Text List

Quaestio 25

Quaestio 25

quod philosophi quoque trinitatem seu verbum dei crediderint et non

quod philosophi quoque trinitatem seu verbum dei crediderint; et non

Paulus apostolus ad Romanos: "quod notum est, dei manifestum intellectum: deus enim illis rev a e lauit: Invisibilia enim ipsius" etc.

augustinus in viii de trinitate dei: "homo christianus litteris tamenecclesiasticis eruditus cavet eos qui secundum elementa huius mundi philosophantur: admonetur enim praecepto apostolico: Cavete ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem secundum elementa mundi: deinde ne omnes tales esse arbitretur audit ab eodem apostolo de quibusdam quia quod notum est dei manifestum est in illis: deus enim illis manifestavit Invisibiliarum etc. Et ubi atheniensibus loquens contra rem magnam de deo dixisset et qua a paucis possit intelligi quod in illo vivimus movemur et sumus adiecit: sicut et vestri quidam dixerunt: novit sane etiam vipsos in quibus errant cavere".

Idem super iohannem tractatu iio: "quidam philosophi huius mundi exstiterunt, et inquisierunt creatorem per creaturam evidenter dicente apostolo Inuisibilia ipsius etc: vide runtquia per verbum dei facta sunt omnia Illud potuerunt videre quod est: noluerunt tenere humilitatem christi et sorduit eis crux christi".

Idem in xiii de trinitate: "praecipui gentium philosophi qui, invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspicere potuerunt, sine mediatore id est homine christo philosophati sunt qui nec venturum prophetis nec venisse apostolis crediderunt".

Idem de spiritu et littera: "vita sapiens quae fecit mundum contemplato mundo intelligitur: Interroga mundum ornatum caeli terram fructificantem herbis et lignis animalibus plenam mare quantis natatilibus plenum est aerem quantis volatilibus: interroga omnia et vide si non specie sua respondeant tibi: deus nos fecit: haec philosophi nobiles quaesierunt, et ex arte artificem cognoverunt".

Idem in expositione quarundam propositionum in epistola pauli ad Romanos: "ait et salomon de sapientibus mundi: si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare factum, quomodo ipsius mundi dominum et creatorem nonfacilius invenerunt: sed quos arguit salomon non cognouerunt per creaturam creatorem quos vero arguit apostolus cognoverunt, sed gratias non egerunt: sapientes gentium quod invenerint creatorem manifeste idem apostolus cum atheniensibus loqueretur: ostendit. Cum enim dixisset quia in illo vivimus et movemur et sumus addidit: sicut quidam secundum vos dixit".

Ieronymus ad paulinum presbyterum de omnibus divinae historiae libris: "Iohannes rusticus piscator indoctus, et unde illa vox obsecro: In principio erat verbum etc: hoc doctus plato nesciuit, hoc demosthenes eloquens ignorauit: perdam inquit sapientiam sapientium etc."

Item: "taceo de mei similibus qui si forte ad scripturas sanctas post saeculares litteras venerint: et sermone composito aurem populi mulserint: quicquid dixerint hoc dei legem deputant: nec scire dignantur, quod apostoli quid prophetae senserint, sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia: quasi grande sit et non vitiosum ad voluntatem suam scripturam trahere repugnantem quasi non legerimus homero centenas et virgilio centenas ac non sic etiam maronem sine christo possumus dicere christianum qui scripserit: Iam redit et virgo etc. Iam nova progenies etc. et patrem loquentem ad filium: nate meae vires mea magna potentia solus et post verba saluatoris in cruce talia praestabat memorans fixusque manebat"

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 25