Quaestio 24
Quaestio 24
quod spiritus sanctus pater quoque et filius dici possit et non
augustinus de trinitate libro v: "spiritus sanctus secundum id quod scriptum est: quoniam deus spiritus est potest idem uniuersaliter dici quia et pater spiritus et filius spiritus et pater sanctus et filius sanctus."
et post pauca: "spiritus sanctus quaedam patris filiique communio est et ideo fortasse sic appellatur: quia patri et filio potest eadem appellatio convenire ut ergo ex nomine quod utriusque convenit utriusque communio significetur vocatur donum amborum spiritus sanctus":
Item ut x: "multis exemplis doceri potest multarum rerum vocabula et uniuersaliter poni: et proprie quibusdam adhiberi. hoc ideo dixit: ne quis propterea nos inconuenienter existimet caritatem appellare spiritum sanctum quia et deus pater et deus filius potest caritas nuncupari".
Item "denique si in nobis dei nihil maius est caritate et nullum est maius donum dei quam spiritus sanctus quid consequentius quam ut ipse sit caritas quae dicitur deus et ex deo et si caritas qua pater diligit filium et patrem diligit filius: ineffabiliter communionem amborum demonstrat: quid convenientius quam ut ille proprie dicatur caritas qui spiritus est communis ambobus":
ambrosius de fide: "de spiritu dei: virgo concepit et hocquod concepit hoc peperit id est deum homini suo sociatum: sicut ipse dixit: quod nascitur de carne caro est: et quod nascitur de spiritu spiritus est, quia deus spiritus est, et de deo natus est sicsicuti angelus ad mariamdixit: spiritus dei veniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei vides ergo ipsum spiritum id est filium dei venisse ad virginem et inde dei et hominis filium processisse nec tamen ipso indumento carnis dei filium mutatum."
effrim diaconi libro v: "Deus, spiritus sanctus solus sine peccato propter te proprio filio non pepercit: et tu infelix tui non misereris?"
Ieronymus super xvii psalmum: "spiritus sanctus nec pater est nec filius sed dilectio quam habet pater in filio et filius in patre":
Beda in omilia prima post ascensionem: "cum spiritus gratia datur hominibus profecto mittitur a patre spiritus: mittitur et a filio: procedit a patre procedit et a filio quia eteius esmissio ipsa est processioqua ex patre procedit et filio".
augustinus in v de trinitate: "quod datum est, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit: Ita spiritus sanctus dicitur et dei qui dedit: et noster qui accipimus". "unde scriptum est de iohanne quod in spiritu heliae veniret: hoc et de moyseintelligendum est, cum ait dominus: Tollam de spiritu tuo et dabo eis, hoc est de spiritu sancto, quem tibi dedi".
Item: "si non procedit nisi cum datur: nec procederet utique priusquam esset cui daretur" "nam donum potest esse et antequam detur donatum autem nisi datum fuerit nullo modo dici potest".
: "nec moueat quod spiritus sanctus cum sit coaeternus patri et filio dicatur tamen aliquid ex tempore veluti hoc ipsum quod donatum dicimus nam sempiterne spiritus donum temporaliter autem donatum: nam et si dominus non dicitur nisi cum habere incipit servum et ista appellatio relativa ex tempore est deo. non enim sempiterna creatura est, cuius est ille dominus".
On this page