Text List

Quaestio 26

Quaestio 26

quod de praescientia iudicet deus et non

quod de praescientia iudicet deus et contra

ambrosius in epistola ad romanos: "quod si volens deus ostendere iram etc. De praescientia pharaonem damnandum sensuit sciens eum non se correcturum: apostolum vero paulum elegit praescius utique quod futurus esset fidelis: quibusdam autem data est gratia in usum: ut sauli; iude illis quibus dixit: Ecce nomina uestra scripta sunt in caelo et post abierunt retrorsum":

Item: "nomina eorum erant scripta in caelo propter iustitiam cui deseruiebant: secundum vero praescientiam in numero malorum erant: de iustitia enim deus iudicat, non de praescientia unde et moysi dicit: si quis peccauerit ante me, delebo eum de libro uitae; ut secundum iustitiam iudicis tunc videatur deleri cum peccat. Iuxta praescientiam tamen: nunquam in libro vitae fuerat: Et contra tunc aliquis videtur ascribi: cum malus esse desinit qui secundum praescientiam numquam defuit":

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 26