Item: "siue ut quidam volunt aerem accipiant respondeant qua ratione spiritum Dei dixerit cum satis fuerit spiritum nuncupare"
Ierominus super genesim in libro hebraicarum quaestionum: "Et spiritus ferebatur super aquas: vel eo quod in nostris codicibus scriptum es: in ebraeo habet merefeth: quod nos appellare possumus incubabat siue confovebat, in similitudinem volucris ova calore animantis. Ex quo intelligimus non de spiritu mundi dici ut nonnulli arbitrantur: sed de spiritu sancto qui et ipse vivificator omnium a principio dicitur: si autem vivificator, et conditor quod si conditor et deus: emitte inquit spiritum meamtuum et creabuntur"
augustinus super genesim libro i: "spiritus domini ferebatur super aquas: Egenus atque indigens amor ita diligit ut rebus quas diligit, subiiciatur: propterea cum commemoraretur spiritus dei in quo sancta eius benevolentia dilectioque intelligitur superferri dictus est ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficentiae deus amare putaretur".
Idem de incarnata deitate ad ianuarium: "spiritus igitur dei qui super aquas ferebatur in principio puto quod non sit alius quam spiritus sanctus non tamen secundum historiam: sed secundum intelligentiam spiritualem"
Idem in libro quaestionum veteris et novae legis, cap. lvi "si ideo spiritus sanctus putatur quia Dei esse spiritus legitur inanis est assertio ait dominus non permanebit spiritus meus in istis hominibus propterea quod sunt caro et in subiectis sed delebo inquit omnia ab homine usque ad pecus hoc utique dixit quia diluvium inducere habuit habuit super terram: numquid hic spiritus sanctus potest intelligi: de animabus enim dixit: et in Ezechiele sic dictum est: haec dicit dominus ossibus istis Extendam super vos cutem, et dabo in vos spiritum meum, et vivetis."
item: "et anima hominis spiritus dicitur et ventus similiter, et aer et anima pecoris et angeli, et quaecumque acceperunt ut vivant per substantiam propriam."
item: "quotiescumque autem spiritum qui proprie de caeloest vult scriptura significare addit dicens spiritum sanctum: ut hoc non creatura intelligatur: moysesautem, cum creaturam hylicam id est confusionem rerum describeret: quae utique sensu bruta est super terram et abyssum tenebrosam: spiritum domini superferri interfatus est: ut ex eo spiritu et loco in quo ferebatur superior creatura quam spiritalem dicimus cognoscatur: nam ex eo quod superferri illum dixit creaturam illum significauit: quia omnis creatura dei fertur virtute a quo accepit ut sit: nam quis ordo est ut spiritus sanctus super aquas ferretur quem constat utique super omnem esse creaturam:"
On this page